TESTIMONIORUM LIBRI TRES ADVERSUS JUDAEOS.

 TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS.

 CAPITULA.

 CAPUT I.---JUDAEOS IN OFFENSAM DEI GRAVITER DELIQUISSE, QUOD DOMINUM DERELIQUERINT ET IDOLA SECUTI SINT.

 CAPUT II.---QUOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT.

 CAP. III.---ANTE PRAEDICTUM QUOD DOMINUM NEQUE COGNITURI NEQUE INTELLECTURI NEQUE RECEPTURI ESSENT.

 CAP. IV.---QUOD SCRIPTURAS SANCTAS INTELLECTURI JUDAEI NON ESSENT, INTELLIGI AUTEM HABERENT IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS POSTEA QUAM CHRISTUS VENISSET.

 CAP. V.---NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM.

 CAP. VI.---QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI.

 CAP. VII.---ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI.

 CAP. VIII.---QUOD CIRCUMCISIO PRIMA CARNALIS EVACUATA SIT, ET SECUNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT.

 CAP. IX.---QUOD LEX PRIOR, QUAE PER MOYSEN DATA EST, CESSATURA ESSET.

 CAP. X.---QUOD LEX NOVA DARI HABERET.

 CAP. XI.---QUOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTUM NOVUM DARI HABERET.

 CAP. XII.---QUOD BAPTISMA VETUS CESSARET ET NOVUM INCIPERET.

 CAP. XIII.---QUOD JUGUM VETUS EVACUARETUR ET JUGUM NOVUM DARETUR.

 CAP. XIV.---QUOD PASTORES VETERES CESSATURI ESSENT, ET NOVI INCIPERENT.

 CAP. XV.---QUOD DOMUS ET TEMPLUM DEI CHRISTUS FUTURUS ESSET, ET CESSARET TEMPLUM VETUS, ET NOVUM INCIPERET.

 CAP. XVI.---QUOD SACRIFICIUM VETUS EVACUARETUR, ET NOVUM CELEBRARETUR.

 CAP. XVII.---QUOD SACERDOTIUM VETUS CESSARET, ET NOVUS SACERDOS VENIRET, QUI IN AETERNUM FUTURUS ESSET.

 CAP. XVIII.---QUOD PROPHETA ALIUS, SICUT MOYSES, PROMISSUS SIT, SCILICET QUI TESTAMENTUM NOVUM DARET, ET QUI MAGIS AUDIRI DEBERET.

 CAP. XIX.---QUOD DUO POPULI PRAEDICTI SINT, MAJOR ET MINOR, ID EST VETUS JUDAEORUM, ET NOVUS, QUI ESSET EX NOBIS, FUTURUS.

 CAP. XX.---QUOD ECCLESIA, QUAE PRIUS STERILIS FUERAT, PLURES FILIOS HABITURA ESSET EX GENTIBUS, QUAM QUOT SYNAGOGA ANTE HABUISSET.

 CAP. XXI.---QUOD GENTES MAGIS IN CHRISTUM CREDITURAE ESSENT.

 CAP. XXII.---QUOD PANEM ET CALICEM CHRISTI ET OMNEM GRATIAM EJUS AMISSURI ESSENT JUDAEI, NOS VERO ACCEPTURI ET QUOD CHRISTIANORUM NOVUM NOMEN BENEDIC

 CAP. XXIII.---QUOD AD REGNUM COELORUM MAGIS GENTES QUAM JUDAEI PERVENIANT.

 CAP. XXIV.---QUOD SOLO HOC JUDAEI ACCIPERE VENIAM POSSINT DELICTORUM SUORUM, SI SANGUINEM CHRISTI OCCISI BAPTISMO EJUS ABLUERINT, ET IN ECCLESIAM EJUS

 LIBER SECUNDUS.

 CAPITULA.

 CAP. I.---CHRISTUM PRIMOGENITUM ESSE, ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QUEM OMNIA FACTA SUNT.

 CAP. II.---QUOD SAPIENTIA DEI CHRISTUS ET DE SACRAMENTO INCARNATIONIS EJUS ET PASSIONIS, ET CALICIS ET ALTARIS, ET APOSTOLORUM QUI MISSI PRAEDICAVERU

 CAP. III.---QUOD CHRISTUS IDEM SIT SERMO DEI.

 CAP. IV.---QUOD CHRISTUS IDEM MANUS ET BRACHIUM DEI SIT.

 CAP. V.---QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS.

 CAP. VI.---QUOD DEUS CHRISTUS.

 CAP. VII.---QUOD CHRISTUS DEUS VENTURUS ESSET ILLUMINATOR ET SALVATOR GENERIS HUMANI.

 CAP. VIII.---QUOD CUM A PRINCIPIO FILIUS DEI FUISSET, GENERARI DENUO HABERET SECUNDUM CARNEM.

 CAP. IX.---QUOD HOC FUTURUM ESSET SIGNUM NATIVITATIS EJUS, UT DE VIRGINE NASCERETUR HOMO ET DEUS, HOMINIS ET DEI FILIUS.

 CAP. X.---QUOD ET HOMO ET DEUS CHRISTUS, EX UTROQUE GENERE CONCRETUS, UT MEDIATOR ESSE INTER NOS ET PATREM POSSET.

 CAP. XI.---QUOD DE SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM NASCI HABERET.

 CAP. XII.---QUOD IN BETHLEHEM NASCERETUR.

 CAP. XIII.---QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET.

 CAP. XIV.---QUOD IPSE SIT JUSTUS QUEM JUDAEI OCCISURI ESSENT.

 CAP. XV.---QUOD IPSE DICTUS SIT OVIS ET AGNUS QUI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.

 CAP. XVI.---QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT.

 CAP. XVII.---QUOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET IMPLERET TOTAM TERRAM.

 CAP. XVIII.---QUOD IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS IDEM MONS MANIFESTARETUR, SUPER QUEM GENTES VENIRENT, ET IN QUEM JUSTI QUIQUE ASCENDERENT.

 CAP. XIX.---QUOD IPSE SIT SPONSUS, ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QUA FILII SPIRITALES NASCERENTUR.

 CAP. XX.---QUOD CRUCI ILLUM FIXURI ESSENT JUDAEI.

 CAP. XXI.---QUOD IN PASSIONE CRUCIS ET SIGNO VIRTUS OMNIS SIT ET POTESTAS.

 CAP. XXII.---QUOD IN HOC SIGNO CRUCIS SALUS SIT OMNIBUS QUI IN FRONTIBUS NOTENTUR .

 CAP. XXIII.---QUOD MEDIO DIE IN PASSIONE EJUS TENEBRAE FUTURAE ESSENT.

 CAP. XXIV.---QUOD A MORTE NON VINCERETUR, NEC APUD INFEROS REMANSURUS ESSET.

 CAP. XXV.---QUOD AB INFERIS TERTIO DIE RESURGERET.

 CAP. XXVI.---QUOD, CUM RESURREXISSET, ACCIPERET A PATRE OMNEM POTESTATEM, ET POTESTAS EJUS AETERNA SIT.

 CAP. XXVII.---QUOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEUM PATREM NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM.

 CAP. XXVIII.---QUOD IPSE JUDEX VENTURUS SIT.

 CAP. XXIX.---QUOD IPSE SIT REX IN AETERNUM REGNATURUS.

 CAP. XXX.---QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX .

 LIBER TERTIUS .

 CAPITULA.

 CAP. I.---DE BONO OPERIS ET MISERICORDIAE .

 CAP. II---IN OPERE ET ELEEOMOSYNIS, ETIAMSI PER MEDIOCRITATEM MINUS FIAT, IPSAM VOLUNTATEM SATIS ESSE.

 CAP. III---AGAPEN ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.

 CAP. IV.---IN NULLO GLORIANDUM, QUANDO NOSTRUM NIHIL SIT.

 CAP. V.---HUMILITATEM ET QUIETEM IN OMNIBUS TENENDAM.

 CAP. VI.---BONOS QUOSQUE ET JUSTOS PLUS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QUIA PROBANTUR.

 CAP. VII.---NON CONTRISTANDUM SPIRITUM SANCTUM, QUEM ACCEPIMUS.

 CAP. VIII.---IRACUNDIAM VINCENDAM ESSE, NE COGAT DELINQUERE.

 CAP. IX.---INVICEM SE FRATRES SUSTINERE DEBERE.

 CAP. X.---IN DEUM SOLUM FIDENDUM ET IN IPSO GLORIANDUM ESSE.

 CAP. XI.---EUM QUI FIDEM CONSECUTUS EST, EXPOSITO PRIORE HOMINE, COELESTIA TANTUM ET SPIRITALIA COGITARE DEBERE, NEC ATTENDERE AD SAECULUM, CUI JAM RE

 CAP. XII.---NON JURANDUM.

 CAP. XIII.---NON MALEDICENDUM.

 CAP. XIV.---NUMQUAM MUSSITANDUM, SED CIRCA OMNIA QUAE ACCIDUNT BENEDICENDUM DEUM.

 CAP. XV.---AD HOC TENTARI HOMINES A DEO UT PROBENTUR .

 CAP. XVI.---DE BONO MARTYRII.

 CAP. XVII.---MINORA ESSE QUAE IN SAECULO PATIMUR QUAM SIT PRAEMIUM QUOD PROMISSUM EST.

 CAP. XVIII.---DILECTIONI DEI ET CHRISTI NIHIL PRAEPONENDUM.

 CAP. XIX.---VOLUNTATI NON NOSTRAE, SED DEI, OBTEMPERANDUM.

 CAP. XX.---FUNDAMENTUM ET FIRMAMENTUM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.

 CAP. XXI.---NON TEMERE DE ALTERO JUDICANDUM.

 CAP. XXII.---ACCEPTA INJURIA, REMITTENDUM ET IGNOSCENDUM.

 CAP. XXIII.---VICEM MALIS NON REDDENDAM.

 CAP. XXIV.---NON POSSE AD PATREM PERVENIRI NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM .

 CAP. XXV.---AD REGNUM DEI, NISI BAPTIZATUS ET RENATUS QUIS FUERIT, PERVENIRE NON POSSE.

 CAP. XXVI.---PARUM ESSE BAPTIZARI ET EUCHARISTIAM ACCIPERE, NISI QUIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.

 CAP. XXVII.---BAPTIZATUM QUOQUE GRATIAM PERDERE QUAM CONSECUTUS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.

 CAP. XXVIII.---NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QUI IN DEUM DELIQUERIT.

 CAP. XXIX.---DE ODIO NOMINIS ANTE PRAEDICTUM.

 CAP. XXX.---QUOD QUIS DEO VOVERIT CITO REDDENDUM.

 CAP. XXXI.---EUM QUI NON CREDIDERIT JAM JUDICATUM ESSE.

 CAP. XXXII.---DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.

 CAP. XXXIII.---NIHIL PATREM JUDICARE, SED FILIUM, ET PATREM AB EO NON HONORIFICARI A QUO NON HONORIFICATUR FILIUS.

 CAP. XXXIV.---FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE .

 CAP. XXXV.---DEUM AD HOC PATIENTEM ESSE, UT NOS POENITEAT PECCATI NOSTRI ET REFORMEMUR.

 CAP. XXXVI.---MULIEREM ORNARI SAECULARITER NON DEBERE.

 CAP. XXXVII.---FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA, NISI OB NOMEN SOLUM, PUNIRI.

 CAP. XXXVIII.---SERVUM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE, NE INCIDAT IN POENAM SAECULAREM.

 CAP. XXXIX.---DATUM NOBIS ESSE EXEMPLUM VIVENDI IN CHRISTO.

 CAP. XL.---NON JACTANTER NEC TUMULTUOSE OPERANDUM.

 CAP. XLI.---INEPTE ET SCURRILITER NON LOQUENDUM.

 CAP. XLII.---FIDEM IN TOTUM PRODESSE, ET TANTUM NOS POSSE QUANTUM CREDIMUS.

 CAP. XLIII.---POSSE EUM STATIM CONSEQUI QUI VERE CREDIDERIT.

 CAP. XLIV.---FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM JUDICEM EXPERIRI.

 CAP. XLV.---SPEM FUTURORUM ESSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM CIRCA QUAE PROMISSA SUNT PATIENTEM ESSE DEBERE.

 CAP. XLVI.---MULIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.

 CAP. XLVII.---DELICTO ET MERITO NOSTRO FIERI UT LABOREMUS, NEC DEI OPEM IN OMNIBUS SENTIAMUS.

 CAP. XLVIII.---NON FOENERANDUM.

 CAP. XLIX.---INIMICOS QUOQUE DILIGENDOS.

 CAP. L.---SACRAMENTUM FIDEI NON ESSE PROFANANDUM.

 CAP. LI.---QUOD NEMO IN OPERE SUO EXTOLLI DEBEAT.

 CAP. LII.---CREDENDI VEL NON LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.

 CAP. LIII.---DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.

 CAP. LIV.---NEMINEM SINE SORDE ET SINE PECCATO ESSE.

 CAP. LV.---NON HOMINIBUS, SED DEO, PLACENDUM.

 CAP. LVI.---DEUM NIHIL LATERE EX HIS QUAE GERUNTUR.

 CAP. LVII.---FIDELEM EMENDARI ET RESERVARI .

 CAP. LVIII.---NEMINEM CONTRISTARI MORTE DEBERE, CUM SIT IN VIVENDO LABOR ET PERICULUM, IN MORIENDO PAX ET RESURGENDI SECURITAS .

 CAP. LIX.---DE IDOLIS QUAE GENTILES DEOS PUTANT.

 CAP. LX.---CIBORUM NIMIAM CONCUPISCENTIAM NON APPETENDAM.

 CAP. LXI.---POSSIDENDI CONCUPISCENTIAM ET PECUNIAM NON APPETENDAM.

 CAP. LXII.---MATRIMONIUM CUM GENTILIBUS NON JUNGENDUM.

 CAP. LXIII.---GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS.

 CAP. LXIV.---QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT.

 CAP. LXV.---OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.

 CAP. LXVI.---DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.

 CAP. LXVII.---PRAEDICTUM QUOD DISCIPLINAM SANAM ASPERNATURI ESSENT.

 CAP. LXVIII.---RECEDENDUM AB EO QUI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVIT.

 CAP. LXIX.---NON IN SAPIENTIA MUNDI NEC IN ELOQUENTIA ESSE REGNUM DEI, SED IN FIDE CRUCIS ET IN VIRTUTE CONVERSATIONIS.

 CAP. LXX.---PARENTIBUS OBSEQUENDUM.

 CAP. LXXI.---PATRES QUOQUE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.

 CAP. LXXII.---SERVOS, CUM CREDIDERINT, PLUS DOMINIS CARNALIBUS SERVIRE DEBERE.

 CAP. LXXIII.---ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.

 CAP. LXXIV.---VIDUAS PROBATAS QUASQUE HONORANDAS.

 CAP. LXXV.---SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE.

 CAP. LXXVI.---MAJOREM NATU NON TEMERE ACCUSANDUM.

 CAP. LXXVII.---PECCANTEM PUBLICE OBJURGANDUM.

 CAP. LXXVIII.---CUM HAERETICIS NON LOQUENDUM.

 CAP. LXXIX.---INNOCENTIAM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.

 CAP. LXXX.---NIHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEUS PERMISERIT.

 CAP. LXXXI.---MERCEDEM MERCENARIO CITO REDDENDAM.

 CAP. LXXXII.---NON AUGURANDUM.

 CAP. LXXXIII.---CIRRUM IN CAPITE NON HABENDUM .

 CAP. LXXXIV.---NON VELLENDUM.

 CAP. LXXXV.---SURGENDUM CUM EPISCOPUS ET PRESBYTER VENIAT.

 CAP. LXXXVI.---SCHISMA NON FACIENDUM, ETIAMSI IN UNA FIDE ET IN EADEM TRADITIONE PERMANEAT QUI RECEDIT.

 CAP. LXXXVII.---FIDELES SIMPLICES CUM PRUDENTIA ESSE DEBERE.

 CAP. LXXXVIII.---FRATREM NON CIRCUMVENIENDUM.

 CAP. LXXXIX.---SUBITO VENIRE FINEM MUNDI.

 CAP. XC.---UXOREM A VIRO NON RECEDERE, AUT SI RECESSERIT, INNUPTAM MANERE.

 CAP. XCI.---TANTUM UNUMQUEMQUE TENTARI QUANTUM POTEST SUSTINERE.

 CAP. XCII.---NON QUICQUID LICET ESSE FACIENDUM.

 CAP. XCIII.---PRAEDICTUM QUOD HAERESES FUTURAE ESSENT.

 CAP. XCIV.---CUM TIMORE ET HONORE EUCHARISTIAM ACCIPIENDAM.

 CAP. XCV.---BONIS CONVIVENDUM , MALOS AUTEM VITANDOS.

 CAP. XCVI.---FACTIS, NON VERBIS, OPERANDUM.

 CAP. XCVII.---ET AD FIDEM ET AD CONSECUTIONEM PROPERANDUM.

 CAP. XCVIII.---CATECUMINUM PECCARE JAM NON DEBERE.

 CAP. XCIX.---JUDICIUM SECUNDUM TEMPORA FUTURUM, VEL AEQUITATIS ANTE LEGEM, VEL LEGIS POST MOYSEN.

 CAP. C. GRATIAM DEI GRATUITAM ESSE DEBERE.

 CAP. CI.---SPIRITUM SANCTUM IN IGNE FREQUENTER APPARUISSE.

 CAP. CII.---CORREPTIONEM BONOS QUOSQUE LIBENTER AUDIRE DEBERE.

 CAP. CIII.---A MULTILOQUENTIA TEMPERANDUM.

 CAP. CIV.---NON MENTIENDUM.

 CAP. CV.---FREQUENTER EMENDANDOS QUI DELINQUUNT IN DOMESTICO MINISTERIO.

 CAP. CVI.---INJURIA ACCEPTA, PATIENTIAM TENENDAM, ET ULTIONEM DEO RELINQUENDAM .

 CAP. CVII.---NON DETRAHENDUM.

 CAP. CVIII.---NON ESSE PROXIMO INSIDIANDUM.

 CAP. CIX.---INFIRMOS VISITANDOS.

 CAP. CX.---SUSURRONES MALEDICTOS ESSE.

 CAP. CXI.---SACRIFICIA MALORUM ACCEPTALIA NON ESSE.

 CAP. CXII.---GRAVIUS JUDICARI DE HIS QUI IN SAECULO PLUS HABUERUNT POTESTATIS.

 CAP. CXIII.---VIDUAM ET PUPILLOS PROTEGI OPORTERE.

 CAP. CXIV.---DUM IN CARNE EST QUIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE.

 CAP.---CXV. ADULATIONEM PERNICIOSAM ESSE.

 CAP. CXVI.---PLUS AB EO DILIGI DEUM, CUI IN BAPTISMO PLURA PECCATA DIMITTUNTUR.

 CAP. CXVII.---FORTEM CONGRESSIONEM ESSE ADVERSUS DIABOLUM, ET IDEO FORTITER NOS STARE DEBERE, UT POSSIMUS VINCERE.

 CAP. CXVIII.---ITEM, DE ANTICHRISTO, QUOD IN HOMINEM VENIAT .

 CAP. CXIX.---GRAVE FUISSE JUGUM LEGIS, QUOD A NOBIS ABJECTUM EST, ET LEVE ESSE JUGUM DOMINI, QUOD A NOBIS SUSCEPTUM EST.

 CAP. CXX.---ORATIONIBUS INSISTENDUM.

16. That Christ also is called a Stone.

In Isaiah: “Thus saith the Lord, Behold, I place on the foundations of Sion a precious stone, elect, chief, a corner stone, honourable; and he who trusteth in Him shall not be confounded.”227    Isa. xxviii. 16. [See Tertull., “stumbling-stone,” vol. iii. p. 165.] Also in the cxviith Psalm: “The stone which the builders rejected, the same is become the head of the corner. This is done by the Lord, and it is wonderful in our eyes. This is the day which the Lord hath made; let us rejoice and be glad in it. O Lord, save therefore, O Lord, direct therefore. Blessed is He who cometh in the name of the Lord.”228    Ps. cxviii. 21–26. Also in Zechariah: “Behold, I bring forth my servant. The Orient is his name, because the stone which I have placed before the face of Jesus; upon that one stone are seven eyes.”229    Zech. iii. 8, 9. Also in Deuteronomy: “And thou shalt write upon the stone all this law, very plainly.”230    Deut. xxvii. 8. Also in Jesus the son of Nave: “And he took a great stone, and placed it there before the Lord; and Jesus said unto the people, Behold, this stone shall be to you for a testimony, because it hath heard all the things which were spoken by the Lord, which He hath spoken to you to-day; and it shall be for a testimony to you in the last of the days, when ye shall have departed from your God.”231    Josh. xxiv. 26, 27.  Also in the Acts of the Apostles, Peter: “Ye princes of the people, and elders of Israel, hearken: Behold, we are this day interrogated by you about the good deed done to the impotent man, by means of which he is made whole. Be it known unto you all, and to all the people of Israel, that in the name of Jesus Christ of Nazareth, whom ye have crucified, whom God hath raised up from the dead, by Him he stands whole in your presence, but by none other. This is the stone which was despised by you builders, which has become the head of the corner. For there is no other name given to men under heaven in which we must be saved.”232    Acts iv. 8–12. This is the stone in Genesis, which Jacob places at his head, because the head of the man is Christ; and as he slept he saw a ladder reaching to heaven, on which the Lord was placed, and angels were ascending and descending.233    [The anointing of this stone gave it the name of Messiah in our author’s account; and this interpretation gives great dignity to Jacob’s dying reference to Him, Gen. xlix. 24.] The Oxford edition omits “and descending.” And this stone he designating Christ consecrated and anointed with the sacrament of unction. This is the stone in Exodus upon which Moses sate on the top of a hill when Jesus the son of Nave fought against Amalek; and by the sacrament of the stone, and the stedfastness of his sitting, Amalek was overcome by Jesus, that is, the devil was overcome by Christ. This is the great stone in the first book of Kings, upon which was placed the ark of the covenant when the oxen brought it back in the cart, sent back and returned by the strangers. Also, this is the stone in the first book of Kings, with which David smote the forehead of Goliath and slew him; signifying that the devil and his servants are thereby thrown down—that part of the head, namely, being conquered234    The Oxford edition reads, “conquered, that is, in that part of the head.” which they have not had sealed. And by this seal we also are always safe and live. This is the stone which, when Israel had conquered the aliens, Samuel set up and called its name Ebenezer; that is, the stone that helpeth.

CAP. XVI.---QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT.

Apud Esaiam sic dicit Dominus: Ecce ego immillo 0711A in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum , summum, angularem, honoratum; et qui crediderit in eum, non confundetur (Isa. XXVIII, 16). Item in Psalmo CXVII: Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factus est iste , et est admirabilis in oculis nostris. Iste dies quem fecit Dominus, exultemus et jucundemur in eo. O Domine, salva igitur, o Domine, dirige igitur. Benedictus est qui venit in nomine Domini (Ps. CXVIII, 22-26). Item apud Zachariam: Ecce ego adduco puerum meum. Oriens nomen est ei: quoniam lapis quem dedi ante faciem Jesu, super lapidem ipsum unum septem oculi sunt (Zach. III, 8, 9). Item in Deuteronomio: Et scribes super lapidem omnem legem hanc manifeste nimis (Deut. XXVII, 8). Item apud Jesum Nave: Et accepit lapidem magnum, 0711B et statuit eum illic contra Dominum, et ait Jesus ad populum: Ecce lapis iste erit vobis in testimonium quia iste audivit omnia quae dicta sunt a Domino, quanta locutus est ad vos hodie; et erit ipse vobis in testimonium in novissimo dierum, quando recesseritis a Deo vestro (Jos. XXIV, 26, 27). Item in Actibus Apostolorum Petrus: Principes populi et seniores Israël , audite: Ecce nos hodie interrogamur a vobis super benefacto hominis infirmi in quo iste salvatus est. Sit vobis omnibus notum et omni populo Israël quia in nomine Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis in illo iste in conspectu vestro sanus adstat , in alio autem nullo. Hic est lapis qui contemptus est a vobis aedificantibus , qui factus est in caput anguli. Non est enim nomen aliud sub coelo datum hominibus in quo oportet salvari nos (Act. IV, 8-12). 0711C Hic est lapis in Genesi (Gen. XXVIII) quem ponit Jacob ad caput suum, quia caput viri Christus; et dormiens videt scalam ad coelum pertingentem, in qua constitutus erat Dominus, et Angeli ascendebant et descendebant; quem lapidem consecravit et unxit sacramento unctionis Christum significans. Hic est lapis in Exodo (Exod. XVII) super quem sedit Moyses in cacumine collis , quando Jesus Nave contra Amalech dimicavit, et sacramento lapidis et stabilitate sessionis Amalech superatus est ab Jesu, id est, diabolus a Christo victus est. Hic est lapis magnus in Basilion primo (I Reg. IV) super quem posita est arca testamenti, quando eam ab allophylis remissam et redditam in plaustro boves reportaverunt. Item hic 0712A est lapis in Basilion (I Reg. XVII) quo David frontem Goliae percussit et occidit, significans diabolum et servos ejus inde prosterni, victa scilicet ea capitis parte quam signatam non habent . Quo signo nos et tuti semper sumus et vivimus. Hic est lapis quem cum alienigenas Israël vicisset statuit Samuel, et appellavit nomen ejus Abennezer, id est lapis auxiliator (I Reg. VII, 12).