UTRUM ANGELUS POTUERIT APPETERE AEQUALITATEM DEI, IN PRIMO INSTANTI SUI ESSE VEL SUAE CREATIONIS mcA quartam distinctionem 2. Sententiarum, quaeritur : Utrum angelus potuerit appetere aequalitatem Dei, in primo instanti sui esse vel suae creationis. Et arguitur quod sic. Angelus potuit peccare in primo instanti sui esse, aliquo peccato; sed non plus uno peccato quam alio; igitur in primo instanti potuit peccare peccato superbiae, appetendo aequalitatem Dei. Major probatur. Tum quia angeli potuerunt mereri in primo instanti suae creationis; igitur et peccare. Tum quia anima in primo instanti potest peccato maculari; igitur et angelus. In oppositum arguitur sic. Angelus nullo modo potest peccare. Igitur. Antecedens probatur : Quia angeli sunt digniores quam corpora coelestia; sed in corporibus caelestibus non potest esse malum, ut philosophi dicunt; igitur neque in angelis; etsi non potest esse in eis malum, igitur nec peccatum. In hac quaestione erunt tres articuli. Primo, ponetur opinio sancti Thomso per conclusiones. Secundo, recitabuntur aliorum objectiones. Tertio, ponentur solutiones.