LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT V.

De communibus proprietatibus locorum in quibus sunt commixta ex quatuor elementis.

De natura autem locorum in quibus generantur et conservantur composita, multifaria est valde Auctorum traditio. Sed ut a communioribus sit narratio, scire oportet quod (sicut supra diximus) locus omnium compositorum commixtus et compositus est, neque est aliquid compositorum quod habitet id omnino simplici. Et ideo in loco generationis eorum tria se contingunt elementa, aer scilicet, aqua, et terra. Ignis autem locus ibi esse non poterat: eo quod est simpliciter levis, et ideo quia non est causans cum sit vehementer activus : dissolveret enim omne compositum : propter quod etiam nihil habitat et movetur in igne, sicut in libro de Causis proprietatum elementorum ostendimus. Licet autem quaedam compositorum eleventur in aerem sicut aves, tamen ipsorum generatio et habitatio in terra est: et ideo proprie terra est locus ipsorum. Sed aer et aqua sunt loca per quae est motus ipsorum ad cibum. Cujus causa est perfectio, quia aves leves sunt et carnes earum leviores sunt in genere aliis carnibus: propter quod etiam saniores a peritis medicorum judicantur : et leves autem sunt ex multo aere et spirituali quod est in eis : et ideo locus earum est aeris ut frequenter Pis- ces autem qui frigidi sunt, materiam habent aquam spissam et pinguescentem et viscosam in genere, et ex tali connaturalitate aquam pro habitatione ab ordinante natura acceperunt. Gressibilia autem gravia sunt et terrestria : propter quod in terra morantur sicut in loco habitationis suae congruo.

Si quis autem particulariter velit cognoscere omnes naturas et proprietates particularium locorum in aqua, aere, et terra, sciet quod non est punctum in eis quod non habeat specialem proprietatem a virtute stellarum mediam habitationem commixtorum respicientium . Ad quodlibet enim punctum habitationis animalium et plantarum et lapidum variatur circulus horizontis,et ad variationem circuli horizontis totus coeli respectus ad medium habitationis variatur. Qua de causa variantur naturae et proprietates et mores et actus et species eorum qui in eodem loco sensibili videntur generari. Demum quod ex geminis seminibus et animalibus et brutis et hominibus ex hoc diverso respectu proprietates et mores diversi attribuantur. Et hoc est rationabile : quia compertum est coelum diffundere virtutes formativas in omne quod est: maxime autem diffundit eas per radios emissos a luminibus stellarum : et ideo consequens est, ut quaelibet figura radiorum et angulus diversas in inferioribus causet virtutes.

Cum igitur ex motione horizontis necesse sit mutari totum circulum, et ex mutatione circuli mutetur tota figura radiorum, et etiam quodlibet punctum habitabilis unum speciale centrum constituat horizontis, necessario consequitur quodlibet punctum habitationis habere virtutes speciales quibus informatur id quod locatur in ipso. Et haec est causa quare nulla rerum generatarum invenitur

omnino per omnia similis alteri in proprietatibus. Et hic locus est proprie, de quo dicit Porphyrius, quod est unum de individuantibus : quia, sicut tradit Boetius, impossibile est imaginari vel intelligi ut duorum aliquorum omnino idem sit locus. Et sicut hoc est in totis et perfectis rebus, ita est in partibus rerum etiam : quia sicut locus unius non est alterius in toto, ita nec locus unius partis est locus alterius partis. Convenientia tamen est in locis quae vicina sunt in proprietatibus communibus : et ideo ea quae vicine habitant, similes habent complexiones et similia conservantia et similia corrumpentia in contrarium. Similitudo et dissimilitudo locorum et virtutum forni ativarum, quae sunt in loco, ex materia per signum maxime deprehendi potest in quodam magnetis genere, qui uno angulo fugit ferrum, et in alio attrahit ipsum. Cum enim unus angulus non differat ab alio per magnum loci spatium, oportet quod vicina valde loca sint aliquando diversarum et contrariarum virtutum. Haec enim contrarietas non est ex materia, quia materia non est causa virtutis et formae : oportet igitur quod sit ex loco informato a figuratione radiorum stellarum. Et hoc est quod egregie dicit Hermes in libro de virtutibus universalibus, quod " constellatio est causans virtutem qualitatum eorum quae infunduntur in inferioribus, et est formativa ipsorum per qualitates elementorum quae sunt sicut instrumenta virtutum caelestium. " Non tantum autem quilibet locus particularis, alterius est proprietatis quam alius, sed etiam quilibet per se successive diversarum efficitur proprietatum : eo quod per ortum et occasum super ipsum, et diversam habitudinem earum ad locum quemlibet necesse est variari proprietates ipsius. Et haec est causa quare mutantur res generatae ex suis continentibus quandoque in melius, quandoque in pejus : licet hoc juvari et impediri possit aliquando per hoc quod generata profunde in se recipiunt contrarias dispositiones, sicut videmus quorumdam corpora non aegrotari in locis infirmis propter fortissimam illorum corporum dispositionem contrariam dispositioni infirmitatis quae inventa est in loco.

Immutationes autem tales in elementis statim apparent ex modica etiam variatione vel mutatione stellarum, sed in elementatis non adeo cito perpenduntur : et hoc contingit ideo quod elementa parum distant a materia : et ideo facillime recipiunt impressiones omnium agentium in ea : sed elementata quasi victas et terminatas habent suas materias per suas formas, et ideo magis resistunt alterantibus agentibus in ea : tandem tamen necesse est, quod ipsa alterentur et corrumpantur finita periodio sui esse quod habent ex virtutibus circuli coelestis, sicut melius explanabitur in fine secundi Pen geneseos .''

Haec enim et his similia sunt quae notantur circa locum illum in communi : quae tamen per accidens ex vicinitate montium, vel situ eorum, vel ex vicinitate marium, frequenter impediuntur, et aliquando recipiunt impedimentum per artificium peritorum virorum qui noverunt situs et virtutes stellarum, et impediunt effectus : quia, sicut dicit Ptolemaeus in Quadripartito, " effectus stellarum impediri possunt per sapientiam peritorum virorum in astris. "