TESTIMONIORUM LIBRI TRES ADVERSUS JUDAEOS.

 TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS.

 CAPITULA.

 CAPUT I.---JUDAEOS IN OFFENSAM DEI GRAVITER DELIQUISSE, QUOD DOMINUM DERELIQUERINT ET IDOLA SECUTI SINT.

 CAPUT II.---QUOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT.

 CAP. III.---ANTE PRAEDICTUM QUOD DOMINUM NEQUE COGNITURI NEQUE INTELLECTURI NEQUE RECEPTURI ESSENT.

 CAP. IV.---QUOD SCRIPTURAS SANCTAS INTELLECTURI JUDAEI NON ESSENT, INTELLIGI AUTEM HABERENT IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS POSTEA QUAM CHRISTUS VENISSET.

 CAP. V.---NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM.

 CAP. VI.---QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI.

 CAP. VII.---ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI.

 CAP. VIII.---QUOD CIRCUMCISIO PRIMA CARNALIS EVACUATA SIT, ET SECUNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT.

 CAP. IX.---QUOD LEX PRIOR, QUAE PER MOYSEN DATA EST, CESSATURA ESSET.

 CAP. X.---QUOD LEX NOVA DARI HABERET.

 CAP. XI.---QUOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTUM NOVUM DARI HABERET.

 CAP. XII.---QUOD BAPTISMA VETUS CESSARET ET NOVUM INCIPERET.

 CAP. XIII.---QUOD JUGUM VETUS EVACUARETUR ET JUGUM NOVUM DARETUR.

 CAP. XIV.---QUOD PASTORES VETERES CESSATURI ESSENT, ET NOVI INCIPERENT.

 CAP. XV.---QUOD DOMUS ET TEMPLUM DEI CHRISTUS FUTURUS ESSET, ET CESSARET TEMPLUM VETUS, ET NOVUM INCIPERET.

 CAP. XVI.---QUOD SACRIFICIUM VETUS EVACUARETUR, ET NOVUM CELEBRARETUR.

 CAP. XVII.---QUOD SACERDOTIUM VETUS CESSARET, ET NOVUS SACERDOS VENIRET, QUI IN AETERNUM FUTURUS ESSET.

 CAP. XVIII.---QUOD PROPHETA ALIUS, SICUT MOYSES, PROMISSUS SIT, SCILICET QUI TESTAMENTUM NOVUM DARET, ET QUI MAGIS AUDIRI DEBERET.

 CAP. XIX.---QUOD DUO POPULI PRAEDICTI SINT, MAJOR ET MINOR, ID EST VETUS JUDAEORUM, ET NOVUS, QUI ESSET EX NOBIS, FUTURUS.

 CAP. XX.---QUOD ECCLESIA, QUAE PRIUS STERILIS FUERAT, PLURES FILIOS HABITURA ESSET EX GENTIBUS, QUAM QUOT SYNAGOGA ANTE HABUISSET.

 CAP. XXI.---QUOD GENTES MAGIS IN CHRISTUM CREDITURAE ESSENT.

 CAP. XXII.---QUOD PANEM ET CALICEM CHRISTI ET OMNEM GRATIAM EJUS AMISSURI ESSENT JUDAEI, NOS VERO ACCEPTURI ET QUOD CHRISTIANORUM NOVUM NOMEN BENEDIC

 CAP. XXIII.---QUOD AD REGNUM COELORUM MAGIS GENTES QUAM JUDAEI PERVENIANT.

 CAP. XXIV.---QUOD SOLO HOC JUDAEI ACCIPERE VENIAM POSSINT DELICTORUM SUORUM, SI SANGUINEM CHRISTI OCCISI BAPTISMO EJUS ABLUERINT, ET IN ECCLESIAM EJUS

 LIBER SECUNDUS.

 CAPITULA.

 CAP. I.---CHRISTUM PRIMOGENITUM ESSE, ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QUEM OMNIA FACTA SUNT.

 CAP. II.---QUOD SAPIENTIA DEI CHRISTUS ET DE SACRAMENTO INCARNATIONIS EJUS ET PASSIONIS, ET CALICIS ET ALTARIS, ET APOSTOLORUM QUI MISSI PRAEDICAVERU

 CAP. III.---QUOD CHRISTUS IDEM SIT SERMO DEI.

 CAP. IV.---QUOD CHRISTUS IDEM MANUS ET BRACHIUM DEI SIT.

 CAP. V.---QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS.

 CAP. VI.---QUOD DEUS CHRISTUS.

 CAP. VII.---QUOD CHRISTUS DEUS VENTURUS ESSET ILLUMINATOR ET SALVATOR GENERIS HUMANI.

 CAP. VIII.---QUOD CUM A PRINCIPIO FILIUS DEI FUISSET, GENERARI DENUO HABERET SECUNDUM CARNEM.

 CAP. IX.---QUOD HOC FUTURUM ESSET SIGNUM NATIVITATIS EJUS, UT DE VIRGINE NASCERETUR HOMO ET DEUS, HOMINIS ET DEI FILIUS.

 CAP. X.---QUOD ET HOMO ET DEUS CHRISTUS, EX UTROQUE GENERE CONCRETUS, UT MEDIATOR ESSE INTER NOS ET PATREM POSSET.

 CAP. XI.---QUOD DE SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM NASCI HABERET.

 CAP. XII.---QUOD IN BETHLEHEM NASCERETUR.

 CAP. XIII.---QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET.

 CAP. XIV.---QUOD IPSE SIT JUSTUS QUEM JUDAEI OCCISURI ESSENT.

 CAP. XV.---QUOD IPSE DICTUS SIT OVIS ET AGNUS QUI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.

 CAP. XVI.---QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT.

 CAP. XVII.---QUOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET IMPLERET TOTAM TERRAM.

 CAP. XVIII.---QUOD IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS IDEM MONS MANIFESTARETUR, SUPER QUEM GENTES VENIRENT, ET IN QUEM JUSTI QUIQUE ASCENDERENT.

 CAP. XIX.---QUOD IPSE SIT SPONSUS, ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QUA FILII SPIRITALES NASCERENTUR.

 CAP. XX.---QUOD CRUCI ILLUM FIXURI ESSENT JUDAEI.

 CAP. XXI.---QUOD IN PASSIONE CRUCIS ET SIGNO VIRTUS OMNIS SIT ET POTESTAS.

 CAP. XXII.---QUOD IN HOC SIGNO CRUCIS SALUS SIT OMNIBUS QUI IN FRONTIBUS NOTENTUR .

 CAP. XXIII.---QUOD MEDIO DIE IN PASSIONE EJUS TENEBRAE FUTURAE ESSENT.

 CAP. XXIV.---QUOD A MORTE NON VINCERETUR, NEC APUD INFEROS REMANSURUS ESSET.

 CAP. XXV.---QUOD AB INFERIS TERTIO DIE RESURGERET.

 CAP. XXVI.---QUOD, CUM RESURREXISSET, ACCIPERET A PATRE OMNEM POTESTATEM, ET POTESTAS EJUS AETERNA SIT.

 CAP. XXVII.---QUOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEUM PATREM NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM.

 CAP. XXVIII.---QUOD IPSE JUDEX VENTURUS SIT.

 CAP. XXIX.---QUOD IPSE SIT REX IN AETERNUM REGNATURUS.

 CAP. XXX.---QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX .

 LIBER TERTIUS .

 CAPITULA.

 CAP. I.---DE BONO OPERIS ET MISERICORDIAE .

 CAP. II---IN OPERE ET ELEEOMOSYNIS, ETIAMSI PER MEDIOCRITATEM MINUS FIAT, IPSAM VOLUNTATEM SATIS ESSE.

 CAP. III---AGAPEN ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.

 CAP. IV.---IN NULLO GLORIANDUM, QUANDO NOSTRUM NIHIL SIT.

 CAP. V.---HUMILITATEM ET QUIETEM IN OMNIBUS TENENDAM.

 CAP. VI.---BONOS QUOSQUE ET JUSTOS PLUS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QUIA PROBANTUR.

 CAP. VII.---NON CONTRISTANDUM SPIRITUM SANCTUM, QUEM ACCEPIMUS.

 CAP. VIII.---IRACUNDIAM VINCENDAM ESSE, NE COGAT DELINQUERE.

 CAP. IX.---INVICEM SE FRATRES SUSTINERE DEBERE.

 CAP. X.---IN DEUM SOLUM FIDENDUM ET IN IPSO GLORIANDUM ESSE.

 CAP. XI.---EUM QUI FIDEM CONSECUTUS EST, EXPOSITO PRIORE HOMINE, COELESTIA TANTUM ET SPIRITALIA COGITARE DEBERE, NEC ATTENDERE AD SAECULUM, CUI JAM RE

 CAP. XII.---NON JURANDUM.

 CAP. XIII.---NON MALEDICENDUM.

 CAP. XIV.---NUMQUAM MUSSITANDUM, SED CIRCA OMNIA QUAE ACCIDUNT BENEDICENDUM DEUM.

 CAP. XV.---AD HOC TENTARI HOMINES A DEO UT PROBENTUR .

 CAP. XVI.---DE BONO MARTYRII.

 CAP. XVII.---MINORA ESSE QUAE IN SAECULO PATIMUR QUAM SIT PRAEMIUM QUOD PROMISSUM EST.

 CAP. XVIII.---DILECTIONI DEI ET CHRISTI NIHIL PRAEPONENDUM.

 CAP. XIX.---VOLUNTATI NON NOSTRAE, SED DEI, OBTEMPERANDUM.

 CAP. XX.---FUNDAMENTUM ET FIRMAMENTUM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.

 CAP. XXI.---NON TEMERE DE ALTERO JUDICANDUM.

 CAP. XXII.---ACCEPTA INJURIA, REMITTENDUM ET IGNOSCENDUM.

 CAP. XXIII.---VICEM MALIS NON REDDENDAM.

 CAP. XXIV.---NON POSSE AD PATREM PERVENIRI NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM .

 CAP. XXV.---AD REGNUM DEI, NISI BAPTIZATUS ET RENATUS QUIS FUERIT, PERVENIRE NON POSSE.

 CAP. XXVI.---PARUM ESSE BAPTIZARI ET EUCHARISTIAM ACCIPERE, NISI QUIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.

 CAP. XXVII.---BAPTIZATUM QUOQUE GRATIAM PERDERE QUAM CONSECUTUS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.

 CAP. XXVIII.---NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QUI IN DEUM DELIQUERIT.

 CAP. XXIX.---DE ODIO NOMINIS ANTE PRAEDICTUM.

 CAP. XXX.---QUOD QUIS DEO VOVERIT CITO REDDENDUM.

 CAP. XXXI.---EUM QUI NON CREDIDERIT JAM JUDICATUM ESSE.

 CAP. XXXII.---DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.

 CAP. XXXIII.---NIHIL PATREM JUDICARE, SED FILIUM, ET PATREM AB EO NON HONORIFICARI A QUO NON HONORIFICATUR FILIUS.

 CAP. XXXIV.---FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE .

 CAP. XXXV.---DEUM AD HOC PATIENTEM ESSE, UT NOS POENITEAT PECCATI NOSTRI ET REFORMEMUR.

 CAP. XXXVI.---MULIEREM ORNARI SAECULARITER NON DEBERE.

 CAP. XXXVII.---FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA, NISI OB NOMEN SOLUM, PUNIRI.

 CAP. XXXVIII.---SERVUM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE, NE INCIDAT IN POENAM SAECULAREM.

 CAP. XXXIX.---DATUM NOBIS ESSE EXEMPLUM VIVENDI IN CHRISTO.

 CAP. XL.---NON JACTANTER NEC TUMULTUOSE OPERANDUM.

 CAP. XLI.---INEPTE ET SCURRILITER NON LOQUENDUM.

 CAP. XLII.---FIDEM IN TOTUM PRODESSE, ET TANTUM NOS POSSE QUANTUM CREDIMUS.

 CAP. XLIII.---POSSE EUM STATIM CONSEQUI QUI VERE CREDIDERIT.

 CAP. XLIV.---FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM JUDICEM EXPERIRI.

 CAP. XLV.---SPEM FUTURORUM ESSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM CIRCA QUAE PROMISSA SUNT PATIENTEM ESSE DEBERE.

 CAP. XLVI.---MULIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.

 CAP. XLVII.---DELICTO ET MERITO NOSTRO FIERI UT LABOREMUS, NEC DEI OPEM IN OMNIBUS SENTIAMUS.

 CAP. XLVIII.---NON FOENERANDUM.

 CAP. XLIX.---INIMICOS QUOQUE DILIGENDOS.

 CAP. L.---SACRAMENTUM FIDEI NON ESSE PROFANANDUM.

 CAP. LI.---QUOD NEMO IN OPERE SUO EXTOLLI DEBEAT.

 CAP. LII.---CREDENDI VEL NON LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.

 CAP. LIII.---DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.

 CAP. LIV.---NEMINEM SINE SORDE ET SINE PECCATO ESSE.

 CAP. LV.---NON HOMINIBUS, SED DEO, PLACENDUM.

 CAP. LVI.---DEUM NIHIL LATERE EX HIS QUAE GERUNTUR.

 CAP. LVII.---FIDELEM EMENDARI ET RESERVARI .

 CAP. LVIII.---NEMINEM CONTRISTARI MORTE DEBERE, CUM SIT IN VIVENDO LABOR ET PERICULUM, IN MORIENDO PAX ET RESURGENDI SECURITAS .

 CAP. LIX.---DE IDOLIS QUAE GENTILES DEOS PUTANT.

 CAP. LX.---CIBORUM NIMIAM CONCUPISCENTIAM NON APPETENDAM.

 CAP. LXI.---POSSIDENDI CONCUPISCENTIAM ET PECUNIAM NON APPETENDAM.

 CAP. LXII.---MATRIMONIUM CUM GENTILIBUS NON JUNGENDUM.

 CAP. LXIII.---GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS.

 CAP. LXIV.---QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT.

 CAP. LXV.---OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.

 CAP. LXVI.---DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.

 CAP. LXVII.---PRAEDICTUM QUOD DISCIPLINAM SANAM ASPERNATURI ESSENT.

 CAP. LXVIII.---RECEDENDUM AB EO QUI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVIT.

 CAP. LXIX.---NON IN SAPIENTIA MUNDI NEC IN ELOQUENTIA ESSE REGNUM DEI, SED IN FIDE CRUCIS ET IN VIRTUTE CONVERSATIONIS.

 CAP. LXX.---PARENTIBUS OBSEQUENDUM.

 CAP. LXXI.---PATRES QUOQUE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.

 CAP. LXXII.---SERVOS, CUM CREDIDERINT, PLUS DOMINIS CARNALIBUS SERVIRE DEBERE.

 CAP. LXXIII.---ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.

 CAP. LXXIV.---VIDUAS PROBATAS QUASQUE HONORANDAS.

 CAP. LXXV.---SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE.

 CAP. LXXVI.---MAJOREM NATU NON TEMERE ACCUSANDUM.

 CAP. LXXVII.---PECCANTEM PUBLICE OBJURGANDUM.

 CAP. LXXVIII.---CUM HAERETICIS NON LOQUENDUM.

 CAP. LXXIX.---INNOCENTIAM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.

 CAP. LXXX.---NIHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEUS PERMISERIT.

 CAP. LXXXI.---MERCEDEM MERCENARIO CITO REDDENDAM.

 CAP. LXXXII.---NON AUGURANDUM.

 CAP. LXXXIII.---CIRRUM IN CAPITE NON HABENDUM .

 CAP. LXXXIV.---NON VELLENDUM.

 CAP. LXXXV.---SURGENDUM CUM EPISCOPUS ET PRESBYTER VENIAT.

 CAP. LXXXVI.---SCHISMA NON FACIENDUM, ETIAMSI IN UNA FIDE ET IN EADEM TRADITIONE PERMANEAT QUI RECEDIT.

 CAP. LXXXVII.---FIDELES SIMPLICES CUM PRUDENTIA ESSE DEBERE.

 CAP. LXXXVIII.---FRATREM NON CIRCUMVENIENDUM.

 CAP. LXXXIX.---SUBITO VENIRE FINEM MUNDI.

 CAP. XC.---UXOREM A VIRO NON RECEDERE, AUT SI RECESSERIT, INNUPTAM MANERE.

 CAP. XCI.---TANTUM UNUMQUEMQUE TENTARI QUANTUM POTEST SUSTINERE.

 CAP. XCII.---NON QUICQUID LICET ESSE FACIENDUM.

 CAP. XCIII.---PRAEDICTUM QUOD HAERESES FUTURAE ESSENT.

 CAP. XCIV.---CUM TIMORE ET HONORE EUCHARISTIAM ACCIPIENDAM.

 CAP. XCV.---BONIS CONVIVENDUM , MALOS AUTEM VITANDOS.

 CAP. XCVI.---FACTIS, NON VERBIS, OPERANDUM.

 CAP. XCVII.---ET AD FIDEM ET AD CONSECUTIONEM PROPERANDUM.

 CAP. XCVIII.---CATECUMINUM PECCARE JAM NON DEBERE.

 CAP. XCIX.---JUDICIUM SECUNDUM TEMPORA FUTURUM, VEL AEQUITATIS ANTE LEGEM, VEL LEGIS POST MOYSEN.

 CAP. C. GRATIAM DEI GRATUITAM ESSE DEBERE.

 CAP. CI.---SPIRITUM SANCTUM IN IGNE FREQUENTER APPARUISSE.

 CAP. CII.---CORREPTIONEM BONOS QUOSQUE LIBENTER AUDIRE DEBERE.

 CAP. CIII.---A MULTILOQUENTIA TEMPERANDUM.

 CAP. CIV.---NON MENTIENDUM.

 CAP. CV.---FREQUENTER EMENDANDOS QUI DELINQUUNT IN DOMESTICO MINISTERIO.

 CAP. CVI.---INJURIA ACCEPTA, PATIENTIAM TENENDAM, ET ULTIONEM DEO RELINQUENDAM .

 CAP. CVII.---NON DETRAHENDUM.

 CAP. CVIII.---NON ESSE PROXIMO INSIDIANDUM.

 CAP. CIX.---INFIRMOS VISITANDOS.

 CAP. CX.---SUSURRONES MALEDICTOS ESSE.

 CAP. CXI.---SACRIFICIA MALORUM ACCEPTALIA NON ESSE.

 CAP. CXII.---GRAVIUS JUDICARI DE HIS QUI IN SAECULO PLUS HABUERUNT POTESTATIS.

 CAP. CXIII.---VIDUAM ET PUPILLOS PROTEGI OPORTERE.

 CAP. CXIV.---DUM IN CARNE EST QUIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE.

 CAP.---CXV. ADULATIONEM PERNICIOSAM ESSE.

 CAP. CXVI.---PLUS AB EO DILIGI DEUM, CUI IN BAPTISMO PLURA PECCATA DIMITTUNTUR.

 CAP. CXVII.---FORTEM CONGRESSIONEM ESSE ADVERSUS DIABOLUM, ET IDEO FORTITER NOS STARE DEBERE, UT POSSIMUS VINCERE.

 CAP. CXVIII.---ITEM, DE ANTICHRISTO, QUOD IN HOMINEM VENIAT .

 CAP. CXIX.---GRAVE FUISSE JUGUM LEGIS, QUOD A NOBIS ABJECTUM EST, ET LEVE ESSE JUGUM DOMINI, QUOD A NOBIS SUSCEPTUM EST.

 CAP. CXX.---ORATIONIBUS INSISTENDUM.

5. That Christ is at once Angel and God.143    [i.e., the Jehovah-Angel. See Tertullian, vol. iii. p. 335.]

In Genesis, to Abraham: “And the Angel of the Lord called him from heaven, and said unto him, Abraham, Abraham! And he said, Here am I. And He said, Lay not thine hand upon the lad, neither do thou anything unto him. For now I know that thou fearest thy God, and hast not spared thy son, thy beloved son, for my sake.”144    Gen. xxii. 11, 12. Also in the same place, to Jacob: “And the Angel of the Lord spake unto me in dreams, I am God, whom thou sawest in the place of God145    Scil. “Beth-el,” “the house of God.” where thou anointedst me a pillar of stone, and vowedst to me a vow.”146    Gen. xxxi. 13. Also in Exodus: “But God went before them by day indeed in a pillar of cloud, to show them the way; and by night in a pillar of fire.”147    Ex. xiii. 21. And afterwards, in the same place: “And the Angel of God moved forward, which went before the army of the children of Israel.”148    Ex. xiv. 19. Also in the same place:  “Lo, I send my Angel before thy face, to keep thee in the way, that He may lead thee into the land which I have prepared for thee. Observe Him, and obey Him, and be not disobedient to Him, and He will not be wanting to thee. For my Name is in Him.”149    Ex. xxiii. 20, 21. [See Tertullian, vol. iii. p. 335, a valuable passage. De Maistre has something to say on this, quite to the purpose. See Bull passim: e.g., vol. v. pp. 21–26, 33, 40; 745–760.] Whence He Himself says in the Gospel: “I came in the name of my Father, and ye received me not. When another shall come in his own name, him ye will receive.”150    John v. 43. And again in the cxviith Psalm: “Blessed is He who cometh in the name of the Lord.”151    Ps. cxviii. 26. Also in Malachi: “My covenant of life and peace was with Levi;152    Otherwise, “My covenant was with life and peace.” and I gave him fear, that he should fear me, that he should go from the face of my name. The law of truth was in his mouth, and unrighteousness was not found in his lips. In the peace of the tongue correcting, he walked with us, and turned many away from unrighteousness.  Because the lips of the priests shall keep knowledge, and they shall seek the law at His mouth; for He is the Angel of the Almighty.”153    Mal. ii. 5–7.

CAP. V.---QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS.

0699C In Genesi ad Abraham: Et vocavit eum Angelus Domini de coelo, et dixit illi: Abraham, Abraham. Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Noli imponere manum tuam super puerum, neque feceris illi quicquam. Nunc enim cognovi quoniam times Deum tuum , et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me (Gen. XXII, 11, 12). Item illic ad Jacob: Et dixit mihi Angelus Domini in somnis: Ego sum Deus quem 0700A vidisti in loco Dei, ubi unxisti mihi titulum lapideum, et vovisti mihi votum (Gen. XXXI, 13). Item in Exodo: Deus autem praeibat eos, die quidem per columnam nubis ostendere illis iter , noctu autem in columna ignis (Exod. XIII, 21). Et postea illic: Promovit autem Angelus Dei qui praecedebat exercitum filiorum Israel (Ibid. XIV, 19). Item illic: Ecce ego praemitto Angelum meum ante faciem tuam, ad custodiendum te in itinere, ut te inducat in terram quam tibi praeparavi. Observa eum , et obaudi eum, et ne fueris inobaudiens ei, et non deerit tibi. Nomen enim meum in illo est (Ibid. XXIII, 20, 21), Unde ipse in Evangelio dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me. Cum alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43). Et iterum in Psalmo CXVII: 0700B Benedictus est qui venit in nomine Domini. Item in Malachia : Testamentum meum fuit cum vita et pace, et dedi illi timorem ut timeret me, a facie nominis mei proficisci illum. Lex veritatis fuit in ore ejus , et injustitia non est inventa in labiis ejus. In pace linguae corrigens ambulavit nobiscum, et multos avertit ab injustitia. Quoniam labia sacerdotis servabunt scientiam, et legem exquirent ab ore ejus, quoniam Angelus Omnipotentis est (Malac. II, 5-7).