Arnoldus Heimericius, Decanus Sanctensis, d. 1491.
418. (1. ) Oratio ad Patronum.
420. (3. ) Antiphona cum Versu.
421. (4. ) Antiphona cum Collecta, per decanum factae ad patronum.
422. (5. ) In Octava beati Victoris super [Magnificat].
423. (6. ) De sancto Victore Antiphona.
424. (7. ) Rigmus ymnicus decani Xantensis.
1. Dominum magnificemus Et devote celebremus
Victoris sollemnia, Eius quoque sociorum, Quibus Christus, rex caelorum,
Dedit vitae praemia.
2. Nam pro fide sunt prostrati, Immo magis evocati
Ad aeternam patriam, Cum, pro fide qui necantur, In aeternum ostendantur Vivere per gloriam.
3. Sancte Victor, martyr mitis, Pro nobis cum tuae litis Supplices consortibus, Ut rex regum, qui nos gratis Redemit, ab insperatis Nos conservet mortibus.
A.