Deinde cum dicit, et nunc, ostenditur quomodo se habeat ad reges. Reprimit autem eos admonendo et attrahendo ad servitutem dei. Circa hoc ergo duo facit. Primo ponit admonitionem.
Secundo assignat admonitionis rationem, ibi, ne quando irascatur. Monet autem ad tria. Ad doctrinae veritatem, ad obsequii humilitatem, ad correctionis susceptionem. Secundum, ibi servite. Tertium, ibi, apprehendite. Veritas autem dupliciter cognosci potest ab aliquo: vel per inventiones, et tales dicuntur bene intelligentes; vel per eruditionem, et tales dicuntur bene docibiles. Item regentium duplex est gradus. Quibusdam enim committitur universalis gubernatio, qui dicuntur reges.
Quibusdam aliquod speciale judicium, et hi dicuntur judices. Primos ergo exhortatur ad intelligendum: nam intelligens gubernacula possidebit, Prov. 1. Secundos ad erudiendum, ut scilicet ab aliis formam judicii accipiant; et ideo dicit, intelligite et erudimini: Sap. 6: audite reges et intelligite, discite judices finium terrae.