LIBER DE ORATIONE DOMINICA.

 ARGUMENTUM.

 I. EVANGELICA praecepta, fratres dilectissimi, nihil 0520B aliud sunt quam magisteria divina, fundamenta aedificandae spei , firmamenta corroborandae

 II. Qui inter caetera salutaria sua monita et praecepta divina quibus populo suo consulit ad salutem, etiam orandi ipse formam dedit, ipse quid precar

 III. Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit. Amica et familiaris oratio est 0521B Deum de suo rogare, ad aures ejus ascendere

 IV. Sit autem orantibus sermo et precatio cum disciplina, quietem continens et pudorem. Cogitemus nos sub conspectu Dei stare. Placendum est divinis o

 V. Quod Anna, in primo Regnorum libro, Ecclesiae typum portans, custodit et servat quae Dominum non clamosa petitione , sed tacite et modeste intra i

 VI. Adorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret quemadmodum in templo cum Pharisaeo Publicanus oraverit, non allevatis in coelum impudenter

 VII. Quae nos, fratres dilectissimi, de divina lectione discentes, postquam cognovimus qualiter ad orationem accedere debeamus, cognoscamus, docente D

 VIII. Ante omnia, pacis doctor atque unitatis magister singillatim noluit et privatim precem fieri, ut 0524A quis cum precatur, non pro se tantum prec

 0525A IX. Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis Dominicae sacramenta, quam multa, quam magna , breviter in sermone collecta, sed in virtu

 X. Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animadvertere et intelligere debemus, quod appellemus Patrem 0525C qui sit in coelis, sed conjungimus et dicim

 XI. Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis ejus et bonitatis ubertas, qui sic nos voluerit orationem celebrare in conspectu Dei

 XII. Post hoc dicimus: SANCTICETUR NOMEN TUUM. Non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus 0527A nostris, sed quod petamus ab eo ut nomen ejus s

 XIII. Sequitur in oratione: ADVENIAT REGNUM TUUM. Regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen ejus, ut in nobis sanctificetur postul

 XIV. Addimus quoque et dicimus: FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN COELO ET IN TERRA non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult.

 XV. Voluntas autem Dei est quam Christus et fecit et docuit. Humilitas in conversatione, stabilita sin fide, verecundia in verbis, in factis justitia,

 XVI. Fieri autem petimus voluntatem Dei in coelo et in terra quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam, cum corp

 XVII. Potest et sic intelligi, fratres dilectissimi, ut, quoniam mandat et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro iis quoque qui nos persequuntu

 XVIII. Procedente oratione postulamus et dicimus: PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NOBIS HODIE. Quod potest et spiraliter et simpliciter intelligi, quia e

 XIX. Potest vero et sic intelligi, ut qui saeculo renuntiavimus, et divitias ejus et pompas fide gratiae spiritalis abjecimus, cibum nobis tantum peta

 XX. Docet non tantum contemnendas, sed et periculosas esse divitias, illic esse radicem malorum blandientium , caecitatem mentis humanae occulta decep

 XXI. Neque enim deesse quotidianus cibus potest 0534A justo, cum scriptum sit: Non occidet Dominus fame animam justam Junior fui, et senui et non vid

 XXII. Post haec, et pro peccatis nostris deprecamur dicentes: ET REMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA SICUT ET NOS REMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS. Post subsidi

 XXIII. Adjunxit plane et addidit legem, certa nos conditione et sponsione constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum quod et ipsi d

 XXIV. Neque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi obtulerunt munera eorum Deus sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere qui placebat in

 XXV. Illud quoque necessarie admonet Dominus ut in oratione dicamus: ET NE NOS PATIARIS INDUCI IN 0536C TENTATIONEM. Qua in parte ostenditur nihil con

 XXVI. Potestas vero dupliciter adversus nos datur, vel ad poenam cum delinquimus, vel ad gloriam cum probamur sicuti de Job factum videmus, manifesta

 0537C XXVII. Post ista omnia in consummatione orationis venit clausula universas petitiones et preces nostras collecta brevitate concludens. In noviss

 0538A XXVIII. Quid mirum, fratres dilectissimi, si oratio talis est quam Deus docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari sermone breviav

 XXIX. Nec verbis tantum, sed et factis Dominus 0538C orare nos docuit, ipse orans frequenter et deprecans, et quid facere nos oporteret exempli sui co

 XXX. Orabat autem Dominus et rogabat, non pro se, quid enim pro se innocens precaretur? sed pro delictis nostris, sicut et ipse declarat, cum dicit ad

 XXXI. Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis carnalis et saecular

 XXXII. Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum veniant. Inefficax petitio est cum precatur Deum sterilis oratio. Nam, cum omnis arbo

 XXXIII. Cito orationes ad Deum ascendunt quas ad Deum merita nostri operis imponunt. Sic et Raphael angelus Tobiae oranti semper et semper operanti te

 XXXIV. In orationibus vero celebrandis invenimus observasse cum Daniele tres pueros in fide fortes et in captivitate victores, horam tertiam, sextam,

 XXXV. Sed nobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus observatas, orandi nunc et spatia et 0541D sacramenta creverunt. Nam et mane orandum e

 XXXVI. Qui autem in Christo, hoc est in lumine, semper sumus, nec noctibus ab oratione cessemus. Sic Anna vidua sine intermissione rogans semper et vi

13. There follows in the prayer, Thy kingdom come. We ask that the kingdom of God may be set forth to us, even as we also ask that His name may be sanctified in us. For when does God not reign, or when does that begin with Him which both always has been, and never ceases to be? We pray that our kingdom, which has been promised us by God, may come, which was acquired by the blood and passion of Christ; that we who first are His subjects in the world, may hereafter reign with Christ when He reigns, as He Himself promises and says, “Come, ye blessed of my Father, receive the kingdom which has been prepared for you from the beginning of the world.”34    Matt. xxv. 34. Christ Himself, dearest brethren, however, may be the kingdom of God, whom we day by day desire to come, whose advent we crave to be quickly manifested to us. For since He is Himself the Resurrection,35    Or, “our resurrection.” since in Him we rise again, so also the kingdom of God may be understood to be Himself, since in Him we shall reign. But we do well in seeking the kingdom of God, that is, the heavenly kingdom, because there is also an earthly kingdom. But he who has already renounced the world, is moreover greater than its honours and its kingdom. And therefore he who dedicates himself to God and Christ, desires not earthly, but heavenly kingdoms. But there is need of continual prayer and supplication, that we fall not away from the heavenly kingdom, as the Jews, to whom this promise had first been given, fell away; even as the Lord sets forth and proves: “Many,” says He, “shall come from the east and from the west, and shall recline with Abraham, and Isaac, and Jacob in the kingdom of heaven. But the children of the kingdom shall be cast out into outer darkness: there shall be weeping and gnashing of teeth.”36    Matt. viii. 11. He shows that the Jews were previously children of the kingdom, so long as they continued also to be children of God; but after the name of Father ceased to be recognised among them, the kingdom also ceased; and therefore we Christians, who in our prayer begin to call God our Father, pray also that God’s kingdom may come to us.

XIII. Sequitur in oratione: ADVENIAT REGNUM TUUM. Regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen ejus, ut in nobis sanctificetur postulamus. Nam Deus quando non regnat? aut apud eum 0527C quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit? Nostrum regnum petimus advenire a Deo nobis repromissum, Christi sanguine et passione quaesitum; ut, qui in saeculo ante servivimus, postmodum Christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur et dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Potest vero, fratres dilectissimi, 0528A et ipse Christus esse regnum Dei, quem venire quotidie cupimus, cujus adventus ut cito nobis repraesentetur optamus. Nam, cum resurrectio ipse nostra sit, quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intelligi, quia in illo regnaturi sumus. Bene autem regnum Dei petimus, id est regnum coeleste, quia est et terrestre regnum. Sed qui renuntiavit jam saeculo, major est et honoribus ejus et regno. Et ideo, qui se Deo et Christo dedicat , non terrena sed coelestia regna desiderat. Continua autem oratione et prece opus est ne excidamus a regno coelesti, sicut Judaei, quibus hoc prius promissum fuerat, exciderunt, Domino manifestante et probante: Multi, inquit, venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno 0528B coelorum; filii autem regni expellentur in tenebras exteriores. Illic erit ploratio et stridor dentium (Matth. VIII, 11, 12). Ostendit quia ante filii regni Judaei erant, quando et filii Dei esse perseverabant. Postquam cessavit circa illos nomen paternum, cessavit et regnum. Et ideo Christiani, qui in oratione appellare patrem Deum coepimus, nos et ut regnum Dei nobis veniat oramus.