TESTIMONIORUM LIBRI TRES ADVERSUS JUDAEOS.
CAPUT II.---QUOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT.
CAP. III.---ANTE PRAEDICTUM QUOD DOMINUM NEQUE COGNITURI NEQUE INTELLECTURI NEQUE RECEPTURI ESSENT.
CAP. V.---NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM.
CAP. VI.---QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI.
CAP. VII.---ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI.
CAP. VIII.---QUOD CIRCUMCISIO PRIMA CARNALIS EVACUATA SIT, ET SECUNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT.
CAP. IX.---QUOD LEX PRIOR, QUAE PER MOYSEN DATA EST, CESSATURA ESSET.
CAP. X.---QUOD LEX NOVA DARI HABERET.
CAP. XI.---QUOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTUM NOVUM DARI HABERET.
CAP. XII.---QUOD BAPTISMA VETUS CESSARET ET NOVUM INCIPERET.
CAP. XIII.---QUOD JUGUM VETUS EVACUARETUR ET JUGUM NOVUM DARETUR.
CAP. XIV.---QUOD PASTORES VETERES CESSATURI ESSENT, ET NOVI INCIPERENT.
CAP. XVI.---QUOD SACRIFICIUM VETUS EVACUARETUR, ET NOVUM CELEBRARETUR.
CAP. XXI.---QUOD GENTES MAGIS IN CHRISTUM CREDITURAE ESSENT.
CAP. XXIII.---QUOD AD REGNUM COELORUM MAGIS GENTES QUAM JUDAEI PERVENIANT.
CAP. I.---CHRISTUM PRIMOGENITUM ESSE, ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QUEM OMNIA FACTA SUNT.
CAP. III.---QUOD CHRISTUS IDEM SIT SERMO DEI.
CAP. IV.---QUOD CHRISTUS IDEM MANUS ET BRACHIUM DEI SIT.
CAP. V.---QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS.
CAP. VI.---QUOD DEUS CHRISTUS.
CAP. VII.---QUOD CHRISTUS DEUS VENTURUS ESSET ILLUMINATOR ET SALVATOR GENERIS HUMANI.
CAP. VIII.---QUOD CUM A PRINCIPIO FILIUS DEI FUISSET, GENERARI DENUO HABERET SECUNDUM CARNEM.
CAP. XI.---QUOD DE SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM NASCI HABERET.
CAP. XII.---QUOD IN BETHLEHEM NASCERETUR.
CAP. XIII.---QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET.
CAP. XIV.---QUOD IPSE SIT JUSTUS QUEM JUDAEI OCCISURI ESSENT.
CAP. XV.---QUOD IPSE DICTUS SIT OVIS ET AGNUS QUI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.
CAP. XVI.---QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT.
CAP. XVII.---QUOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET IMPLERET TOTAM TERRAM.
CAP. XIX.---QUOD IPSE SIT SPONSUS, ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QUA FILII SPIRITALES NASCERENTUR.
CAP. XX.---QUOD CRUCI ILLUM FIXURI ESSENT JUDAEI.
CAP. XXI.---QUOD IN PASSIONE CRUCIS ET SIGNO VIRTUS OMNIS SIT ET POTESTAS.
CAP. XXII.---QUOD IN HOC SIGNO CRUCIS SALUS SIT OMNIBUS QUI IN FRONTIBUS NOTENTUR .
CAP. XXIII.---QUOD MEDIO DIE IN PASSIONE EJUS TENEBRAE FUTURAE ESSENT.
CAP. XXIV.---QUOD A MORTE NON VINCERETUR, NEC APUD INFEROS REMANSURUS ESSET.
CAP. XXV.---QUOD AB INFERIS TERTIO DIE RESURGERET.
CAP. XXVII.---QUOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEUM PATREM NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM.
CAP. XXVIII.---QUOD IPSE JUDEX VENTURUS SIT.
CAP. XXIX.---QUOD IPSE SIT REX IN AETERNUM REGNATURUS.
CAP. XXX.---QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX .
CAP. I.---DE BONO OPERIS ET MISERICORDIAE .
CAP. III---AGAPEN ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.
CAP. IV.---IN NULLO GLORIANDUM, QUANDO NOSTRUM NIHIL SIT.
CAP. V.---HUMILITATEM ET QUIETEM IN OMNIBUS TENENDAM.
CAP. VI.---BONOS QUOSQUE ET JUSTOS PLUS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QUIA PROBANTUR.
CAP. VII.---NON CONTRISTANDUM SPIRITUM SANCTUM, QUEM ACCEPIMUS.
CAP. VIII.---IRACUNDIAM VINCENDAM ESSE, NE COGAT DELINQUERE.
CAP. IX.---INVICEM SE FRATRES SUSTINERE DEBERE.
CAP. X.---IN DEUM SOLUM FIDENDUM ET IN IPSO GLORIANDUM ESSE.
CAP. XIII.---NON MALEDICENDUM.
CAP. XIV.---NUMQUAM MUSSITANDUM, SED CIRCA OMNIA QUAE ACCIDUNT BENEDICENDUM DEUM.
CAP. XV.---AD HOC TENTARI HOMINES A DEO UT PROBENTUR .
CAP. XVII.---MINORA ESSE QUAE IN SAECULO PATIMUR QUAM SIT PRAEMIUM QUOD PROMISSUM EST.
CAP. XVIII.---DILECTIONI DEI ET CHRISTI NIHIL PRAEPONENDUM.
CAP. XIX.---VOLUNTATI NON NOSTRAE, SED DEI, OBTEMPERANDUM.
CAP. XX.---FUNDAMENTUM ET FIRMAMENTUM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.
CAP. XXI.---NON TEMERE DE ALTERO JUDICANDUM.
CAP. XXII.---ACCEPTA INJURIA, REMITTENDUM ET IGNOSCENDUM.
CAP. XXIII.---VICEM MALIS NON REDDENDAM.
CAP. XXIV.---NON POSSE AD PATREM PERVENIRI NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM .
CAP. XXV.---AD REGNUM DEI, NISI BAPTIZATUS ET RENATUS QUIS FUERIT, PERVENIRE NON POSSE.
CAP. XXVI.---PARUM ESSE BAPTIZARI ET EUCHARISTIAM ACCIPERE, NISI QUIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.
CAP. XXVII.---BAPTIZATUM QUOQUE GRATIAM PERDERE QUAM CONSECUTUS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.
CAP. XXVIII.---NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QUI IN DEUM DELIQUERIT.
CAP. XXIX.---DE ODIO NOMINIS ANTE PRAEDICTUM.
CAP. XXX.---QUOD QUIS DEO VOVERIT CITO REDDENDUM.
CAP. XXXI.---EUM QUI NON CREDIDERIT JAM JUDICATUM ESSE.
CAP. XXXII.---DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.
CAP. XXXIV.---FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE .
CAP. XXXV.---DEUM AD HOC PATIENTEM ESSE, UT NOS POENITEAT PECCATI NOSTRI ET REFORMEMUR.
CAP. XXXVI.---MULIEREM ORNARI SAECULARITER NON DEBERE.
CAP. XXXVII.---FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA, NISI OB NOMEN SOLUM, PUNIRI.
CAP. XXXVIII.---SERVUM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE, NE INCIDAT IN POENAM SAECULAREM.
CAP. XXXIX.---DATUM NOBIS ESSE EXEMPLUM VIVENDI IN CHRISTO.
CAP. XL.---NON JACTANTER NEC TUMULTUOSE OPERANDUM.
CAP. XLI.---INEPTE ET SCURRILITER NON LOQUENDUM.
CAP. XLII.---FIDEM IN TOTUM PRODESSE, ET TANTUM NOS POSSE QUANTUM CREDIMUS.
CAP. XLIII.---POSSE EUM STATIM CONSEQUI QUI VERE CREDIDERIT.
CAP. XLIV.---FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM JUDICEM EXPERIRI.
CAP. XLVI.---MULIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.
CAP. XLVII.---DELICTO ET MERITO NOSTRO FIERI UT LABOREMUS, NEC DEI OPEM IN OMNIBUS SENTIAMUS.
CAP. XLVIII.---NON FOENERANDUM.
CAP. XLIX.---INIMICOS QUOQUE DILIGENDOS.
CAP. L.---SACRAMENTUM FIDEI NON ESSE PROFANANDUM.
CAP. LI.---QUOD NEMO IN OPERE SUO EXTOLLI DEBEAT.
CAP. LII.---CREDENDI VEL NON LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.
CAP. LIII.---DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.
CAP. LIV.---NEMINEM SINE SORDE ET SINE PECCATO ESSE.
CAP. LV.---NON HOMINIBUS, SED DEO, PLACENDUM.
CAP. LVI.---DEUM NIHIL LATERE EX HIS QUAE GERUNTUR.
CAP. LVII.---FIDELEM EMENDARI ET RESERVARI .
CAP. LIX.---DE IDOLIS QUAE GENTILES DEOS PUTANT.
CAP. LX.---CIBORUM NIMIAM CONCUPISCENTIAM NON APPETENDAM.
CAP. LXI.---POSSIDENDI CONCUPISCENTIAM ET PECUNIAM NON APPETENDAM.
CAP. LXII.---MATRIMONIUM CUM GENTILIBUS NON JUNGENDUM.
CAP. LXIII.---GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS.
CAP. LXIV.---QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT.
CAP. LXV.---OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.
CAP. LXVI.---DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.
CAP. LXVII.---PRAEDICTUM QUOD DISCIPLINAM SANAM ASPERNATURI ESSENT.
CAP. LXVIII.---RECEDENDUM AB EO QUI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVIT.
CAP. LXX.---PARENTIBUS OBSEQUENDUM.
CAP. LXXI.---PATRES QUOQUE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.
CAP. LXXII.---SERVOS, CUM CREDIDERINT, PLUS DOMINIS CARNALIBUS SERVIRE DEBERE.
CAP. LXXIII.---ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.
CAP. LXXIV.---VIDUAS PROBATAS QUASQUE HONORANDAS.
CAP. LXXV.---SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE.
CAP. LXXVI.---MAJOREM NATU NON TEMERE ACCUSANDUM.
CAP. LXXVII.---PECCANTEM PUBLICE OBJURGANDUM.
CAP. LXXVIII.---CUM HAERETICIS NON LOQUENDUM.
CAP. LXXIX.---INNOCENTIAM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.
CAP. LXXX.---NIHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEUS PERMISERIT.
CAP. LXXXI.---MERCEDEM MERCENARIO CITO REDDENDAM.
CAP. LXXXII.---NON AUGURANDUM.
CAP. LXXXIII.---CIRRUM IN CAPITE NON HABENDUM .
CAP. LXXXV.---SURGENDUM CUM EPISCOPUS ET PRESBYTER VENIAT.
CAP. LXXXVII.---FIDELES SIMPLICES CUM PRUDENTIA ESSE DEBERE.
CAP. LXXXVIII.---FRATREM NON CIRCUMVENIENDUM.
CAP. LXXXIX.---SUBITO VENIRE FINEM MUNDI.
CAP. XC.---UXOREM A VIRO NON RECEDERE, AUT SI RECESSERIT, INNUPTAM MANERE.
CAP. XCI.---TANTUM UNUMQUEMQUE TENTARI QUANTUM POTEST SUSTINERE.
CAP. XCII.---NON QUICQUID LICET ESSE FACIENDUM.
CAP. XCIII.---PRAEDICTUM QUOD HAERESES FUTURAE ESSENT.
CAP. XCIV.---CUM TIMORE ET HONORE EUCHARISTIAM ACCIPIENDAM.
CAP. XCV.---BONIS CONVIVENDUM , MALOS AUTEM VITANDOS.
CAP. XCVI.---FACTIS, NON VERBIS, OPERANDUM.
CAP. XCVII.---ET AD FIDEM ET AD CONSECUTIONEM PROPERANDUM.
CAP. XCVIII.---CATECUMINUM PECCARE JAM NON DEBERE.
CAP. XCIX.---JUDICIUM SECUNDUM TEMPORA FUTURUM, VEL AEQUITATIS ANTE LEGEM, VEL LEGIS POST MOYSEN.
CAP. C. GRATIAM DEI GRATUITAM ESSE DEBERE.
CAP. CI.---SPIRITUM SANCTUM IN IGNE FREQUENTER APPARUISSE.
CAP. CII.---CORREPTIONEM BONOS QUOSQUE LIBENTER AUDIRE DEBERE.
CAP. CIII.---A MULTILOQUENTIA TEMPERANDUM.
CAP. CV.---FREQUENTER EMENDANDOS QUI DELINQUUNT IN DOMESTICO MINISTERIO.
CAP. CVI.---INJURIA ACCEPTA, PATIENTIAM TENENDAM, ET ULTIONEM DEO RELINQUENDAM .
CAP. CVIII.---NON ESSE PROXIMO INSIDIANDUM.
CAP. CIX.---INFIRMOS VISITANDOS.
CAP. CX.---SUSURRONES MALEDICTOS ESSE.
CAP. CXI.---SACRIFICIA MALORUM ACCEPTALIA NON ESSE.
CAP. CXII.---GRAVIUS JUDICARI DE HIS QUI IN SAECULO PLUS HABUERUNT POTESTATIS.
CAP. CXIII.---VIDUAM ET PUPILLOS PROTEGI OPORTERE.
CAP. CXIV.---DUM IN CARNE EST QUIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE.
CAP.---CXV. ADULATIONEM PERNICIOSAM ESSE.
CAP. CXVI.---PLUS AB EO DILIGI DEUM, CUI IN BAPTISMO PLURA PECCATA DIMITTUNTUR.
CAP. CXVIII.---ITEM, DE ANTICHRISTO, QUOD IN HOMINEM VENIAT .
6. That all good and righteous men suffer more, but ought to endure because they are proved.
In Solomon: “The furnace proveth the vessels of the potter, and the trial of tribulation righteous men.”402 Ecclus. xxvii. 5. Also in the fiftieth Psalm: “The sacrifice to God is a contrite spirit; a contrite and humbled heart God will not despise.”403 Ps. li. 17. Also in the thirty-third Psalm: “God is nearest to them that are contrite in heart, and He will save the lowly in spirit.”404 Ps. xxxiv. 18. Also in the same place: “Many are the afflictions of the righteous, but out of them all the Lord will deliver them.”405 Ps. xxxiv. 19. Of this same matter in Job: “Naked came I out of my mother’s womb, naked also shall I go under the earth: the Lord gave, and the Lord hath taken away: as it hath pleased the Lord, so it is done; blessed be the name of the Lord. In all these things which happened to him Job sinned in nothing with his lips in the sight of the Lord.”406 Job i. 21, 22. Concerning this same thing in the Gospel according to Matthew: “Blessed are they that mourn, for they shall be comforted.”407 Matt. v. 4. Also according to John: “These things have I spoken unto you, that in me ye may have peace. But in the world ye shall have affliction; but have confidence, for I have overcome the world.”408 John xvi. 33. Concerning this same thing in the second Epistle to the Corinthians: “There was given to me a thorn in the flesh, a messenger of Satan to buffet me, that I should not be exalted. For which thing I thrice besought the Lord, that it should depart from me. And He said unto me, My grace is sufficient for thee; for strength is perfected in weakness.”409 2 Cor. xii. 7–9. Concerning this same thing to the Romans: “We glory in hope of the glory of God. And not only so, but we also glory in afflictions: knowing that affliction worketh patience; and patience, experience; and experience, hope: and hope does not confound; because the love of God is infused in our hearts by the Holy Spirit, which is given unto us.”410 Rom. v. 2–5. On this same subject, according to Matthew: “How broad and spacious is the way which leadeth unto death, and many there are who go in thereby: how straight and narrow is the way that leadeth to life, and few there are that find it!”411 Matt. vii. 13, 14. Of this same thing in Tobias: “Where are thy righteousnesses? behold what thou sufferest.”412 Tob. ii. 14. Also in the Wisdom of Solomon: “In the places of the wicked the righteous groan; but at their ruin the righteous will abound.”413 Prov. xxviii. 28.
Apud Salomonem: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Item in Psalmo L: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despiciet . Item in Psalmo XXXIII: Proximus est 0736A Dominus contritis corde, et humiles spiritu salvabit. Item illic: Multae pressurae justorum, sed ex omnibus illis liberabit eos Dominus. De hoc ipso apud Job: Nudus exivi de utero matris meae, nudus etiam ibo sub terram. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum . In his omnibus quae contigerunt ei , nihil peccavit Job labiis suis in conspectu Domini (Job I, 21). De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Beati plangentes , quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 4). Item cata Joannem: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in saeculo autem pressuram habebitis; sed fidite , quoniam ego vici mundum (Joan. XVI, 33). De hoc ipso ad Corinthios secunda: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me 0736B colaphizet, ut non extollar. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). De hoc ipso ad Romanos: Gloriamur in spe claritatis Dei, non solum autem, sed et gloriamur in pressuris, scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem, probatio autem spem. Spes autem non confundit, quia dilectio Dei infusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 2-5). De hoc ipso cata Matthaeum: Quam lata et spatiosa via est quae ducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per eam! Quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui eam inveniunt (Matth. VII, 13)! De hoc ipso in Tobia: Ubi sunt justitiae tuae? Ecce quae pateris 0736C (Tob. II, 24). Item in Sapientia Salomonis: In locis impiorum gemunt justi. In illorum autem perditionem abundabunt justi (Prov. XXVIII, 28).