TESTIMONIORUM LIBRI TRES ADVERSUS JUDAEOS.
CAPUT II.---QUOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT.
CAP. III.---ANTE PRAEDICTUM QUOD DOMINUM NEQUE COGNITURI NEQUE INTELLECTURI NEQUE RECEPTURI ESSENT.
CAP. V.---NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM.
CAP. VI.---QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI.
CAP. VII.---ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI.
CAP. VIII.---QUOD CIRCUMCISIO PRIMA CARNALIS EVACUATA SIT, ET SECUNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT.
CAP. IX.---QUOD LEX PRIOR, QUAE PER MOYSEN DATA EST, CESSATURA ESSET.
CAP. X.---QUOD LEX NOVA DARI HABERET.
CAP. XI.---QUOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTUM NOVUM DARI HABERET.
CAP. XII.---QUOD BAPTISMA VETUS CESSARET ET NOVUM INCIPERET.
CAP. XIII.---QUOD JUGUM VETUS EVACUARETUR ET JUGUM NOVUM DARETUR.
CAP. XIV.---QUOD PASTORES VETERES CESSATURI ESSENT, ET NOVI INCIPERENT.
CAP. XVI.---QUOD SACRIFICIUM VETUS EVACUARETUR, ET NOVUM CELEBRARETUR.
CAP. XXI.---QUOD GENTES MAGIS IN CHRISTUM CREDITURAE ESSENT.
CAP. XXIII.---QUOD AD REGNUM COELORUM MAGIS GENTES QUAM JUDAEI PERVENIANT.
CAP. I.---CHRISTUM PRIMOGENITUM ESSE, ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QUEM OMNIA FACTA SUNT.
CAP. III.---QUOD CHRISTUS IDEM SIT SERMO DEI.
CAP. IV.---QUOD CHRISTUS IDEM MANUS ET BRACHIUM DEI SIT.
CAP. V.---QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS.
CAP. VI.---QUOD DEUS CHRISTUS.
CAP. VII.---QUOD CHRISTUS DEUS VENTURUS ESSET ILLUMINATOR ET SALVATOR GENERIS HUMANI.
CAP. VIII.---QUOD CUM A PRINCIPIO FILIUS DEI FUISSET, GENERARI DENUO HABERET SECUNDUM CARNEM.
CAP. XI.---QUOD DE SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM NASCI HABERET.
CAP. XII.---QUOD IN BETHLEHEM NASCERETUR.
CAP. XIII.---QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET.
CAP. XIV.---QUOD IPSE SIT JUSTUS QUEM JUDAEI OCCISURI ESSENT.
CAP. XV.---QUOD IPSE DICTUS SIT OVIS ET AGNUS QUI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.
CAP. XVI.---QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT.
CAP. XVII.---QUOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET IMPLERET TOTAM TERRAM.
CAP. XIX.---QUOD IPSE SIT SPONSUS, ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QUA FILII SPIRITALES NASCERENTUR.
CAP. XX.---QUOD CRUCI ILLUM FIXURI ESSENT JUDAEI.
CAP. XXI.---QUOD IN PASSIONE CRUCIS ET SIGNO VIRTUS OMNIS SIT ET POTESTAS.
CAP. XXII.---QUOD IN HOC SIGNO CRUCIS SALUS SIT OMNIBUS QUI IN FRONTIBUS NOTENTUR .
CAP. XXIII.---QUOD MEDIO DIE IN PASSIONE EJUS TENEBRAE FUTURAE ESSENT.
CAP. XXIV.---QUOD A MORTE NON VINCERETUR, NEC APUD INFEROS REMANSURUS ESSET.
CAP. XXV.---QUOD AB INFERIS TERTIO DIE RESURGERET.
CAP. XXVII.---QUOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEUM PATREM NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM.
CAP. XXVIII.---QUOD IPSE JUDEX VENTURUS SIT.
CAP. XXIX.---QUOD IPSE SIT REX IN AETERNUM REGNATURUS.
CAP. XXX.---QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX .
CAP. I.---DE BONO OPERIS ET MISERICORDIAE .
CAP. III---AGAPEN ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.
CAP. IV.---IN NULLO GLORIANDUM, QUANDO NOSTRUM NIHIL SIT.
CAP. V.---HUMILITATEM ET QUIETEM IN OMNIBUS TENENDAM.
CAP. VI.---BONOS QUOSQUE ET JUSTOS PLUS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QUIA PROBANTUR.
CAP. VII.---NON CONTRISTANDUM SPIRITUM SANCTUM, QUEM ACCEPIMUS.
CAP. VIII.---IRACUNDIAM VINCENDAM ESSE, NE COGAT DELINQUERE.
CAP. IX.---INVICEM SE FRATRES SUSTINERE DEBERE.
CAP. X.---IN DEUM SOLUM FIDENDUM ET IN IPSO GLORIANDUM ESSE.
CAP. XIII.---NON MALEDICENDUM.
CAP. XIV.---NUMQUAM MUSSITANDUM, SED CIRCA OMNIA QUAE ACCIDUNT BENEDICENDUM DEUM.
CAP. XV.---AD HOC TENTARI HOMINES A DEO UT PROBENTUR .
CAP. XVII.---MINORA ESSE QUAE IN SAECULO PATIMUR QUAM SIT PRAEMIUM QUOD PROMISSUM EST.
CAP. XVIII.---DILECTIONI DEI ET CHRISTI NIHIL PRAEPONENDUM.
CAP. XIX.---VOLUNTATI NON NOSTRAE, SED DEI, OBTEMPERANDUM.
CAP. XX.---FUNDAMENTUM ET FIRMAMENTUM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.
CAP. XXI.---NON TEMERE DE ALTERO JUDICANDUM.
CAP. XXII.---ACCEPTA INJURIA, REMITTENDUM ET IGNOSCENDUM.
CAP. XXIII.---VICEM MALIS NON REDDENDAM.
CAP. XXIV.---NON POSSE AD PATREM PERVENIRI NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM .
CAP. XXV.---AD REGNUM DEI, NISI BAPTIZATUS ET RENATUS QUIS FUERIT, PERVENIRE NON POSSE.
CAP. XXVI.---PARUM ESSE BAPTIZARI ET EUCHARISTIAM ACCIPERE, NISI QUIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.
CAP. XXVII.---BAPTIZATUM QUOQUE GRATIAM PERDERE QUAM CONSECUTUS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.
CAP. XXVIII.---NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QUI IN DEUM DELIQUERIT.
CAP. XXIX.---DE ODIO NOMINIS ANTE PRAEDICTUM.
CAP. XXX.---QUOD QUIS DEO VOVERIT CITO REDDENDUM.
CAP. XXXI.---EUM QUI NON CREDIDERIT JAM JUDICATUM ESSE.
CAP. XXXII.---DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.
CAP. XXXIV.---FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE .
CAP. XXXV.---DEUM AD HOC PATIENTEM ESSE, UT NOS POENITEAT PECCATI NOSTRI ET REFORMEMUR.
CAP. XXXVI.---MULIEREM ORNARI SAECULARITER NON DEBERE.
CAP. XXXVII.---FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA, NISI OB NOMEN SOLUM, PUNIRI.
CAP. XXXVIII.---SERVUM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE, NE INCIDAT IN POENAM SAECULAREM.
CAP. XXXIX.---DATUM NOBIS ESSE EXEMPLUM VIVENDI IN CHRISTO.
CAP. XL.---NON JACTANTER NEC TUMULTUOSE OPERANDUM.
CAP. XLI.---INEPTE ET SCURRILITER NON LOQUENDUM.
CAP. XLII.---FIDEM IN TOTUM PRODESSE, ET TANTUM NOS POSSE QUANTUM CREDIMUS.
CAP. XLIII.---POSSE EUM STATIM CONSEQUI QUI VERE CREDIDERIT.
CAP. XLIV.---FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM JUDICEM EXPERIRI.
CAP. XLVI.---MULIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.
CAP. XLVII.---DELICTO ET MERITO NOSTRO FIERI UT LABOREMUS, NEC DEI OPEM IN OMNIBUS SENTIAMUS.
CAP. XLVIII.---NON FOENERANDUM.
CAP. XLIX.---INIMICOS QUOQUE DILIGENDOS.
CAP. L.---SACRAMENTUM FIDEI NON ESSE PROFANANDUM.
CAP. LI.---QUOD NEMO IN OPERE SUO EXTOLLI DEBEAT.
CAP. LII.---CREDENDI VEL NON LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.
CAP. LIII.---DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.
CAP. LIV.---NEMINEM SINE SORDE ET SINE PECCATO ESSE.
CAP. LV.---NON HOMINIBUS, SED DEO, PLACENDUM.
CAP. LVI.---DEUM NIHIL LATERE EX HIS QUAE GERUNTUR.
CAP. LVII.---FIDELEM EMENDARI ET RESERVARI .
CAP. LIX.---DE IDOLIS QUAE GENTILES DEOS PUTANT.
CAP. LX.---CIBORUM NIMIAM CONCUPISCENTIAM NON APPETENDAM.
CAP. LXI.---POSSIDENDI CONCUPISCENTIAM ET PECUNIAM NON APPETENDAM.
CAP. LXII.---MATRIMONIUM CUM GENTILIBUS NON JUNGENDUM.
CAP. LXIII.---GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS.
CAP. LXIV.---QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT.
CAP. LXV.---OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.
CAP. LXVI.---DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.
CAP. LXVII.---PRAEDICTUM QUOD DISCIPLINAM SANAM ASPERNATURI ESSENT.
CAP. LXVIII.---RECEDENDUM AB EO QUI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVIT.
CAP. LXX.---PARENTIBUS OBSEQUENDUM.
CAP. LXXI.---PATRES QUOQUE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.
CAP. LXXII.---SERVOS, CUM CREDIDERINT, PLUS DOMINIS CARNALIBUS SERVIRE DEBERE.
CAP. LXXIII.---ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.
CAP. LXXIV.---VIDUAS PROBATAS QUASQUE HONORANDAS.
CAP. LXXV.---SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE.
CAP. LXXVI.---MAJOREM NATU NON TEMERE ACCUSANDUM.
CAP. LXXVII.---PECCANTEM PUBLICE OBJURGANDUM.
CAP. LXXVIII.---CUM HAERETICIS NON LOQUENDUM.
CAP. LXXIX.---INNOCENTIAM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.
CAP. LXXX.---NIHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEUS PERMISERIT.
CAP. LXXXI.---MERCEDEM MERCENARIO CITO REDDENDAM.
CAP. LXXXII.---NON AUGURANDUM.
CAP. LXXXIII.---CIRRUM IN CAPITE NON HABENDUM .
CAP. LXXXV.---SURGENDUM CUM EPISCOPUS ET PRESBYTER VENIAT.
CAP. LXXXVII.---FIDELES SIMPLICES CUM PRUDENTIA ESSE DEBERE.
CAP. LXXXVIII.---FRATREM NON CIRCUMVENIENDUM.
CAP. LXXXIX.---SUBITO VENIRE FINEM MUNDI.
CAP. XC.---UXOREM A VIRO NON RECEDERE, AUT SI RECESSERIT, INNUPTAM MANERE.
CAP. XCI.---TANTUM UNUMQUEMQUE TENTARI QUANTUM POTEST SUSTINERE.
CAP. XCII.---NON QUICQUID LICET ESSE FACIENDUM.
CAP. XCIII.---PRAEDICTUM QUOD HAERESES FUTURAE ESSENT.
CAP. XCIV.---CUM TIMORE ET HONORE EUCHARISTIAM ACCIPIENDAM.
CAP. XCV.---BONIS CONVIVENDUM , MALOS AUTEM VITANDOS.
CAP. XCVI.---FACTIS, NON VERBIS, OPERANDUM.
CAP. XCVII.---ET AD FIDEM ET AD CONSECUTIONEM PROPERANDUM.
CAP. XCVIII.---CATECUMINUM PECCARE JAM NON DEBERE.
CAP. XCIX.---JUDICIUM SECUNDUM TEMPORA FUTURUM, VEL AEQUITATIS ANTE LEGEM, VEL LEGIS POST MOYSEN.
CAP. C. GRATIAM DEI GRATUITAM ESSE DEBERE.
CAP. CI.---SPIRITUM SANCTUM IN IGNE FREQUENTER APPARUISSE.
CAP. CII.---CORREPTIONEM BONOS QUOSQUE LIBENTER AUDIRE DEBERE.
CAP. CIII.---A MULTILOQUENTIA TEMPERANDUM.
CAP. CV.---FREQUENTER EMENDANDOS QUI DELINQUUNT IN DOMESTICO MINISTERIO.
CAP. CVI.---INJURIA ACCEPTA, PATIENTIAM TENENDAM, ET ULTIONEM DEO RELINQUENDAM .
CAP. CVIII.---NON ESSE PROXIMO INSIDIANDUM.
CAP. CIX.---INFIRMOS VISITANDOS.
CAP. CX.---SUSURRONES MALEDICTOS ESSE.
CAP. CXI.---SACRIFICIA MALORUM ACCEPTALIA NON ESSE.
CAP. CXII.---GRAVIUS JUDICARI DE HIS QUI IN SAECULO PLUS HABUERUNT POTESTATIS.
CAP. CXIII.---VIDUAM ET PUPILLOS PROTEGI OPORTERE.
CAP. CXIV.---DUM IN CARNE EST QUIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE.
CAP.---CXV. ADULATIONEM PERNICIOSAM ESSE.
CAP. CXVI.---PLUS AB EO DILIGI DEUM, CUI IN BAPTISMO PLURA PECCATA DIMITTUNTUR.
CAP. CXVIII.---ITEM, DE ANTICHRISTO, QUOD IN HOMINEM VENIAT .
29. That He will reign as a King for ever.
In Zechariah: “Tell ye the daughter of Zion, Behold, thy King cometh unto thee: just, and having salvation; meek, sitting upon an ass that hath not been tamed.”308 Zech. ix. 9. Also in Isaiah: “Who will declare to you that eternal place? He that walketh in righteousness, and holdeth back his hands from gifts; stopping his ears that he may not hear the judgment of blood; and closing his eyes, that he may not see unrighteousness: this man shall dwell in the lofty cavern of the strong rock; bread shall be given him, and his water shall be sure. Ye shall see the King with glory.”309 Isa. xxxiii. 14–17. Likewise in Malachi: “I am a great King, saith the Lord, and my name is illustrious among the nations.”310 Mal. i. 14. Also in the second Psalm: “But I am established as a King by Him upon His holy hill of Zion, announcing His empire.”311 Ps. ii. 6. Also in the twenty-first Psalm: “All the ends of the world shall be reminded, and shall turn to the Lord: and all the countries of the nations shall worship in Thy sight. For the kingdom is the Lord’s: and He shall rule over all nations.”312 Ps. xxii. 27, 28. Also in the twenty-third Psalm: “Lift up your gates, ye princes; and be ye lifted up, ye everlasting doors; and the King of glory shall come in. Who is this King of glory? The Lord strong and mighty, the Lord strong in battle. Lift up your gates, O ye princes; and be ye lifted up, ye everlasting doors; and the King of glory shall come in. Who is this King of glory? The Lord of hosts, He is the King of glory.”313 Ps. xxiv. 7–10. Also in the forty-fourth Psalm: “My heart hath breathed forth a good discourse:314 [i.e., rather “a good Word.” See p. 516, supra.] I tell my works to the king: my tongue is the pen of a writer intelligently writing. Thou art lovely in beauty above the children of men: grace is shed forth on Thy lips, because God hath blessed Thee for ever. Be girt with Thy sword on Thy thigh, O most mighty. To Thy honour and to Thy beauty both attend, and direct Thyself, and reign, because of truth, and meekness, and righteousness.”315 Ps. xlv. 1–4. Also in the fifth Psalm: “My King, and my God, because unto Thee will I pray. O Lord, in the morning Thou shalt hear my voice; in the morning I will stand before Thee, and will contemplate Thee.”316 Ps. v. 2, 3. Also in the ninety-sixth Psalm: “The Lord hath reigned; let the earth rejoice; let the many isles be glad.”317 Ps. xcvii. 1. Moreover, in the forty-fourth Psalm: “The queen stood at thy right hand in a golden garment; she is clothed in many colours. Hear, O daughter, and see, and incline thine ear, and forget thy people and thy father’s house; for the King hath desired thy beauty, for He is thy Lord God.”318 Ps. xlv. 9–11. Also in the seventy-third Psalm: “But God is our King before the world; He hath wrought salvation in the midst of the earth.”319 Ps. lxxiv. 12. Also in the Gospel according to Matthew: “And when Jesus was born in Bethlehem of Judah in the days of Herod the king, behold, Magi from the east came to Jerusalem, saying, Where is He who is born King of the Jews? for we have seen His star in the east, and have come to worship Him.”320 Matt. ii. 1, 2. Also, according to John, Jesus said: “My kingdom is not of this world. If my kingdom were of this world, my servants would be in trouble, that I should not be delivered to the Jews; but now is my kingdom not from hence. Pilate said, Art thou a king, then? Jesus answered, Thou sayest that I am a king. For this cause I was born, and for this cause I am come into the world, that I might bear testimony to the truth. Every one that is of the truth heareth my voice.”321 John i. 36, 37.
0720B
Apud Zachariam: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi justus et salvans, mitis, sedens super asinum indomitum (Zach. IX, 9). Item apud Esaiam: Quis nuntiabit vobis locum illum aeternum? Ambulans in justitia, et manus abstinens a muneribus, gravans aures ut non audiat judicium sanguinis, et comprimens oculos suos ne videat injustitiam, hic inhabitabit in alta spelunca petrae fortis. Panis illi dabitur, et aqua ejus fidelis. Regem cum claritate videbitis (Isa. XXXIII, 14-17). Item apud Malachiam: Rex magnus sum ego, dicit Dominus, et nomen meum illustre est apud gentes (Malach. I, 14). Item in Psalmo II: Ego autem constitutus 0720C sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus , annuntians imperium ipsius (Ps. II, 6, 7). Item in Psalmo XXI: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum omnes termini terrae, et adorabunt in conspectu tuo omnes patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur omnium gentium (Ps. 0721A XXI. 28, 29). Item in Psalmo XXIII: Auferte portas , principes, vestras, et extollimini, portae aeternales, et introibit rex claritatis. Quis est iste rex claritatis ? Dominus fortis et potens, Dominus fortis in praelio. Auferte portas principes vestras, et extollimini portae aeternales, et introibit rex claritatis. Quis est iste rex claritatis? Dominus virtutum ipse est rex claritatis (Ps. XXIII, 7-10). Item in Psalmo XLIV: Eructavit cor meum sermonem bonum , dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scriptoris acute scribentis, decorus specie super filios hominum. Effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in saecula . Accingere ense tuo ad femur, potentissime. Decori et speciei tuae et intende et dirige et regna propter veritatem et mansuetudinem et justitiam (Ps. XLIV, 2, 5). 0721B Item in Psalmo V: Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam; mane assistam tibi , et contemplabor te (Ps. V, 3, 4). Item in Psalmo XCVI: Dominus regnavit, exultet terra, jucundentur insulae multae (Ps. XCVI, 1). Item in Psalmo XLIV: Adstitit regina ad dexteram tuam in veste inaurata , amicta est varietate. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui et domus patris tui, quoniam desideravit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus (Ps. XLIV, 10-12). Item in Psalmo LXXIII: Deus autem rex noster ante saeculum , operatus est salutem in medio terrae (Ps. LXXIII, 12). Item in Evangelio cata Matthaeum: Et cum Jesus natus esset in Bethlehem Judae, in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: 0721C Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Matth. II, 1, 2). Item cata Joannem dixit Jesus: Regnum meum non est de isto saeculo. Si de isto saeculo esset regnum meum, ministri mei turbarentur ne traderer Judaeis. Nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit Pilatus : Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quoniam rex sum. Ego in hoc natus sum et in hoc veni in saeculum, ut testimonium perhibeam veritati 0722A . Omnis qui est de veritate audit vocem meam (Joan. XVIII, 36, 37).