TESTIMONIORUM LIBRI TRES ADVERSUS JUDAEOS.
CAPUT II.---QUOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT.
CAP. III.---ANTE PRAEDICTUM QUOD DOMINUM NEQUE COGNITURI NEQUE INTELLECTURI NEQUE RECEPTURI ESSENT.
CAP. V.---NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM.
CAP. VI.---QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI.
CAP. VII.---ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI.
CAP. VIII.---QUOD CIRCUMCISIO PRIMA CARNALIS EVACUATA SIT, ET SECUNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT.
CAP. IX.---QUOD LEX PRIOR, QUAE PER MOYSEN DATA EST, CESSATURA ESSET.
CAP. X.---QUOD LEX NOVA DARI HABERET.
CAP. XI.---QUOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTUM NOVUM DARI HABERET.
CAP. XII.---QUOD BAPTISMA VETUS CESSARET ET NOVUM INCIPERET.
CAP. XIII.---QUOD JUGUM VETUS EVACUARETUR ET JUGUM NOVUM DARETUR.
CAP. XIV.---QUOD PASTORES VETERES CESSATURI ESSENT, ET NOVI INCIPERENT.
CAP. XVI.---QUOD SACRIFICIUM VETUS EVACUARETUR, ET NOVUM CELEBRARETUR.
CAP. XXI.---QUOD GENTES MAGIS IN CHRISTUM CREDITURAE ESSENT.
CAP. XXIII.---QUOD AD REGNUM COELORUM MAGIS GENTES QUAM JUDAEI PERVENIANT.
CAP. I.---CHRISTUM PRIMOGENITUM ESSE, ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QUEM OMNIA FACTA SUNT.
CAP. III.---QUOD CHRISTUS IDEM SIT SERMO DEI.
CAP. IV.---QUOD CHRISTUS IDEM MANUS ET BRACHIUM DEI SIT.
CAP. V.---QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS.
CAP. VI.---QUOD DEUS CHRISTUS.
CAP. VII.---QUOD CHRISTUS DEUS VENTURUS ESSET ILLUMINATOR ET SALVATOR GENERIS HUMANI.
CAP. VIII.---QUOD CUM A PRINCIPIO FILIUS DEI FUISSET, GENERARI DENUO HABERET SECUNDUM CARNEM.
CAP. XI.---QUOD DE SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM NASCI HABERET.
CAP. XII.---QUOD IN BETHLEHEM NASCERETUR.
CAP. XIII.---QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET.
CAP. XIV.---QUOD IPSE SIT JUSTUS QUEM JUDAEI OCCISURI ESSENT.
CAP. XV.---QUOD IPSE DICTUS SIT OVIS ET AGNUS QUI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.
CAP. XVI.---QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT.
CAP. XVII.---QUOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET IMPLERET TOTAM TERRAM.
CAP. XIX.---QUOD IPSE SIT SPONSUS, ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QUA FILII SPIRITALES NASCERENTUR.
CAP. XX.---QUOD CRUCI ILLUM FIXURI ESSENT JUDAEI.
CAP. XXI.---QUOD IN PASSIONE CRUCIS ET SIGNO VIRTUS OMNIS SIT ET POTESTAS.
CAP. XXII.---QUOD IN HOC SIGNO CRUCIS SALUS SIT OMNIBUS QUI IN FRONTIBUS NOTENTUR .
CAP. XXIII.---QUOD MEDIO DIE IN PASSIONE EJUS TENEBRAE FUTURAE ESSENT.
CAP. XXIV.---QUOD A MORTE NON VINCERETUR, NEC APUD INFEROS REMANSURUS ESSET.
CAP. XXV.---QUOD AB INFERIS TERTIO DIE RESURGERET.
CAP. XXVII.---QUOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEUM PATREM NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM.
CAP. XXVIII.---QUOD IPSE JUDEX VENTURUS SIT.
CAP. XXIX.---QUOD IPSE SIT REX IN AETERNUM REGNATURUS.
CAP. XXX.---QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX .
CAP. I.---DE BONO OPERIS ET MISERICORDIAE .
CAP. III---AGAPEN ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.
CAP. IV.---IN NULLO GLORIANDUM, QUANDO NOSTRUM NIHIL SIT.
CAP. V.---HUMILITATEM ET QUIETEM IN OMNIBUS TENENDAM.
CAP. VI.---BONOS QUOSQUE ET JUSTOS PLUS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QUIA PROBANTUR.
CAP. VII.---NON CONTRISTANDUM SPIRITUM SANCTUM, QUEM ACCEPIMUS.
CAP. VIII.---IRACUNDIAM VINCENDAM ESSE, NE COGAT DELINQUERE.
CAP. IX.---INVICEM SE FRATRES SUSTINERE DEBERE.
CAP. X.---IN DEUM SOLUM FIDENDUM ET IN IPSO GLORIANDUM ESSE.
CAP. XIII.---NON MALEDICENDUM.
CAP. XIV.---NUMQUAM MUSSITANDUM, SED CIRCA OMNIA QUAE ACCIDUNT BENEDICENDUM DEUM.
CAP. XV.---AD HOC TENTARI HOMINES A DEO UT PROBENTUR .
CAP. XVII.---MINORA ESSE QUAE IN SAECULO PATIMUR QUAM SIT PRAEMIUM QUOD PROMISSUM EST.
CAP. XVIII.---DILECTIONI DEI ET CHRISTI NIHIL PRAEPONENDUM.
CAP. XIX.---VOLUNTATI NON NOSTRAE, SED DEI, OBTEMPERANDUM.
CAP. XX.---FUNDAMENTUM ET FIRMAMENTUM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.
CAP. XXI.---NON TEMERE DE ALTERO JUDICANDUM.
CAP. XXII.---ACCEPTA INJURIA, REMITTENDUM ET IGNOSCENDUM.
CAP. XXIII.---VICEM MALIS NON REDDENDAM.
CAP. XXIV.---NON POSSE AD PATREM PERVENIRI NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM .
CAP. XXV.---AD REGNUM DEI, NISI BAPTIZATUS ET RENATUS QUIS FUERIT, PERVENIRE NON POSSE.
CAP. XXVI.---PARUM ESSE BAPTIZARI ET EUCHARISTIAM ACCIPERE, NISI QUIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.
CAP. XXVII.---BAPTIZATUM QUOQUE GRATIAM PERDERE QUAM CONSECUTUS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.
CAP. XXVIII.---NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QUI IN DEUM DELIQUERIT.
CAP. XXIX.---DE ODIO NOMINIS ANTE PRAEDICTUM.
CAP. XXX.---QUOD QUIS DEO VOVERIT CITO REDDENDUM.
CAP. XXXI.---EUM QUI NON CREDIDERIT JAM JUDICATUM ESSE.
CAP. XXXII.---DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.
CAP. XXXIV.---FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE .
CAP. XXXV.---DEUM AD HOC PATIENTEM ESSE, UT NOS POENITEAT PECCATI NOSTRI ET REFORMEMUR.
CAP. XXXVI.---MULIEREM ORNARI SAECULARITER NON DEBERE.
CAP. XXXVII.---FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA, NISI OB NOMEN SOLUM, PUNIRI.
CAP. XXXVIII.---SERVUM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE, NE INCIDAT IN POENAM SAECULAREM.
CAP. XXXIX.---DATUM NOBIS ESSE EXEMPLUM VIVENDI IN CHRISTO.
CAP. XL.---NON JACTANTER NEC TUMULTUOSE OPERANDUM.
CAP. XLI.---INEPTE ET SCURRILITER NON LOQUENDUM.
CAP. XLII.---FIDEM IN TOTUM PRODESSE, ET TANTUM NOS POSSE QUANTUM CREDIMUS.
CAP. XLIII.---POSSE EUM STATIM CONSEQUI QUI VERE CREDIDERIT.
CAP. XLIV.---FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM JUDICEM EXPERIRI.
CAP. XLVI.---MULIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.
CAP. XLVII.---DELICTO ET MERITO NOSTRO FIERI UT LABOREMUS, NEC DEI OPEM IN OMNIBUS SENTIAMUS.
CAP. XLVIII.---NON FOENERANDUM.
CAP. XLIX.---INIMICOS QUOQUE DILIGENDOS.
CAP. L.---SACRAMENTUM FIDEI NON ESSE PROFANANDUM.
CAP. LI.---QUOD NEMO IN OPERE SUO EXTOLLI DEBEAT.
CAP. LII.---CREDENDI VEL NON LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.
CAP. LIII.---DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.
CAP. LIV.---NEMINEM SINE SORDE ET SINE PECCATO ESSE.
CAP. LV.---NON HOMINIBUS, SED DEO, PLACENDUM.
CAP. LVI.---DEUM NIHIL LATERE EX HIS QUAE GERUNTUR.
CAP. LVII.---FIDELEM EMENDARI ET RESERVARI .
CAP. LIX.---DE IDOLIS QUAE GENTILES DEOS PUTANT.
CAP. LX.---CIBORUM NIMIAM CONCUPISCENTIAM NON APPETENDAM.
CAP. LXI.---POSSIDENDI CONCUPISCENTIAM ET PECUNIAM NON APPETENDAM.
CAP. LXII.---MATRIMONIUM CUM GENTILIBUS NON JUNGENDUM.
CAP. LXIII.---GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS.
CAP. LXIV.---QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT.
CAP. LXV.---OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.
CAP. LXVI.---DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.
CAP. LXVII.---PRAEDICTUM QUOD DISCIPLINAM SANAM ASPERNATURI ESSENT.
CAP. LXVIII.---RECEDENDUM AB EO QUI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVIT.
CAP. LXX.---PARENTIBUS OBSEQUENDUM.
CAP. LXXI.---PATRES QUOQUE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.
CAP. LXXII.---SERVOS, CUM CREDIDERINT, PLUS DOMINIS CARNALIBUS SERVIRE DEBERE.
CAP. LXXIII.---ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.
CAP. LXXIV.---VIDUAS PROBATAS QUASQUE HONORANDAS.
CAP. LXXV.---SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE.
CAP. LXXVI.---MAJOREM NATU NON TEMERE ACCUSANDUM.
CAP. LXXVII.---PECCANTEM PUBLICE OBJURGANDUM.
CAP. LXXVIII.---CUM HAERETICIS NON LOQUENDUM.
CAP. LXXIX.---INNOCENTIAM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.
CAP. LXXX.---NIHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEUS PERMISERIT.
CAP. LXXXI.---MERCEDEM MERCENARIO CITO REDDENDAM.
CAP. LXXXII.---NON AUGURANDUM.
CAP. LXXXIII.---CIRRUM IN CAPITE NON HABENDUM .
CAP. LXXXV.---SURGENDUM CUM EPISCOPUS ET PRESBYTER VENIAT.
CAP. LXXXVII.---FIDELES SIMPLICES CUM PRUDENTIA ESSE DEBERE.
CAP. LXXXVIII.---FRATREM NON CIRCUMVENIENDUM.
CAP. LXXXIX.---SUBITO VENIRE FINEM MUNDI.
CAP. XC.---UXOREM A VIRO NON RECEDERE, AUT SI RECESSERIT, INNUPTAM MANERE.
CAP. XCI.---TANTUM UNUMQUEMQUE TENTARI QUANTUM POTEST SUSTINERE.
CAP. XCII.---NON QUICQUID LICET ESSE FACIENDUM.
CAP. XCIII.---PRAEDICTUM QUOD HAERESES FUTURAE ESSENT.
CAP. XCIV.---CUM TIMORE ET HONORE EUCHARISTIAM ACCIPIENDAM.
CAP. XCV.---BONIS CONVIVENDUM , MALOS AUTEM VITANDOS.
CAP. XCVI.---FACTIS, NON VERBIS, OPERANDUM.
CAP. XCVII.---ET AD FIDEM ET AD CONSECUTIONEM PROPERANDUM.
CAP. XCVIII.---CATECUMINUM PECCARE JAM NON DEBERE.
CAP. XCIX.---JUDICIUM SECUNDUM TEMPORA FUTURUM, VEL AEQUITATIS ANTE LEGEM, VEL LEGIS POST MOYSEN.
CAP. C. GRATIAM DEI GRATUITAM ESSE DEBERE.
CAP. CI.---SPIRITUM SANCTUM IN IGNE FREQUENTER APPARUISSE.
CAP. CII.---CORREPTIONEM BONOS QUOSQUE LIBENTER AUDIRE DEBERE.
CAP. CIII.---A MULTILOQUENTIA TEMPERANDUM.
CAP. CV.---FREQUENTER EMENDANDOS QUI DELINQUUNT IN DOMESTICO MINISTERIO.
CAP. CVI.---INJURIA ACCEPTA, PATIENTIAM TENENDAM, ET ULTIONEM DEO RELINQUENDAM .
CAP. CVIII.---NON ESSE PROXIMO INSIDIANDUM.
CAP. CIX.---INFIRMOS VISITANDOS.
CAP. CX.---SUSURRONES MALEDICTOS ESSE.
CAP. CXI.---SACRIFICIA MALORUM ACCEPTALIA NON ESSE.
CAP. CXII.---GRAVIUS JUDICARI DE HIS QUI IN SAECULO PLUS HABUERUNT POTESTATIS.
CAP. CXIII.---VIDUAM ET PUPILLOS PROTEGI OPORTERE.
CAP. CXIV.---DUM IN CARNE EST QUIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE.
CAP.---CXV. ADULATIONEM PERNICIOSAM ESSE.
CAP. CXVI.---PLUS AB EO DILIGI DEUM, CUI IN BAPTISMO PLURA PECCATA DIMITTUNTUR.
CAP. CXVIII.---ITEM, DE ANTICHRISTO, QUOD IN HOMINEM VENIAT .
11. That Christ was to be born of the seed of David, according to the flesh.
In the second of Kings: “And the word of the Lord came to Nathan, saying, Go and tell my servant David, Thus saith the Lord, Thou shalt not build me an house to dwell in; but it shall come to pass, when thy days shall be fulfilled, and thou shalt sleep with thy fathers, I will raise up thy seed after thee who shall come from thy loins, and I will establish His kingdom. He shall build me a house in my name, and I will set up His throne for ever; and I will be to Him a Father, and He shall be to me a Son; and His house shall obtain confidence, and His kingdom for ever in my sight.”195 2 Sam. vii. 5, 12–16. Also in Isaiah: “And a rod shall go forth of the root of Jesse, and a flower shall go up from his root; and the Spirit of the Lord shall rest upon Him, the spirit of wisdom and of understanding, the spirit of counsel and might, the spirit of knowledge and piety; and the spirit of the fear of the Lord shall fill Him.”196 Isa. xi. 1–3. Also in the cxxxist Psalm: “God hath sworn the truth unto David himself, and He has not repudiated it; of the fruit of thy belly will I set upon my throne.”197 Ps. cxxxii. 11. Also in the Gospel according to Luke: “And the angel said unto her, Fear not, Mary. For thou hast found favour before God. Behold, thou shalt conceive, and shalt bring forth a son, and shalt call His name Jesus. The same shall be great, and He shall be called the Son of the Highest; and the Lord God shall give Him the throne of His father David, and He shall reign over the house of Jacob for ever, and of His kingdom there shall be no end.”198 Luke i. 30–33. Also in the Apocalypse: “And I saw in the right hand of God, who sate on the throne, a book written within, and on the back sealed with seven seals; and I saw a strong angel proclaiming with a loud voice, Who is worthy to receive the book, and to open its seals? Nor was there any one either in heaven or upon the earth, or under the earth, who was able to open the book, nor even to look into it. And I wept much because nobody was found worthy to open the book, nor to look into it. And one of the elders said unto me, Weep not; behold, the Lion of the tribe of Judah, the Root of David, hath prevailed to open the book, and to loose its seven seals.”199 Rev. v. 1–5.
In Basilion secundo: Et fuit verbum Domini ad Nathan dicens: Vade, et dic servo meo David: Haec dicit Dominus: Non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum; sed erit, cum impleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum 0705C post te, qui erit de utero tuo, et parabo regnum ejus. Hic aedificabit mihi domum in nomine meo , et erigam thronum ejus usque in saeculum. Et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et fidem consequetur domus ejus, et regnum ejus usque in saeculum in conspectu meo (II Reg. VII, 4, 5, 12, 14, 16). Item apud Esaiam: Et exibit virga de radice Jesse, et flos de radice ejus 0706A ascendet ; et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et implebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI, 1-3). Item in Psalmo CXXXI: Juravit Deus ipsi David veritatem, et non reprobavit eam : De fructu ventris tui ponam super thronum meum (Ps. CXXXI, 11). Item in Evangelio cata Lucam: Et dixit Angelus ad illam: Ne timeas, Maria. Invenisti enim gratiam ante Deum. Ecce concipies in utero , et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus thronum David patris sui, et regnabit super domum Jacob in saecula , et regni ejus non erit finis (Luc. I, 30-33). Item in Apocalypsi: Et vidi librum in dextera Dei sedentis 0706B super thronum scriptum intus et retro , signatum signis septem; et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna: Quis dignus est accipere librum et aperire signa ejus? Nec quisquam poterat neque in coelo, neque super terram , neque sub terra , aperire librum, sed neque perspicere eum. Et ego flebam multum quod nemo dignus repertus esset qui aperiret librum aut videret illum. Et unus ex senioribus dixit mihi: Ne fleveris, ecce vicit Leo de tribu Juda, Radix David, aperire librum et solvere septem signa ejus (Apoc. V, 1-5).