TESTIMONIORUM LIBRI TRES ADVERSUS JUDAEOS.

 TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS.

 CAPITULA.

 CAPUT I.---JUDAEOS IN OFFENSAM DEI GRAVITER DELIQUISSE, QUOD DOMINUM DERELIQUERINT ET IDOLA SECUTI SINT.

 CAPUT II.---QUOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT.

 CAP. III.---ANTE PRAEDICTUM QUOD DOMINUM NEQUE COGNITURI NEQUE INTELLECTURI NEQUE RECEPTURI ESSENT.

 CAP. IV.---QUOD SCRIPTURAS SANCTAS INTELLECTURI JUDAEI NON ESSENT, INTELLIGI AUTEM HABERENT IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS POSTEA QUAM CHRISTUS VENISSET.

 CAP. V.---NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM.

 CAP. VI.---QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI.

 CAP. VII.---ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI.

 CAP. VIII.---QUOD CIRCUMCISIO PRIMA CARNALIS EVACUATA SIT, ET SECUNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT.

 CAP. IX.---QUOD LEX PRIOR, QUAE PER MOYSEN DATA EST, CESSATURA ESSET.

 CAP. X.---QUOD LEX NOVA DARI HABERET.

 CAP. XI.---QUOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTUM NOVUM DARI HABERET.

 CAP. XII.---QUOD BAPTISMA VETUS CESSARET ET NOVUM INCIPERET.

 CAP. XIII.---QUOD JUGUM VETUS EVACUARETUR ET JUGUM NOVUM DARETUR.

 CAP. XIV.---QUOD PASTORES VETERES CESSATURI ESSENT, ET NOVI INCIPERENT.

 CAP. XV.---QUOD DOMUS ET TEMPLUM DEI CHRISTUS FUTURUS ESSET, ET CESSARET TEMPLUM VETUS, ET NOVUM INCIPERET.

 CAP. XVI.---QUOD SACRIFICIUM VETUS EVACUARETUR, ET NOVUM CELEBRARETUR.

 CAP. XVII.---QUOD SACERDOTIUM VETUS CESSARET, ET NOVUS SACERDOS VENIRET, QUI IN AETERNUM FUTURUS ESSET.

 CAP. XVIII.---QUOD PROPHETA ALIUS, SICUT MOYSES, PROMISSUS SIT, SCILICET QUI TESTAMENTUM NOVUM DARET, ET QUI MAGIS AUDIRI DEBERET.

 CAP. XIX.---QUOD DUO POPULI PRAEDICTI SINT, MAJOR ET MINOR, ID EST VETUS JUDAEORUM, ET NOVUS, QUI ESSET EX NOBIS, FUTURUS.

 CAP. XX.---QUOD ECCLESIA, QUAE PRIUS STERILIS FUERAT, PLURES FILIOS HABITURA ESSET EX GENTIBUS, QUAM QUOT SYNAGOGA ANTE HABUISSET.

 CAP. XXI.---QUOD GENTES MAGIS IN CHRISTUM CREDITURAE ESSENT.

 CAP. XXII.---QUOD PANEM ET CALICEM CHRISTI ET OMNEM GRATIAM EJUS AMISSURI ESSENT JUDAEI, NOS VERO ACCEPTURI ET QUOD CHRISTIANORUM NOVUM NOMEN BENEDIC

 CAP. XXIII.---QUOD AD REGNUM COELORUM MAGIS GENTES QUAM JUDAEI PERVENIANT.

 CAP. XXIV.---QUOD SOLO HOC JUDAEI ACCIPERE VENIAM POSSINT DELICTORUM SUORUM, SI SANGUINEM CHRISTI OCCISI BAPTISMO EJUS ABLUERINT, ET IN ECCLESIAM EJUS

 LIBER SECUNDUS.

 CAPITULA.

 CAP. I.---CHRISTUM PRIMOGENITUM ESSE, ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QUEM OMNIA FACTA SUNT.

 CAP. II.---QUOD SAPIENTIA DEI CHRISTUS ET DE SACRAMENTO INCARNATIONIS EJUS ET PASSIONIS, ET CALICIS ET ALTARIS, ET APOSTOLORUM QUI MISSI PRAEDICAVERU

 CAP. III.---QUOD CHRISTUS IDEM SIT SERMO DEI.

 CAP. IV.---QUOD CHRISTUS IDEM MANUS ET BRACHIUM DEI SIT.

 CAP. V.---QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS.

 CAP. VI.---QUOD DEUS CHRISTUS.

 CAP. VII.---QUOD CHRISTUS DEUS VENTURUS ESSET ILLUMINATOR ET SALVATOR GENERIS HUMANI.

 CAP. VIII.---QUOD CUM A PRINCIPIO FILIUS DEI FUISSET, GENERARI DENUO HABERET SECUNDUM CARNEM.

 CAP. IX.---QUOD HOC FUTURUM ESSET SIGNUM NATIVITATIS EJUS, UT DE VIRGINE NASCERETUR HOMO ET DEUS, HOMINIS ET DEI FILIUS.

 CAP. X.---QUOD ET HOMO ET DEUS CHRISTUS, EX UTROQUE GENERE CONCRETUS, UT MEDIATOR ESSE INTER NOS ET PATREM POSSET.

 CAP. XI.---QUOD DE SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM NASCI HABERET.

 CAP. XII.---QUOD IN BETHLEHEM NASCERETUR.

 CAP. XIII.---QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET.

 CAP. XIV.---QUOD IPSE SIT JUSTUS QUEM JUDAEI OCCISURI ESSENT.

 CAP. XV.---QUOD IPSE DICTUS SIT OVIS ET AGNUS QUI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.

 CAP. XVI.---QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT.

 CAP. XVII.---QUOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET IMPLERET TOTAM TERRAM.

 CAP. XVIII.---QUOD IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS IDEM MONS MANIFESTARETUR, SUPER QUEM GENTES VENIRENT, ET IN QUEM JUSTI QUIQUE ASCENDERENT.

 CAP. XIX.---QUOD IPSE SIT SPONSUS, ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QUA FILII SPIRITALES NASCERENTUR.

 CAP. XX.---QUOD CRUCI ILLUM FIXURI ESSENT JUDAEI.

 CAP. XXI.---QUOD IN PASSIONE CRUCIS ET SIGNO VIRTUS OMNIS SIT ET POTESTAS.

 CAP. XXII.---QUOD IN HOC SIGNO CRUCIS SALUS SIT OMNIBUS QUI IN FRONTIBUS NOTENTUR .

 CAP. XXIII.---QUOD MEDIO DIE IN PASSIONE EJUS TENEBRAE FUTURAE ESSENT.

 CAP. XXIV.---QUOD A MORTE NON VINCERETUR, NEC APUD INFEROS REMANSURUS ESSET.

 CAP. XXV.---QUOD AB INFERIS TERTIO DIE RESURGERET.

 CAP. XXVI.---QUOD, CUM RESURREXISSET, ACCIPERET A PATRE OMNEM POTESTATEM, ET POTESTAS EJUS AETERNA SIT.

 CAP. XXVII.---QUOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEUM PATREM NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM.

 CAP. XXVIII.---QUOD IPSE JUDEX VENTURUS SIT.

 CAP. XXIX.---QUOD IPSE SIT REX IN AETERNUM REGNATURUS.

 CAP. XXX.---QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX .

 LIBER TERTIUS .

 CAPITULA.

 CAP. I.---DE BONO OPERIS ET MISERICORDIAE .

 CAP. II---IN OPERE ET ELEEOMOSYNIS, ETIAMSI PER MEDIOCRITATEM MINUS FIAT, IPSAM VOLUNTATEM SATIS ESSE.

 CAP. III---AGAPEN ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.

 CAP. IV.---IN NULLO GLORIANDUM, QUANDO NOSTRUM NIHIL SIT.

 CAP. V.---HUMILITATEM ET QUIETEM IN OMNIBUS TENENDAM.

 CAP. VI.---BONOS QUOSQUE ET JUSTOS PLUS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QUIA PROBANTUR.

 CAP. VII.---NON CONTRISTANDUM SPIRITUM SANCTUM, QUEM ACCEPIMUS.

 CAP. VIII.---IRACUNDIAM VINCENDAM ESSE, NE COGAT DELINQUERE.

 CAP. IX.---INVICEM SE FRATRES SUSTINERE DEBERE.

 CAP. X.---IN DEUM SOLUM FIDENDUM ET IN IPSO GLORIANDUM ESSE.

 CAP. XI.---EUM QUI FIDEM CONSECUTUS EST, EXPOSITO PRIORE HOMINE, COELESTIA TANTUM ET SPIRITALIA COGITARE DEBERE, NEC ATTENDERE AD SAECULUM, CUI JAM RE

 CAP. XII.---NON JURANDUM.

 CAP. XIII.---NON MALEDICENDUM.

 CAP. XIV.---NUMQUAM MUSSITANDUM, SED CIRCA OMNIA QUAE ACCIDUNT BENEDICENDUM DEUM.

 CAP. XV.---AD HOC TENTARI HOMINES A DEO UT PROBENTUR .

 CAP. XVI.---DE BONO MARTYRII.

 CAP. XVII.---MINORA ESSE QUAE IN SAECULO PATIMUR QUAM SIT PRAEMIUM QUOD PROMISSUM EST.

 CAP. XVIII.---DILECTIONI DEI ET CHRISTI NIHIL PRAEPONENDUM.

 CAP. XIX.---VOLUNTATI NON NOSTRAE, SED DEI, OBTEMPERANDUM.

 CAP. XX.---FUNDAMENTUM ET FIRMAMENTUM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.

 CAP. XXI.---NON TEMERE DE ALTERO JUDICANDUM.

 CAP. XXII.---ACCEPTA INJURIA, REMITTENDUM ET IGNOSCENDUM.

 CAP. XXIII.---VICEM MALIS NON REDDENDAM.

 CAP. XXIV.---NON POSSE AD PATREM PERVENIRI NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM .

 CAP. XXV.---AD REGNUM DEI, NISI BAPTIZATUS ET RENATUS QUIS FUERIT, PERVENIRE NON POSSE.

 CAP. XXVI.---PARUM ESSE BAPTIZARI ET EUCHARISTIAM ACCIPERE, NISI QUIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.

 CAP. XXVII.---BAPTIZATUM QUOQUE GRATIAM PERDERE QUAM CONSECUTUS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.

 CAP. XXVIII.---NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QUI IN DEUM DELIQUERIT.

 CAP. XXIX.---DE ODIO NOMINIS ANTE PRAEDICTUM.

 CAP. XXX.---QUOD QUIS DEO VOVERIT CITO REDDENDUM.

 CAP. XXXI.---EUM QUI NON CREDIDERIT JAM JUDICATUM ESSE.

 CAP. XXXII.---DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.

 CAP. XXXIII.---NIHIL PATREM JUDICARE, SED FILIUM, ET PATREM AB EO NON HONORIFICARI A QUO NON HONORIFICATUR FILIUS.

 CAP. XXXIV.---FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE .

 CAP. XXXV.---DEUM AD HOC PATIENTEM ESSE, UT NOS POENITEAT PECCATI NOSTRI ET REFORMEMUR.

 CAP. XXXVI.---MULIEREM ORNARI SAECULARITER NON DEBERE.

 CAP. XXXVII.---FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA, NISI OB NOMEN SOLUM, PUNIRI.

 CAP. XXXVIII.---SERVUM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE, NE INCIDAT IN POENAM SAECULAREM.

 CAP. XXXIX.---DATUM NOBIS ESSE EXEMPLUM VIVENDI IN CHRISTO.

 CAP. XL.---NON JACTANTER NEC TUMULTUOSE OPERANDUM.

 CAP. XLI.---INEPTE ET SCURRILITER NON LOQUENDUM.

 CAP. XLII.---FIDEM IN TOTUM PRODESSE, ET TANTUM NOS POSSE QUANTUM CREDIMUS.

 CAP. XLIII.---POSSE EUM STATIM CONSEQUI QUI VERE CREDIDERIT.

 CAP. XLIV.---FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM JUDICEM EXPERIRI.

 CAP. XLV.---SPEM FUTURORUM ESSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM CIRCA QUAE PROMISSA SUNT PATIENTEM ESSE DEBERE.

 CAP. XLVI.---MULIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.

 CAP. XLVII.---DELICTO ET MERITO NOSTRO FIERI UT LABOREMUS, NEC DEI OPEM IN OMNIBUS SENTIAMUS.

 CAP. XLVIII.---NON FOENERANDUM.

 CAP. XLIX.---INIMICOS QUOQUE DILIGENDOS.

 CAP. L.---SACRAMENTUM FIDEI NON ESSE PROFANANDUM.

 CAP. LI.---QUOD NEMO IN OPERE SUO EXTOLLI DEBEAT.

 CAP. LII.---CREDENDI VEL NON LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.

 CAP. LIII.---DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.

 CAP. LIV.---NEMINEM SINE SORDE ET SINE PECCATO ESSE.

 CAP. LV.---NON HOMINIBUS, SED DEO, PLACENDUM.

 CAP. LVI.---DEUM NIHIL LATERE EX HIS QUAE GERUNTUR.

 CAP. LVII.---FIDELEM EMENDARI ET RESERVARI .

 CAP. LVIII.---NEMINEM CONTRISTARI MORTE DEBERE, CUM SIT IN VIVENDO LABOR ET PERICULUM, IN MORIENDO PAX ET RESURGENDI SECURITAS .

 CAP. LIX.---DE IDOLIS QUAE GENTILES DEOS PUTANT.

 CAP. LX.---CIBORUM NIMIAM CONCUPISCENTIAM NON APPETENDAM.

 CAP. LXI.---POSSIDENDI CONCUPISCENTIAM ET PECUNIAM NON APPETENDAM.

 CAP. LXII.---MATRIMONIUM CUM GENTILIBUS NON JUNGENDUM.

 CAP. LXIII.---GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS.

 CAP. LXIV.---QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT.

 CAP. LXV.---OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.

 CAP. LXVI.---DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.

 CAP. LXVII.---PRAEDICTUM QUOD DISCIPLINAM SANAM ASPERNATURI ESSENT.

 CAP. LXVIII.---RECEDENDUM AB EO QUI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVIT.

 CAP. LXIX.---NON IN SAPIENTIA MUNDI NEC IN ELOQUENTIA ESSE REGNUM DEI, SED IN FIDE CRUCIS ET IN VIRTUTE CONVERSATIONIS.

 CAP. LXX.---PARENTIBUS OBSEQUENDUM.

 CAP. LXXI.---PATRES QUOQUE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.

 CAP. LXXII.---SERVOS, CUM CREDIDERINT, PLUS DOMINIS CARNALIBUS SERVIRE DEBERE.

 CAP. LXXIII.---ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.

 CAP. LXXIV.---VIDUAS PROBATAS QUASQUE HONORANDAS.

 CAP. LXXV.---SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE.

 CAP. LXXVI.---MAJOREM NATU NON TEMERE ACCUSANDUM.

 CAP. LXXVII.---PECCANTEM PUBLICE OBJURGANDUM.

 CAP. LXXVIII.---CUM HAERETICIS NON LOQUENDUM.

 CAP. LXXIX.---INNOCENTIAM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.

 CAP. LXXX.---NIHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEUS PERMISERIT.

 CAP. LXXXI.---MERCEDEM MERCENARIO CITO REDDENDAM.

 CAP. LXXXII.---NON AUGURANDUM.

 CAP. LXXXIII.---CIRRUM IN CAPITE NON HABENDUM .

 CAP. LXXXIV.---NON VELLENDUM.

 CAP. LXXXV.---SURGENDUM CUM EPISCOPUS ET PRESBYTER VENIAT.

 CAP. LXXXVI.---SCHISMA NON FACIENDUM, ETIAMSI IN UNA FIDE ET IN EADEM TRADITIONE PERMANEAT QUI RECEDIT.

 CAP. LXXXVII.---FIDELES SIMPLICES CUM PRUDENTIA ESSE DEBERE.

 CAP. LXXXVIII.---FRATREM NON CIRCUMVENIENDUM.

 CAP. LXXXIX.---SUBITO VENIRE FINEM MUNDI.

 CAP. XC.---UXOREM A VIRO NON RECEDERE, AUT SI RECESSERIT, INNUPTAM MANERE.

 CAP. XCI.---TANTUM UNUMQUEMQUE TENTARI QUANTUM POTEST SUSTINERE.

 CAP. XCII.---NON QUICQUID LICET ESSE FACIENDUM.

 CAP. XCIII.---PRAEDICTUM QUOD HAERESES FUTURAE ESSENT.

 CAP. XCIV.---CUM TIMORE ET HONORE EUCHARISTIAM ACCIPIENDAM.

 CAP. XCV.---BONIS CONVIVENDUM , MALOS AUTEM VITANDOS.

 CAP. XCVI.---FACTIS, NON VERBIS, OPERANDUM.

 CAP. XCVII.---ET AD FIDEM ET AD CONSECUTIONEM PROPERANDUM.

 CAP. XCVIII.---CATECUMINUM PECCARE JAM NON DEBERE.

 CAP. XCIX.---JUDICIUM SECUNDUM TEMPORA FUTURUM, VEL AEQUITATIS ANTE LEGEM, VEL LEGIS POST MOYSEN.

 CAP. C. GRATIAM DEI GRATUITAM ESSE DEBERE.

 CAP. CI.---SPIRITUM SANCTUM IN IGNE FREQUENTER APPARUISSE.

 CAP. CII.---CORREPTIONEM BONOS QUOSQUE LIBENTER AUDIRE DEBERE.

 CAP. CIII.---A MULTILOQUENTIA TEMPERANDUM.

 CAP. CIV.---NON MENTIENDUM.

 CAP. CV.---FREQUENTER EMENDANDOS QUI DELINQUUNT IN DOMESTICO MINISTERIO.

 CAP. CVI.---INJURIA ACCEPTA, PATIENTIAM TENENDAM, ET ULTIONEM DEO RELINQUENDAM .

 CAP. CVII.---NON DETRAHENDUM.

 CAP. CVIII.---NON ESSE PROXIMO INSIDIANDUM.

 CAP. CIX.---INFIRMOS VISITANDOS.

 CAP. CX.---SUSURRONES MALEDICTOS ESSE.

 CAP. CXI.---SACRIFICIA MALORUM ACCEPTALIA NON ESSE.

 CAP. CXII.---GRAVIUS JUDICARI DE HIS QUI IN SAECULO PLUS HABUERUNT POTESTATIS.

 CAP. CXIII.---VIDUAM ET PUPILLOS PROTEGI OPORTERE.

 CAP. CXIV.---DUM IN CARNE EST QUIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE.

 CAP.---CXV. ADULATIONEM PERNICIOSAM ESSE.

 CAP. CXVI.---PLUS AB EO DILIGI DEUM, CUI IN BAPTISMO PLURA PECCATA DIMITTUNTUR.

 CAP. CXVII.---FORTEM CONGRESSIONEM ESSE ADVERSUS DIABOLUM, ET IDEO FORTITER NOS STARE DEBERE, UT POSSIMUS VINCERE.

 CAP. CXVIII.---ITEM, DE ANTICHRISTO, QUOD IN HOMINEM VENIAT .

 CAP. CXIX.---GRAVE FUISSE JUGUM LEGIS, QUOD A NOBIS ABJECTUM EST, ET LEVE ESSE JUGUM DOMINI, QUOD A NOBIS SUSCEPTUM EST.

 CAP. CXX.---ORATIONIBUS INSISTENDUM.

30. That He Himself is both Judge and King.

In the seventy-first Psalm: “O God, give Thy judgment to the king, and Thy righteousness to the king’s son, to judge Thy people in righteousness.”322    Ps. lxxii. 1, 2. Also in the Apocalypse: “And I saw the heaven opened, and behold a white horse; and He who sate upon him was called Faithful and True; and He judgeth justice and righteousness, and maketh war. And His eyes were, as it were, a flame of fire, and upon His head were many crowns; and He bare a name written that was known to none other than Himself:  and He was clothed with a garment sprinkled with blood, and His name is called the Word of God. And the armies which are in heaven followed Him on white horses, clothed in linen white and clean. And out of His mouth went forth a sword with two edges, that with it He should smite the nations, which He shall shepherd323    The words “which He shall feed,” or“ shepherd,” are wanting in the Apocalypse; and they are not found in many authorities. with a rod of iron; and He shall tread the winepress of the wrath of God Almighty. Also He has on His garment and on His thigh the name written, King of kings, and Lord of lords.”324    Rev. xix. 11–16. Likewise in the Gospel: “When the Son of man shall come in His glory, and all the angels with Him, then He shall sit in the throne of His glory; and all nations shall be gathered together before Him, and He shall separate them one from another, even as a shepherd separates the sheep from the goats; and He shall place the sheep at His right hand, but the goats at His left hand. Then shall the King say unto them who shall be at His right hand, Come, ye blessed of my Father, receive the kingdom which is prepared for you from the beginning of the world: for I was hungry, and ye gave me to eat: I was thirsty, and ye gave me to drink: I was a stranger, and ye received me: naked, and ye clothed me:  sick, and ye visited me: I was in prison, and ye came unto me. Then shall the righteous answer, and say unto Him, Lord, when saw we Thee hungry, and fed Thee? thirsty, and gave Thee to drink? And when saw we Thee a stranger, and received Thee? naked, and clothed Thee? And when saw we Thee sick, and in prison, and came unto Thee? And the King, answering, shall say unto them, Verily I say unto you, In as far as ye have done it to the least of these my brethren, ye have done it unto me. Then shall He say unto them who shall be on His left hand, Depart from me, ye cursed, into everlasting fire, which my Father hath prepared325    [Said to be in the old Itala, as in some Greek mss. So Irenæus, vol. i. p. 524.] for the devil and his angels:  for I have been hungry, and ye gave me not to eat: I have been thirsty, and ye gave me not to drink: I was a stranger, and ye received me not: naked, and ye clothed me not: sick, and in prison, and ye visited me not. Then shall they also answer and say, Lord, when saw we Thee hungry, or thirsty, or a stranger, or naked, or sick, or in prison, and have not ministered unto Thee?  And He shall answer unto them, Verily I say unto you, Inasmuch as ye have not done it to one of the least of these, ye have not done it unto me. And these shall go away into everlasting burning, but the righteous into life eternal.”326    Matt. xxv. 31–46.

CAP. XXX.---QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX .

In Psalmo LXXI: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis, judicare populum tuum in justitia (Ps. LXXI, 1, 2). Item in Apocalypsi: Et vidi coelum apertum ; et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verus , aequum justumque judicat, et praeliatur. Oculi autem ejus erant tamquam flamma ignis, et super caput ejus diademata multa, et portabat nomen scriptum nemini alii nisi sibi notum. Et erat coopertus vestem aspersam sanguine, et dicitur nomen ejus Verbum Dei ; et exercitus qui sunt in coelo sequebantur eum in equis albis, induti 0722B byssinum album mundum ; et de ore ejus exibat gladius utrinque acutus, ut ex eo percuteret nationes quas ipse pasciturus est in virga ferrea, et ipse calcabit torcular vini irae Dei omnipotentis. Habet etiam in veste et in femore suo nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 11-16). Item in Evangelio: Cum venerit Filius hominis in claritate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae: et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit illos ab invicem, quemadmodum pastor segregat oves ab haedis; et statuet oves ad dexteram suam, haedos autem ad sinistram . Tunc dicet Rex eis qui ad dextram ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; 0722C sitivi, et potastis me ; hospes fui, et adduxistis me ; nudus, et texistis me ; infirmus , et visitastis me; in carcere fui, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, sitientem et potavimus? quando autem te vidimus, sitientem et potavimus? quando autem te vidimus hospitem et adduximus ? nudum, et vestivimus? quando autem te vidimus infirmum et in carcere, et venimus ad te? Et respondens Rex dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum 0723A ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet illis qui ad sinistram ejus erunt : Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me ; hospes fui, et non adduxistis me; nudus, et non vestistis me ; infirmus et in carcere, et non visitastis me. Tunc respondebunt 0724A et ipsi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Et respondebit illis : Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. Et abibunt isti in ambustionem aeternam , justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 21-46).