TESTIMONIORUM LIBRI TRES ADVERSUS JUDAEOS.

 TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS.

 CAPITULA.

 CAPUT I.---JUDAEOS IN OFFENSAM DEI GRAVITER DELIQUISSE, QUOD DOMINUM DERELIQUERINT ET IDOLA SECUTI SINT.

 CAPUT II.---QUOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT.

 CAP. III.---ANTE PRAEDICTUM QUOD DOMINUM NEQUE COGNITURI NEQUE INTELLECTURI NEQUE RECEPTURI ESSENT.

 CAP. IV.---QUOD SCRIPTURAS SANCTAS INTELLECTURI JUDAEI NON ESSENT, INTELLIGI AUTEM HABERENT IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS POSTEA QUAM CHRISTUS VENISSET.

 CAP. V.---NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM.

 CAP. VI.---QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI.

 CAP. VII.---ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI.

 CAP. VIII.---QUOD CIRCUMCISIO PRIMA CARNALIS EVACUATA SIT, ET SECUNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT.

 CAP. IX.---QUOD LEX PRIOR, QUAE PER MOYSEN DATA EST, CESSATURA ESSET.

 CAP. X.---QUOD LEX NOVA DARI HABERET.

 CAP. XI.---QUOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTUM NOVUM DARI HABERET.

 CAP. XII.---QUOD BAPTISMA VETUS CESSARET ET NOVUM INCIPERET.

 CAP. XIII.---QUOD JUGUM VETUS EVACUARETUR ET JUGUM NOVUM DARETUR.

 CAP. XIV.---QUOD PASTORES VETERES CESSATURI ESSENT, ET NOVI INCIPERENT.

 CAP. XV.---QUOD DOMUS ET TEMPLUM DEI CHRISTUS FUTURUS ESSET, ET CESSARET TEMPLUM VETUS, ET NOVUM INCIPERET.

 CAP. XVI.---QUOD SACRIFICIUM VETUS EVACUARETUR, ET NOVUM CELEBRARETUR.

 CAP. XVII.---QUOD SACERDOTIUM VETUS CESSARET, ET NOVUS SACERDOS VENIRET, QUI IN AETERNUM FUTURUS ESSET.

 CAP. XVIII.---QUOD PROPHETA ALIUS, SICUT MOYSES, PROMISSUS SIT, SCILICET QUI TESTAMENTUM NOVUM DARET, ET QUI MAGIS AUDIRI DEBERET.

 CAP. XIX.---QUOD DUO POPULI PRAEDICTI SINT, MAJOR ET MINOR, ID EST VETUS JUDAEORUM, ET NOVUS, QUI ESSET EX NOBIS, FUTURUS.

 CAP. XX.---QUOD ECCLESIA, QUAE PRIUS STERILIS FUERAT, PLURES FILIOS HABITURA ESSET EX GENTIBUS, QUAM QUOT SYNAGOGA ANTE HABUISSET.

 CAP. XXI.---QUOD GENTES MAGIS IN CHRISTUM CREDITURAE ESSENT.

 CAP. XXII.---QUOD PANEM ET CALICEM CHRISTI ET OMNEM GRATIAM EJUS AMISSURI ESSENT JUDAEI, NOS VERO ACCEPTURI ET QUOD CHRISTIANORUM NOVUM NOMEN BENEDIC

 CAP. XXIII.---QUOD AD REGNUM COELORUM MAGIS GENTES QUAM JUDAEI PERVENIANT.

 CAP. XXIV.---QUOD SOLO HOC JUDAEI ACCIPERE VENIAM POSSINT DELICTORUM SUORUM, SI SANGUINEM CHRISTI OCCISI BAPTISMO EJUS ABLUERINT, ET IN ECCLESIAM EJUS

 LIBER SECUNDUS.

 CAPITULA.

 CAP. I.---CHRISTUM PRIMOGENITUM ESSE, ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QUEM OMNIA FACTA SUNT.

 CAP. II.---QUOD SAPIENTIA DEI CHRISTUS ET DE SACRAMENTO INCARNATIONIS EJUS ET PASSIONIS, ET CALICIS ET ALTARIS, ET APOSTOLORUM QUI MISSI PRAEDICAVERU

 CAP. III.---QUOD CHRISTUS IDEM SIT SERMO DEI.

 CAP. IV.---QUOD CHRISTUS IDEM MANUS ET BRACHIUM DEI SIT.

 CAP. V.---QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS.

 CAP. VI.---QUOD DEUS CHRISTUS.

 CAP. VII.---QUOD CHRISTUS DEUS VENTURUS ESSET ILLUMINATOR ET SALVATOR GENERIS HUMANI.

 CAP. VIII.---QUOD CUM A PRINCIPIO FILIUS DEI FUISSET, GENERARI DENUO HABERET SECUNDUM CARNEM.

 CAP. IX.---QUOD HOC FUTURUM ESSET SIGNUM NATIVITATIS EJUS, UT DE VIRGINE NASCERETUR HOMO ET DEUS, HOMINIS ET DEI FILIUS.

 CAP. X.---QUOD ET HOMO ET DEUS CHRISTUS, EX UTROQUE GENERE CONCRETUS, UT MEDIATOR ESSE INTER NOS ET PATREM POSSET.

 CAP. XI.---QUOD DE SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM NASCI HABERET.

 CAP. XII.---QUOD IN BETHLEHEM NASCERETUR.

 CAP. XIII.---QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET.

 CAP. XIV.---QUOD IPSE SIT JUSTUS QUEM JUDAEI OCCISURI ESSENT.

 CAP. XV.---QUOD IPSE DICTUS SIT OVIS ET AGNUS QUI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.

 CAP. XVI.---QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT.

 CAP. XVII.---QUOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET IMPLERET TOTAM TERRAM.

 CAP. XVIII.---QUOD IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS IDEM MONS MANIFESTARETUR, SUPER QUEM GENTES VENIRENT, ET IN QUEM JUSTI QUIQUE ASCENDERENT.

 CAP. XIX.---QUOD IPSE SIT SPONSUS, ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QUA FILII SPIRITALES NASCERENTUR.

 CAP. XX.---QUOD CRUCI ILLUM FIXURI ESSENT JUDAEI.

 CAP. XXI.---QUOD IN PASSIONE CRUCIS ET SIGNO VIRTUS OMNIS SIT ET POTESTAS.

 CAP. XXII.---QUOD IN HOC SIGNO CRUCIS SALUS SIT OMNIBUS QUI IN FRONTIBUS NOTENTUR .

 CAP. XXIII.---QUOD MEDIO DIE IN PASSIONE EJUS TENEBRAE FUTURAE ESSENT.

 CAP. XXIV.---QUOD A MORTE NON VINCERETUR, NEC APUD INFEROS REMANSURUS ESSET.

 CAP. XXV.---QUOD AB INFERIS TERTIO DIE RESURGERET.

 CAP. XXVI.---QUOD, CUM RESURREXISSET, ACCIPERET A PATRE OMNEM POTESTATEM, ET POTESTAS EJUS AETERNA SIT.

 CAP. XXVII.---QUOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEUM PATREM NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM.

 CAP. XXVIII.---QUOD IPSE JUDEX VENTURUS SIT.

 CAP. XXIX.---QUOD IPSE SIT REX IN AETERNUM REGNATURUS.

 CAP. XXX.---QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX .

 LIBER TERTIUS .

 CAPITULA.

 CAP. I.---DE BONO OPERIS ET MISERICORDIAE .

 CAP. II---IN OPERE ET ELEEOMOSYNIS, ETIAMSI PER MEDIOCRITATEM MINUS FIAT, IPSAM VOLUNTATEM SATIS ESSE.

 CAP. III---AGAPEN ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.

 CAP. IV.---IN NULLO GLORIANDUM, QUANDO NOSTRUM NIHIL SIT.

 CAP. V.---HUMILITATEM ET QUIETEM IN OMNIBUS TENENDAM.

 CAP. VI.---BONOS QUOSQUE ET JUSTOS PLUS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QUIA PROBANTUR.

 CAP. VII.---NON CONTRISTANDUM SPIRITUM SANCTUM, QUEM ACCEPIMUS.

 CAP. VIII.---IRACUNDIAM VINCENDAM ESSE, NE COGAT DELINQUERE.

 CAP. IX.---INVICEM SE FRATRES SUSTINERE DEBERE.

 CAP. X.---IN DEUM SOLUM FIDENDUM ET IN IPSO GLORIANDUM ESSE.

 CAP. XI.---EUM QUI FIDEM CONSECUTUS EST, EXPOSITO PRIORE HOMINE, COELESTIA TANTUM ET SPIRITALIA COGITARE DEBERE, NEC ATTENDERE AD SAECULUM, CUI JAM RE

 CAP. XII.---NON JURANDUM.

 CAP. XIII.---NON MALEDICENDUM.

 CAP. XIV.---NUMQUAM MUSSITANDUM, SED CIRCA OMNIA QUAE ACCIDUNT BENEDICENDUM DEUM.

 CAP. XV.---AD HOC TENTARI HOMINES A DEO UT PROBENTUR .

 CAP. XVI.---DE BONO MARTYRII.

 CAP. XVII.---MINORA ESSE QUAE IN SAECULO PATIMUR QUAM SIT PRAEMIUM QUOD PROMISSUM EST.

 CAP. XVIII.---DILECTIONI DEI ET CHRISTI NIHIL PRAEPONENDUM.

 CAP. XIX.---VOLUNTATI NON NOSTRAE, SED DEI, OBTEMPERANDUM.

 CAP. XX.---FUNDAMENTUM ET FIRMAMENTUM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.

 CAP. XXI.---NON TEMERE DE ALTERO JUDICANDUM.

 CAP. XXII.---ACCEPTA INJURIA, REMITTENDUM ET IGNOSCENDUM.

 CAP. XXIII.---VICEM MALIS NON REDDENDAM.

 CAP. XXIV.---NON POSSE AD PATREM PERVENIRI NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM .

 CAP. XXV.---AD REGNUM DEI, NISI BAPTIZATUS ET RENATUS QUIS FUERIT, PERVENIRE NON POSSE.

 CAP. XXVI.---PARUM ESSE BAPTIZARI ET EUCHARISTIAM ACCIPERE, NISI QUIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.

 CAP. XXVII.---BAPTIZATUM QUOQUE GRATIAM PERDERE QUAM CONSECUTUS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.

 CAP. XXVIII.---NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QUI IN DEUM DELIQUERIT.

 CAP. XXIX.---DE ODIO NOMINIS ANTE PRAEDICTUM.

 CAP. XXX.---QUOD QUIS DEO VOVERIT CITO REDDENDUM.

 CAP. XXXI.---EUM QUI NON CREDIDERIT JAM JUDICATUM ESSE.

 CAP. XXXII.---DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.

 CAP. XXXIII.---NIHIL PATREM JUDICARE, SED FILIUM, ET PATREM AB EO NON HONORIFICARI A QUO NON HONORIFICATUR FILIUS.

 CAP. XXXIV.---FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE .

 CAP. XXXV.---DEUM AD HOC PATIENTEM ESSE, UT NOS POENITEAT PECCATI NOSTRI ET REFORMEMUR.

 CAP. XXXVI.---MULIEREM ORNARI SAECULARITER NON DEBERE.

 CAP. XXXVII.---FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA, NISI OB NOMEN SOLUM, PUNIRI.

 CAP. XXXVIII.---SERVUM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE, NE INCIDAT IN POENAM SAECULAREM.

 CAP. XXXIX.---DATUM NOBIS ESSE EXEMPLUM VIVENDI IN CHRISTO.

 CAP. XL.---NON JACTANTER NEC TUMULTUOSE OPERANDUM.

 CAP. XLI.---INEPTE ET SCURRILITER NON LOQUENDUM.

 CAP. XLII.---FIDEM IN TOTUM PRODESSE, ET TANTUM NOS POSSE QUANTUM CREDIMUS.

 CAP. XLIII.---POSSE EUM STATIM CONSEQUI QUI VERE CREDIDERIT.

 CAP. XLIV.---FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM JUDICEM EXPERIRI.

 CAP. XLV.---SPEM FUTURORUM ESSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM CIRCA QUAE PROMISSA SUNT PATIENTEM ESSE DEBERE.

 CAP. XLVI.---MULIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.

 CAP. XLVII.---DELICTO ET MERITO NOSTRO FIERI UT LABOREMUS, NEC DEI OPEM IN OMNIBUS SENTIAMUS.

 CAP. XLVIII.---NON FOENERANDUM.

 CAP. XLIX.---INIMICOS QUOQUE DILIGENDOS.

 CAP. L.---SACRAMENTUM FIDEI NON ESSE PROFANANDUM.

 CAP. LI.---QUOD NEMO IN OPERE SUO EXTOLLI DEBEAT.

 CAP. LII.---CREDENDI VEL NON LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.

 CAP. LIII.---DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.

 CAP. LIV.---NEMINEM SINE SORDE ET SINE PECCATO ESSE.

 CAP. LV.---NON HOMINIBUS, SED DEO, PLACENDUM.

 CAP. LVI.---DEUM NIHIL LATERE EX HIS QUAE GERUNTUR.

 CAP. LVII.---FIDELEM EMENDARI ET RESERVARI .

 CAP. LVIII.---NEMINEM CONTRISTARI MORTE DEBERE, CUM SIT IN VIVENDO LABOR ET PERICULUM, IN MORIENDO PAX ET RESURGENDI SECURITAS .

 CAP. LIX.---DE IDOLIS QUAE GENTILES DEOS PUTANT.

 CAP. LX.---CIBORUM NIMIAM CONCUPISCENTIAM NON APPETENDAM.

 CAP. LXI.---POSSIDENDI CONCUPISCENTIAM ET PECUNIAM NON APPETENDAM.

 CAP. LXII.---MATRIMONIUM CUM GENTILIBUS NON JUNGENDUM.

 CAP. LXIII.---GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS.

 CAP. LXIV.---QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT.

 CAP. LXV.---OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.

 CAP. LXVI.---DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.

 CAP. LXVII.---PRAEDICTUM QUOD DISCIPLINAM SANAM ASPERNATURI ESSENT.

 CAP. LXVIII.---RECEDENDUM AB EO QUI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVIT.

 CAP. LXIX.---NON IN SAPIENTIA MUNDI NEC IN ELOQUENTIA ESSE REGNUM DEI, SED IN FIDE CRUCIS ET IN VIRTUTE CONVERSATIONIS.

 CAP. LXX.---PARENTIBUS OBSEQUENDUM.

 CAP. LXXI.---PATRES QUOQUE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.

 CAP. LXXII.---SERVOS, CUM CREDIDERINT, PLUS DOMINIS CARNALIBUS SERVIRE DEBERE.

 CAP. LXXIII.---ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.

 CAP. LXXIV.---VIDUAS PROBATAS QUASQUE HONORANDAS.

 CAP. LXXV.---SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE.

 CAP. LXXVI.---MAJOREM NATU NON TEMERE ACCUSANDUM.

 CAP. LXXVII.---PECCANTEM PUBLICE OBJURGANDUM.

 CAP. LXXVIII.---CUM HAERETICIS NON LOQUENDUM.

 CAP. LXXIX.---INNOCENTIAM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.

 CAP. LXXX.---NIHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEUS PERMISERIT.

 CAP. LXXXI.---MERCEDEM MERCENARIO CITO REDDENDAM.

 CAP. LXXXII.---NON AUGURANDUM.

 CAP. LXXXIII.---CIRRUM IN CAPITE NON HABENDUM .

 CAP. LXXXIV.---NON VELLENDUM.

 CAP. LXXXV.---SURGENDUM CUM EPISCOPUS ET PRESBYTER VENIAT.

 CAP. LXXXVI.---SCHISMA NON FACIENDUM, ETIAMSI IN UNA FIDE ET IN EADEM TRADITIONE PERMANEAT QUI RECEDIT.

 CAP. LXXXVII.---FIDELES SIMPLICES CUM PRUDENTIA ESSE DEBERE.

 CAP. LXXXVIII.---FRATREM NON CIRCUMVENIENDUM.

 CAP. LXXXIX.---SUBITO VENIRE FINEM MUNDI.

 CAP. XC.---UXOREM A VIRO NON RECEDERE, AUT SI RECESSERIT, INNUPTAM MANERE.

 CAP. XCI.---TANTUM UNUMQUEMQUE TENTARI QUANTUM POTEST SUSTINERE.

 CAP. XCII.---NON QUICQUID LICET ESSE FACIENDUM.

 CAP. XCIII.---PRAEDICTUM QUOD HAERESES FUTURAE ESSENT.

 CAP. XCIV.---CUM TIMORE ET HONORE EUCHARISTIAM ACCIPIENDAM.

 CAP. XCV.---BONIS CONVIVENDUM , MALOS AUTEM VITANDOS.

 CAP. XCVI.---FACTIS, NON VERBIS, OPERANDUM.

 CAP. XCVII.---ET AD FIDEM ET AD CONSECUTIONEM PROPERANDUM.

 CAP. XCVIII.---CATECUMINUM PECCARE JAM NON DEBERE.

 CAP. XCIX.---JUDICIUM SECUNDUM TEMPORA FUTURUM, VEL AEQUITATIS ANTE LEGEM, VEL LEGIS POST MOYSEN.

 CAP. C. GRATIAM DEI GRATUITAM ESSE DEBERE.

 CAP. CI.---SPIRITUM SANCTUM IN IGNE FREQUENTER APPARUISSE.

 CAP. CII.---CORREPTIONEM BONOS QUOSQUE LIBENTER AUDIRE DEBERE.

 CAP. CIII.---A MULTILOQUENTIA TEMPERANDUM.

 CAP. CIV.---NON MENTIENDUM.

 CAP. CV.---FREQUENTER EMENDANDOS QUI DELINQUUNT IN DOMESTICO MINISTERIO.

 CAP. CVI.---INJURIA ACCEPTA, PATIENTIAM TENENDAM, ET ULTIONEM DEO RELINQUENDAM .

 CAP. CVII.---NON DETRAHENDUM.

 CAP. CVIII.---NON ESSE PROXIMO INSIDIANDUM.

 CAP. CIX.---INFIRMOS VISITANDOS.

 CAP. CX.---SUSURRONES MALEDICTOS ESSE.

 CAP. CXI.---SACRIFICIA MALORUM ACCEPTALIA NON ESSE.

 CAP. CXII.---GRAVIUS JUDICARI DE HIS QUI IN SAECULO PLUS HABUERUNT POTESTATIS.

 CAP. CXIII.---VIDUAM ET PUPILLOS PROTEGI OPORTERE.

 CAP. CXIV.---DUM IN CARNE EST QUIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE.

 CAP.---CXV. ADULATIONEM PERNICIOSAM ESSE.

 CAP. CXVI.---PLUS AB EO DILIGI DEUM, CUI IN BAPTISMO PLURA PECCATA DIMITTUNTUR.

 CAP. CXVII.---FORTEM CONGRESSIONEM ESSE ADVERSUS DIABOLUM, ET IDEO FORTITER NOS STARE DEBERE, UT POSSIMUS VINCERE.

 CAP. CXVIII.---ITEM, DE ANTICHRISTO, QUOD IN HOMINEM VENIAT .

 CAP. CXIX.---GRAVE FUISSE JUGUM LEGIS, QUOD A NOBIS ABJECTUM EST, ET LEVE ESSE JUGUM DOMINI, QUOD A NOBIS SUSCEPTUM EST.

 CAP. CXX.---ORATIONIBUS INSISTENDUM.

13. That Christ was to come in low estate in His first advent.

In Isaiah: “Lord, who hath believed our report, and to whom is the Arm of the Lord revealed? We have declared in His presence as children, as a root in a thirsty ground. There is no form nor glory in Him; and we saw Him, and He had no form nor beauty; but His form was without honour, and lacking beyond other men. He was a man set in a plague, and knowing how to bear weakness; because His face was turned away, He was dishonoured, and was not accounted of. He bears our sins, and grieves for us; and we thought that He was in grief, and in wounding, and in affliction; but He was wounded for our transgressions, and He was weakened202    “Infirmatus;” Oxford transl. “bruised.” for our sins. The discipline of our peace was upon Him, and with His bruise we are healed. We all like sheep have gone astray; man has gone out of his way. And God has delivered Him for our sins; and He, because He was afflicted, opened not His mouth.”203    Isa. liii. 1–7. [See p. 516, supra.] Also in the same: “I am not rebellious, nor do I contradict.  I gave my back to the stripes, and my cheeks to the palms of the hands. Moreover, I did not turn away my face from the foulness of spitting, and God was my helper.”204    Isa. l. 5–7. Also in the same: “He shall not cry, nor will any one hear His voice in the streets. He shall not break a bruised reed, and a smoking flax He shall not extinguish; but He shall bring forth judgment in truth. He shall shine forth, and shall not be shaken, until He set judgment in the earth, and in His name shall the nations trust.”205    Isa. xlii. 2–4. Also in the twenty-first Psalm: “But I am a worm, and no man; the accursed of man, and the casting away of the people. All they who saw me despised me, and spoke within their lips, and moved their head. He hoped in the Lord, let Him deliver him; let Him save him, since he will have Him.”206    Ps. xxii. 6–8. Also in that place: “My strength is dried up like a potsherd, and my tongue is glued to my jaws.”207    Ps. xxii. 15. Also in Zechariah:  “And the Lord showed me Jesus, that great priest, standing before the face of the Angel of the Lord, and the devil was standing at his right hand to oppose him. And Jesus was clothed in filthy garments, and he stood before the face of the Angel Himself; and He answered and said to them who were standing before His face, saying, Take away his filthy garments from him. And he said to him, Behold, I have taken away thine iniquities. And put upon him a priestly garment,208    “Poderem,” “a long priestly robe reaching to the heels” (Migne’s Lexicon). The Oxford translation gives the meaning “an alb,” which also is given in Migne. and set a fair mitre209    Cidarim, the head-dress for the Jewish high priest. upon his head.”210    Zech. iii. 1, 3, 5. Also Paul to the Philippians: “Who, being established in the form of God, thought it not robbery that He was equal with God, but emptied Himself, taking the form of a servant, and was made in the likeness of men; and being found in fashion as a man, He humbled Himself, becoming obedient even unto death, even the death of the cross. Wherefore also God exalted Him, and gave Him a name which is above every name, that in the name211    “In nomine;” Oxford translator, “at the name,” following the Eng. ver. But see the Greek, ἐν τῷ ὀνόματι. of Jesus every knee should bow, of things in heaven, of things in earth, and of infernal things, and every tongue should confess that Jesus Christ is Lord in the glory of God the Father.”212    Phil. ii. 6–11.

CAP. XIII.---QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET.

0707A

Apud Esaiam: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus coram ipso sicut pueri, sicut radix in terra sitienti. Non est figura ejus neque claritas; et vidimus illum, et non habuit figuram neque speciem, sed figura ejus sine honore et deficiens praeter caeteros homines. Homo in plaga positus et sciens ferre imbecillitatem ; quia aversa est facies ejus, inhonoratus est, et non est computatus (Isa. LIII, 1-7). Hic peccata nostra portat , et pro nobis dolet , et nos putavimus illum esse in dolore et in plaga et in vexatione; ipse autem vulneratus est propter facinora nostra, et infirmatus est propter peccata nostra. Doctrina pacis nostrae super 0707B illum, et livore ejus sanati sumus. Omnes sicut oves erravimus, homo a via sua erravit. Et Deus tradidit illum pro peccatis nostris, et ipse propterea quod vexatus est, non aperuit os suum (Isa. LIII, 1-7). Item apud eumdem: Non sum contumax, neque contradico; dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non averti a faeditate sputorum, et fuit Deus auxiliator meus (Isa. L, 5, 7). Item apud eumdem: Non clamabit neque audiet quis in plateis vocem ejus. Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet, sed in veritate proferet judicium. Fulgebit et non quassabitur quoadusque ponat in terra judicium, et in nomine ejus Gentes credent (Isa. XLII, 2, 4). Item in Psalmo XXI: Ego autem sum vermis, et non homo, maledictum hominis et 0707C abjectio populi. Omnes qui me videbant despiciebant me , et locuti sunt in labiis , et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum (Ps. XXI, 7-9). Item illic: Aruit velut testa virtus mea, et lingua mea agglutinata est faucibus meis. Item apud Zachariam: Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem illum magnum stantem ante faciem Angeli Domini, et diabolus stabat ad dexteram ejus adversari ei. Et Jesus erat indutus vestimenta sordida, et stabant ante faciem ipsius Angeli, et respondit et ait ad eos qui stabant ante faciem ejus dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli iniquitates tuas. Et induite eum poderem , 0708A et imponite cidarim mundam super caput ejus (Zach. III, 1, 3, 5). Item Paulus ad Philippenses: Qui, in figura Dei constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit , formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo . Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 6-11).