TESTIMONIORUM LIBRI TRES ADVERSUS JUDAEOS.
CAPUT II.---QUOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT.
CAP. III.---ANTE PRAEDICTUM QUOD DOMINUM NEQUE COGNITURI NEQUE INTELLECTURI NEQUE RECEPTURI ESSENT.
CAP. V.---NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM.
CAP. VI.---QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI.
CAP. VII.---ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI.
CAP. VIII.---QUOD CIRCUMCISIO PRIMA CARNALIS EVACUATA SIT, ET SECUNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT.
CAP. IX.---QUOD LEX PRIOR, QUAE PER MOYSEN DATA EST, CESSATURA ESSET.
CAP. X.---QUOD LEX NOVA DARI HABERET.
CAP. XI.---QUOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTUM NOVUM DARI HABERET.
CAP. XII.---QUOD BAPTISMA VETUS CESSARET ET NOVUM INCIPERET.
CAP. XIII.---QUOD JUGUM VETUS EVACUARETUR ET JUGUM NOVUM DARETUR.
CAP. XIV.---QUOD PASTORES VETERES CESSATURI ESSENT, ET NOVI INCIPERENT.
CAP. XVI.---QUOD SACRIFICIUM VETUS EVACUARETUR, ET NOVUM CELEBRARETUR.
CAP. XXI.---QUOD GENTES MAGIS IN CHRISTUM CREDITURAE ESSENT.
CAP. XXIII.---QUOD AD REGNUM COELORUM MAGIS GENTES QUAM JUDAEI PERVENIANT.
CAP. I.---CHRISTUM PRIMOGENITUM ESSE, ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QUEM OMNIA FACTA SUNT.
CAP. III.---QUOD CHRISTUS IDEM SIT SERMO DEI.
CAP. IV.---QUOD CHRISTUS IDEM MANUS ET BRACHIUM DEI SIT.
CAP. V.---QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS.
CAP. VI.---QUOD DEUS CHRISTUS.
CAP. VII.---QUOD CHRISTUS DEUS VENTURUS ESSET ILLUMINATOR ET SALVATOR GENERIS HUMANI.
CAP. VIII.---QUOD CUM A PRINCIPIO FILIUS DEI FUISSET, GENERARI DENUO HABERET SECUNDUM CARNEM.
CAP. XI.---QUOD DE SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM NASCI HABERET.
CAP. XII.---QUOD IN BETHLEHEM NASCERETUR.
CAP. XIII.---QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET.
CAP. XIV.---QUOD IPSE SIT JUSTUS QUEM JUDAEI OCCISURI ESSENT.
CAP. XV.---QUOD IPSE DICTUS SIT OVIS ET AGNUS QUI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.
CAP. XVI.---QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT.
CAP. XVII.---QUOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET IMPLERET TOTAM TERRAM.
CAP. XIX.---QUOD IPSE SIT SPONSUS, ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QUA FILII SPIRITALES NASCERENTUR.
CAP. XX.---QUOD CRUCI ILLUM FIXURI ESSENT JUDAEI.
CAP. XXI.---QUOD IN PASSIONE CRUCIS ET SIGNO VIRTUS OMNIS SIT ET POTESTAS.
CAP. XXII.---QUOD IN HOC SIGNO CRUCIS SALUS SIT OMNIBUS QUI IN FRONTIBUS NOTENTUR .
CAP. XXIII.---QUOD MEDIO DIE IN PASSIONE EJUS TENEBRAE FUTURAE ESSENT.
CAP. XXIV.---QUOD A MORTE NON VINCERETUR, NEC APUD INFEROS REMANSURUS ESSET.
CAP. XXV.---QUOD AB INFERIS TERTIO DIE RESURGERET.
CAP. XXVII.---QUOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEUM PATREM NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM.
CAP. XXVIII.---QUOD IPSE JUDEX VENTURUS SIT.
CAP. XXIX.---QUOD IPSE SIT REX IN AETERNUM REGNATURUS.
CAP. XXX.---QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX .
CAP. I.---DE BONO OPERIS ET MISERICORDIAE .
CAP. III---AGAPEN ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.
CAP. IV.---IN NULLO GLORIANDUM, QUANDO NOSTRUM NIHIL SIT.
CAP. V.---HUMILITATEM ET QUIETEM IN OMNIBUS TENENDAM.
CAP. VI.---BONOS QUOSQUE ET JUSTOS PLUS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QUIA PROBANTUR.
CAP. VII.---NON CONTRISTANDUM SPIRITUM SANCTUM, QUEM ACCEPIMUS.
CAP. VIII.---IRACUNDIAM VINCENDAM ESSE, NE COGAT DELINQUERE.
CAP. IX.---INVICEM SE FRATRES SUSTINERE DEBERE.
CAP. X.---IN DEUM SOLUM FIDENDUM ET IN IPSO GLORIANDUM ESSE.
CAP. XIII.---NON MALEDICENDUM.
CAP. XIV.---NUMQUAM MUSSITANDUM, SED CIRCA OMNIA QUAE ACCIDUNT BENEDICENDUM DEUM.
CAP. XV.---AD HOC TENTARI HOMINES A DEO UT PROBENTUR .
CAP. XVII.---MINORA ESSE QUAE IN SAECULO PATIMUR QUAM SIT PRAEMIUM QUOD PROMISSUM EST.
CAP. XVIII.---DILECTIONI DEI ET CHRISTI NIHIL PRAEPONENDUM.
CAP. XIX.---VOLUNTATI NON NOSTRAE, SED DEI, OBTEMPERANDUM.
CAP. XX.---FUNDAMENTUM ET FIRMAMENTUM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.
CAP. XXI.---NON TEMERE DE ALTERO JUDICANDUM.
CAP. XXII.---ACCEPTA INJURIA, REMITTENDUM ET IGNOSCENDUM.
CAP. XXIII.---VICEM MALIS NON REDDENDAM.
CAP. XXIV.---NON POSSE AD PATREM PERVENIRI NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM .
CAP. XXV.---AD REGNUM DEI, NISI BAPTIZATUS ET RENATUS QUIS FUERIT, PERVENIRE NON POSSE.
CAP. XXVI.---PARUM ESSE BAPTIZARI ET EUCHARISTIAM ACCIPERE, NISI QUIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.
CAP. XXVII.---BAPTIZATUM QUOQUE GRATIAM PERDERE QUAM CONSECUTUS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.
CAP. XXVIII.---NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QUI IN DEUM DELIQUERIT.
CAP. XXIX.---DE ODIO NOMINIS ANTE PRAEDICTUM.
CAP. XXX.---QUOD QUIS DEO VOVERIT CITO REDDENDUM.
CAP. XXXI.---EUM QUI NON CREDIDERIT JAM JUDICATUM ESSE.
CAP. XXXII.---DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.
CAP. XXXIV.---FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE .
CAP. XXXV.---DEUM AD HOC PATIENTEM ESSE, UT NOS POENITEAT PECCATI NOSTRI ET REFORMEMUR.
CAP. XXXVI.---MULIEREM ORNARI SAECULARITER NON DEBERE.
CAP. XXXVII.---FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA, NISI OB NOMEN SOLUM, PUNIRI.
CAP. XXXVIII.---SERVUM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE, NE INCIDAT IN POENAM SAECULAREM.
CAP. XXXIX.---DATUM NOBIS ESSE EXEMPLUM VIVENDI IN CHRISTO.
CAP. XL.---NON JACTANTER NEC TUMULTUOSE OPERANDUM.
CAP. XLI.---INEPTE ET SCURRILITER NON LOQUENDUM.
CAP. XLII.---FIDEM IN TOTUM PRODESSE, ET TANTUM NOS POSSE QUANTUM CREDIMUS.
CAP. XLIII.---POSSE EUM STATIM CONSEQUI QUI VERE CREDIDERIT.
CAP. XLIV.---FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM JUDICEM EXPERIRI.
CAP. XLVI.---MULIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.
CAP. XLVII.---DELICTO ET MERITO NOSTRO FIERI UT LABOREMUS, NEC DEI OPEM IN OMNIBUS SENTIAMUS.
CAP. XLVIII.---NON FOENERANDUM.
CAP. XLIX.---INIMICOS QUOQUE DILIGENDOS.
CAP. L.---SACRAMENTUM FIDEI NON ESSE PROFANANDUM.
CAP. LI.---QUOD NEMO IN OPERE SUO EXTOLLI DEBEAT.
CAP. LII.---CREDENDI VEL NON LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.
CAP. LIII.---DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.
CAP. LIV.---NEMINEM SINE SORDE ET SINE PECCATO ESSE.
CAP. LV.---NON HOMINIBUS, SED DEO, PLACENDUM.
CAP. LVI.---DEUM NIHIL LATERE EX HIS QUAE GERUNTUR.
CAP. LVII.---FIDELEM EMENDARI ET RESERVARI .
CAP. LIX.---DE IDOLIS QUAE GENTILES DEOS PUTANT.
CAP. LX.---CIBORUM NIMIAM CONCUPISCENTIAM NON APPETENDAM.
CAP. LXI.---POSSIDENDI CONCUPISCENTIAM ET PECUNIAM NON APPETENDAM.
CAP. LXII.---MATRIMONIUM CUM GENTILIBUS NON JUNGENDUM.
CAP. LXIII.---GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS.
CAP. LXIV.---QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT.
CAP. LXV.---OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.
CAP. LXVI.---DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.
CAP. LXVII.---PRAEDICTUM QUOD DISCIPLINAM SANAM ASPERNATURI ESSENT.
CAP. LXVIII.---RECEDENDUM AB EO QUI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVIT.
CAP. LXX.---PARENTIBUS OBSEQUENDUM.
CAP. LXXI.---PATRES QUOQUE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.
CAP. LXXII.---SERVOS, CUM CREDIDERINT, PLUS DOMINIS CARNALIBUS SERVIRE DEBERE.
CAP. LXXIII.---ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.
CAP. LXXIV.---VIDUAS PROBATAS QUASQUE HONORANDAS.
CAP. LXXV.---SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE.
CAP. LXXVI.---MAJOREM NATU NON TEMERE ACCUSANDUM.
CAP. LXXVII.---PECCANTEM PUBLICE OBJURGANDUM.
CAP. LXXVIII.---CUM HAERETICIS NON LOQUENDUM.
CAP. LXXIX.---INNOCENTIAM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.
CAP. LXXX.---NIHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEUS PERMISERIT.
CAP. LXXXI.---MERCEDEM MERCENARIO CITO REDDENDAM.
CAP. LXXXII.---NON AUGURANDUM.
CAP. LXXXIII.---CIRRUM IN CAPITE NON HABENDUM .
CAP. LXXXV.---SURGENDUM CUM EPISCOPUS ET PRESBYTER VENIAT.
CAP. LXXXVII.---FIDELES SIMPLICES CUM PRUDENTIA ESSE DEBERE.
CAP. LXXXVIII.---FRATREM NON CIRCUMVENIENDUM.
CAP. LXXXIX.---SUBITO VENIRE FINEM MUNDI.
CAP. XC.---UXOREM A VIRO NON RECEDERE, AUT SI RECESSERIT, INNUPTAM MANERE.
CAP. XCI.---TANTUM UNUMQUEMQUE TENTARI QUANTUM POTEST SUSTINERE.
CAP. XCII.---NON QUICQUID LICET ESSE FACIENDUM.
CAP. XCIII.---PRAEDICTUM QUOD HAERESES FUTURAE ESSENT.
CAP. XCIV.---CUM TIMORE ET HONORE EUCHARISTIAM ACCIPIENDAM.
CAP. XCV.---BONIS CONVIVENDUM , MALOS AUTEM VITANDOS.
CAP. XCVI.---FACTIS, NON VERBIS, OPERANDUM.
CAP. XCVII.---ET AD FIDEM ET AD CONSECUTIONEM PROPERANDUM.
CAP. XCVIII.---CATECUMINUM PECCARE JAM NON DEBERE.
CAP. XCIX.---JUDICIUM SECUNDUM TEMPORA FUTURUM, VEL AEQUITATIS ANTE LEGEM, VEL LEGIS POST MOYSEN.
CAP. C. GRATIAM DEI GRATUITAM ESSE DEBERE.
CAP. CI.---SPIRITUM SANCTUM IN IGNE FREQUENTER APPARUISSE.
CAP. CII.---CORREPTIONEM BONOS QUOSQUE LIBENTER AUDIRE DEBERE.
CAP. CIII.---A MULTILOQUENTIA TEMPERANDUM.
CAP. CV.---FREQUENTER EMENDANDOS QUI DELINQUUNT IN DOMESTICO MINISTERIO.
CAP. CVI.---INJURIA ACCEPTA, PATIENTIAM TENENDAM, ET ULTIONEM DEO RELINQUENDAM .
CAP. CVIII.---NON ESSE PROXIMO INSIDIANDUM.
CAP. CIX.---INFIRMOS VISITANDOS.
CAP. CX.---SUSURRONES MALEDICTOS ESSE.
CAP. CXI.---SACRIFICIA MALORUM ACCEPTALIA NON ESSE.
CAP. CXII.---GRAVIUS JUDICARI DE HIS QUI IN SAECULO PLUS HABUERUNT POTESTATIS.
CAP. CXIII.---VIDUAM ET PUPILLOS PROTEGI OPORTERE.
CAP. CXIV.---DUM IN CARNE EST QUIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE.
CAP.---CXV. ADULATIONEM PERNICIOSAM ESSE.
CAP. CXVI.---PLUS AB EO DILIGI DEUM, CUI IN BAPTISMO PLURA PECCATA DIMITTUNTUR.
CAP. CXVIII.---ITEM, DE ANTICHRISTO, QUOD IN HOMINEM VENIAT .
6. That Christ is God.
In Genesis: “And God said unto Jacob, Arise, and go up to the place of Bethel, and dwell there; and make there an altar to that God who appeared unto thee when thou fleddest from the face of thy brother Esau.”154 Gen. xxxv. 1. Also in Isaiah: “Thus saith the Lord, the God of Sabaoth, Egypt is wearied; and the merchandise of the Ethiopians, and the tall men of the Sabeans, shall pass over unto Thee, and shall be Thy servants; and shall walk after Thee bound with chains; and shall worship Thee, and shall pray to Thee, because God is in Thee, and there is no other God beside Thee. For Thou art God, and we knew it not, O God of Israel, our Saviour. They shall all be confounded and fear who oppose Thee, and shall fall into confusion.”155 Isa. xlv. 14–16. Likewise in the same: “The voice of one crying in the wilderness, Prepare ye the way of the Lord, make straight the paths of our God. Every channel shall be filled up, and every mountain and hill shall be made low, and all crooked places shall be made straight, and rough places plain; and the glory of the Lord shall be seen, and all flesh shall see the salvation of God, because the Lord hath spoken it.”156 Isa. xl. 3–5. Moreover, in Jeremiah: This is our God, and no other shall be esteemed beside Him, who hath found all the way of knowledge, and hath given it to Jacob His son, and to Israel His beloved. After this He was seen upon earth, and He conversed with men.”157 Baruch iii. 35–37. Also in Zechariah God says: “And they shall cross over through the narrow sea, and they shall smite the waves in the sea, and they shall dry up all the depths of the rivers; and all the haughtiness of the Assyrians shall be confounded, and the sceptre of Egypt shall be taken away. And I will strengthen them in the Lord their God, and in His name shall they glory, saith the Lord.”158 Zech. x. 11, 12. Moreover, in Hosea the Lord saith: “I will not do according to the anger of mine indignation, I will not allow Ephraim to be destroyed: for I am God, and there is not a holy man in thee: and I will not enter into the city; I will go after God.”159 Hos. xi. 9, 10. Also in the forty-fourth Psalm: “Thy throne, O God, is for ever and ever: the sceptre of righteousness is the sceptre of Thy kingdom. Thou hast loved righteousness, and hated iniquity: wherefore God, Thy God, hath anointed Thee with the oil of gladness above Thy fellows.”160 Ps. xlv. 6, 7. So, too, in the forty-fifth Psalm: “Be still, and know that I am God. I will be exalted among the nations, and I will be exalted in the earth.”161 Ps. xlv. 10. Also in the eighty-first Psalm: “They have not known, neither have they understood: they will walk on in darkness.”162 Ps. lxxxii. 5. Also in the sixty-seventh Psalm: “Sing unto God, sing praises unto His name: make a way for Him who goeth up into the west: God is His name.”163 Ps. lxviii. 4. Also in the Gospel according to John: “In the beginning was the Word, and the Word was with God, and God was the Word.”164 John i. 1. Also in the same: “The Lord said to Thomas, Reach hither thy finger, and behold my hands: and be not faithless, but believing. Thomas answered and said unto Him, My Lord and my God. Jesus saith unto him, Because thou hast seen me, thou hast believed: blessed are they who have not seen, and yet have believed.”165 John xx. 27–29. Also Paul to the Romans: “I could wish that I myself were accursed from Christ for my brethren and my kindred according to the flesh: who are Israelites: whose are the adoption, and the glory, and the covenant, and the appointment of the law, and the service (of God), and the promises; whose are the fathers, of whom, according to the flesh, Christ came, who is God over all, blessed for evermore.”166 Rom. ix. 3–5. Also in the Apocalypse: “I am Alpha and Omega, the beginning and the end: I will give to him that is athirst, of the fountain of living water freely. He that overcometh shall possess these things, and their inheritance; and I will be his God, and he shall be my son.”167 Rev. xxi. 6, 7. Also in the eighty-first Psalm: “God stood in the congregation of gods, and judging gods in the midst.”168 Ps. lxxxii. 1. And again in the same place: “I have said, Ye are gods; and ye are all the children of the Highest: but ye shall die like men.”169 Ps. lxxxii. 6, 7. But if they who have been righteous, and have obeyed the divine precepts, may be called gods, how much more is Christ, the Son of God, God! Thus He Himself says in the Gospel according to John: “Is it not written in the law, that I said, Ye are gods? If He called them gods to whom the word of God was given, and the Scripture cannot be relaxed, do ye say to Him whom the Father hath sanctified and sent into the world, that thou blasphemest, because I said, I am the Son of God? But if I do not the works of my Father, believe me not; but if I do, and ye will not believe me, believe the works, and know that the Father is in me, and I in Him.”170 John x. 34–38. Also in the Gospel according to Matthew: “And ye shall call His name Emmanuel, which is, being interpreted, God with us.”171 Matt. i. 23.
In Genesi: Dixit autem Deus ad Jacob: Exsurge, et ascende in locum Bethel: et habita illic, et fac illic altare illi Deo qui tibi apparuit cum fugeres a facie Esau fratris tui (Gen. XXXV, 1). Item apud Esaiam: 0700C Sic dicit Dominus Deus sabaoth: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum, et Sabaim viri alti ad te transgredientur, et tui erunt servi, et post te ambulabunt vincti compedibus, et adorabunt te, et in te precabuntur; quoniam in te Deus est, et non est Deus alius praeter te. Tu enim es Deus, et non sciebamus, Deus Israel salvator. Confundentur et reverebuntur omnes qui adversantur tibi, et cadent in confasionem (Isa. XLV, 14-16). Item apud eumdem: Vox clamantis in deserto 0701A : Parate viam Domini , rectas facite semitas Dei nostri. Omnis rivus implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt omnia tortuosa in directum et aspera in campum : et videbitur claritas Domini , et videbit omnis caro salutare Dei, quoniam Dominus locutus est (Isa. XL, 3-5). Item apud Hieremiam: Hic Deus noster , et non deputabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo et Israel dilecto sibi. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruc. III, 35). Item apud Zachariam Deus dicit: Et transibunt per mare angustum, et percutient in mari fluctus, et arefacient omnes altitudines fluminum, et confundetur omnis injuria Assyriorum, et sceptrum Aegypti auferetur, et confortabo eos in 0701B Domino Deo ipsorum, et in nomine ejus gloriabuntur, dicit Dominus (Zach. X, 11, 12). Item apud Osee dicit Dominus: Non faciam juxta iram indignationis meae, non sinam deleri Effraim, quoniam Deus ego sum, et non homo in te sanctus , et non introibo in civitatem, post Deum ibo (Ose. XI, 9, 10). Item in Psalmo XLIV: Thronus tuus, Deus, in saecula saeculorum, virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem . Propterea unxit te Deus. Deus tuus, oleo exultationis super participes tuos (Ps. XLIV, 7, 8). Item in Psalmo XLV: Vacate et cognoscite quoniam ego sum Deus. Exaltabor in gentibus et exaltabor in terra (Ps. LXV, 11). Item in Psalmo LXXXI: Non cognoverunt neque intellexerunt, in umbra deambulabunt (Ps. LXXXI, 5). Item in Psalmo LXVII: Cantate Deo: psallite 0701C nomini ejus, viam facite ei qui ascendit in occasum, Deus nomen illi (Ps. LXVII, 3). Item in Evangelio cata Joannem: In principio erat Sermo , et Sermo erat apud Deum, et Deus erat Sermo (Joan. I, 1). Item in eodem Dominus ad Thomam: Injice huc digitum tuum, et vide manus meas, et noli esse incredulus sed fidelis. Respondit Thomas, et dixit illi: Dominus 0702A meus et Deus meus. Dicit illi Jesus: Quia vidisti me , credidisti. Felices qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 27-29). Item Paulus ad Romanos: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus cognatisque meis secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio et claritas et testamentum et legis constitutio et famulatus et promissiones, quorum patres , ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 3-5). Item in Apocalypsi: Ego sum α et ω, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis. Qui vicerit possidebit ea et eorum haereditatem; et ero ejus Deus, et ille erit mihi filius (Apoc. XXI, 6, 7). Item in Psalmo LXXXI. Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernens. Et iterum illic: Ego dixi: Dii estis et 0702B filii Altissimi omnes; vos autem sicut homines morienimi (Ps. LXXXI, 1, 6, 7). Quod si justi qui fuerint et praeceptis divinis obtemperaverint dii, dici possunt, quanto magis Christus Deus Dei Filius ? Sic ipse in Evangelio cata Joannem dicit: Nonne scriptum est in Lege quoniam ego dixi: Dii estis? Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, quem Pater sanctificavit et misit in saeculum, vos dicitis quoniam blasphemas , quia dixi: Filius Dei sum. Quod si non facio facta Patris, nolite mihi credere ; quod si facio et mihi non vultis credere, factis credite, et cognoscite quoniam in me est Pater, et ego in illo (Joan. X. 34). Item in Evangelio cata Matthaeum: Et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus (Matth. I, 23).