QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Egregie docet Scotus in 2. dist. 12. quaest. 1. g. Respondeo, Philosophus, et in sequentibus, unde proveniat unitatum diversitas in compositis, et quare hoc compositum dicitur unum essentialiter, et illud unum accidentaliter; aliud vero unum per aggregationem, et aliud demum unum unitate ordinis. Deinde g. Quomodo igitur, tractat qualiter duo principia, et primo diversa possunt constituere unum per se simpliciter, et resolvit eo magis esse disposita ad constituendum per se unum, quo magis sunt distincta et diversa formaliter: neque enim, inquit, in illa constitutione requiritur similitudo in natura, sed proportio conveniens, quae bene potest esse inter primo diversa.
Quamvis autem primum sensus ostendat, nihilominus auctoritas et ratio hoc demonstrat. Sensus quidem hoc ostendit, quia satis declaratum est in praecedentibus quaestionibus in distinctis articulis, quod impossibile est materiam in genere substantiae esse principium alicujus compositionis ante formam substantialem. Nunc ad sensum videmus aliqua, quae vere sunt in genere substantiae agere et pati, ut idem ignis, idem lignum, et sic de aliis; ergo necessario tale unum est compositum ex materia et forma. Nec potest dici, quod accidens sit principale; tum, quia materia non est susceptiva accidentis, nisi prius recepta forma substantiali; tum, quia actio est suppositi, quod consistit ex materia et forma substantiali; tum, quia accidentia non agunt, nisi ut actu existunt, nec existunt naturaliter, nisi in composito ex materia et forma. Patet ergo ad sensum, quod aliquid vere est unum ex materia, et forma substantiali.
Auctoritas etiam hoc probat; ait enim Philosophus circaprincipium, 2. de Anima texi. 7. Non oportet (inquit) ''quaerere si unum est anima et corpus
sicut neque ceram et figuram, neque omnino uniuscujusque materiam, et id cujus materia. Et hoc est, quod dicit Boetius circa principium de Unitate et Uno, cap. 1. Omne (inquit) esse ex forma est in rebus creatis, cum unita est materiae. Unde Philosophi sic describunt illud, dicentes, esse ejus existentia formae in materia; cum autem forma materiae unitur, necessario ex conjunctione utriusque aliquod unum constitui tur. Loquitur autem Boetius de esse determinato, quod datur a forma, quia esse actuale, quod habet materia, ut est terminus creationis (ut visum est in praecedenti quaestione) non habet a forma. Et sequitur post pauca; Forma igitur existit in materia, quae perficit et custodit uniuscujusque essentiam; unitas est descendens a prima unitate, quae creavit eam. Quod autem ex materia, et forma fiat unum essentiale, satis patet, primo si attendamus ordinem imperfecti ad perfectum; dictum est enim, quod materia habet triplex esse, scilicet esse essentiae, quod est in determinato genere, inquantum est capacibilitas quaedam formarum, secundum quod a Deo per ideam est factibilis: unde secundum illudesse non est producta, sed respicit Deum, ut causam exemplarem. Aliud esse habet, inquantum est actu vere pars compositi, effectus Dei, aliquid extra et prope nihil. Aliud esse habet secundum quod per formam ad certum gradum vel speciem, determinatur et contrahitur suum esse indeterminatum. Cum igitur in habentibus ordinem, secundum sit perfectio primi, et posterius prioris, eo quod omne susceptivum re, vel ordine de imperfecto tendit ad perfectum; ergo cum materia de ratione sua sit imperfectum principium, et forma de ratione sua sit quid determinatum et perfectum, sequitur quod forma per essentiam suam sit perfectio materiae, dans esse secundum rationem sui generis, ut forma accidentalis, esse accidentale; ergo forma substantialis dat esse substantiale, et essentiale.
Item, ostendit Aristoteles 12. Met. comm. 12. quod forma non generatur, nec materia, et quod materia est ingenerabilis et incorruptibilis, sed compositum solum generatur; sed motus vel actus, est unus, qui est ad unum terminum 5. Physicor. text. 34. et deinceps; ergo compositum est unum: sed generatio substantiae terminatur ad esse simpliciter, ut habetur 1. de Generatione, text. com. 11. ergo esse compositi est unum simpliciter; ergo per essentiam.
Item, unitas actus est signum unitatis potentiae; nunc autem videmus in compositis de genere substantiae, quod actus sub ratione unitatis ab eis procedunt, qui non sunt a materia, eo quod non est principium generandi, nec sunt a forma; tum quia actus sunt suppositorum; tum quia si forma esset illam actionem potens elicere, hoc maxime verum esset in. formis, quae minus materiae immerguntur, quales sunt vegetativum, et sensitivum respectu praecedentium; non autem potentia videt, sed oculus. Imo loquendo de potentia propinqua, anima non habet potentiam sentiendi, sed haec potentia est totius compositi, sicut expresse dicitur circa principium de Somno et Vigilia, cap. 1. Quoniam (inquit) neque proprium est animae sentire, neque corporis;(cujus enim est potentia, ejus est et actio, qui vero dicatur sensus, ut actio, motus quidam per corpus animae est. ) Ergo si actus compositi in genere substantiae est vere unus, et est totius compositi, sequitur quod compositum vere et essentialiter sit unum.
Item, sicut ostensum est, duplex est genus potentiae, scilicet activa et passiva. Dictum etiam fuit, quod istae potentiae sunt idem re cum eo cujus sunt, sicut ostensum est in praecedentibus quaestionibus. Ista autem duo genera potentiarum intermixta sunt in omnibus intermediis, quae scilicet agunt, et patiuntur: tunc sic, sicut universaliter potentia activa, et passiva in composito, sic illa, in quibus radicantur universaliter, scilicet materia, et forma. Sed videmus, quod ompositum agit, et totaliter patitur: ergo potentia activa et passiva in composito vere componunt unum per essentiam in quantum totum compositum est activum tantum per formam, et totum passivum tantum per materiam.
Item, omne quod est unum, tanto verius est ens hoc, quod Boetius dicit circa principium libelli de Unitate et Uno; Unitas (inquit) est, qua unaquaeque res una dicitur, nec potest esse una, nisi unitate;non solum autem unitate est una, sed etiam tamdiu est quidquid id quod est quamdiu in se unitas est, cum autem desinit esse unum, desinit esse id quod est, unde est hoc quidquid est, ideo est, quia unum est.
Ex his patet quod esse, et esse unum, simul sunt natura, et in tantum sunt idem esse et unum, quod ubi verior unitas, verior entitas, et e contrario: hoc enim patet in omni composito. Domus enim tamdiu solum est, quamdiu una est, et sic in omni composito. Ex hoc patet, quod unitas materiae et formae essentialis dicitur; primo, quia, secundum praedicta, aut homo non est, nec lignum, nec lapis, et sic de omni composito; aut si est ens substantialiter, est necessario unum substantialiter, et essentialiter. Secundo, quia, secundum praedicta, si unitas et entitas sunt idem, sequitur quod si aliquod cadit in entitatem alicujus, etiam in ejus unitatem cadit. Nunc autem de entitate cujuslibet compositi naturalis est materia et forma, eo quod naturale dicitur per naturam, ut dicitur in Prologo de Anima, lib. 1. text. 16. ergo necessario sunt in ejus unitate essentiali; et hoc est, quod dicit Philosophus 5. Mel. cap. de Uno, text. 11. quod Unum per se sunt quorum definitio est una.
Ex his patet secundum superius propositum, scilicet, quod accidens cum suo subjecto non facit unum sic substantialiter et essentialiter, sicut forma cum materia. Primo, ex ratione ultimo dicta, quia modus unitatis est secundum modum entitatis, nunc autem forma substantialis dat materiae esse perfectum; perfectum dico respectu illius esse, quod dat composito forma accidentalis, quia illa dat esse de genere substantiae, haec de genere accidentis, quod est esse imperfectum: ergo perfectior est illa unitas quam ista. Secundo patet,
quod actus actui inquantum talis, non unitur, non enim ex duobus actu potest fieri unum, nisi alterum sit in potentia respectu alterius. 7. Metaph. text. 42. et 49. actus enim est principium divisionis et distinctionis. 7. Metaph. Certum est quod subjectum formae substantialis, etiamsi habet aliquod accidens secundum supradicta, non tamen habet actum ita completum sicut subjectum formae accidentalis, quod est compositum ex forma et materia; igitur ex comparatione subjecti ad subjectum, patet quod minus est unibile subjectum accidentis formae accidentali, quam subjectum formae substantialis, quod est materia, formae et actui substantiali.
Tertio patet idem, ex parte ipsarum formarum; forma enim, quia actu unitur, ideo perficit: non enim perficeret, nisi uniretur: ergo quanto plus habet de actualitate, tanto plus perficit, et intimius se unit; sed forma substantialis plus habet de actualitate, sicut et de entitate: ergo majorem actum perfectionis communicat suae materiae quam accidentalis, et intimius se unit, cum sit de genere unibilium perficientium.
Item, quaelibet res est indeterminato genere per suam entitatem propriam et essentiam. Et loquor de entitate essentiae, non actualis existentiae. Res etiam est una per essentiam suam: unde illa sunt unum in specie, quae habent unam essentiam, sive definitionem in specie, ut dicitur 5. Metaph. text. 11. cap. de Uno; ergo quaelibet res per unitatem essentiae suae est in genere,
Certum est autem, quod concreta, ut album, quae important unum ex subjecto et aocidente, non sunt per se in genere; album enim inquantum tale, in nullo genere est, nisi per reductionem, quia ratione subjecti reducitur ad genus Substantiae, et ratione qualitatis ad genus Qualitatis; ergo si res per unitatem suae essentiae est in uno genere, sequitur, quod accidens et subjectum nullo modo faciunt vere unum per essentiam.
Item, appetitus est ratio unionis, ut patet in omnibus respectu sui finis, cui appetunt uniri, et etiam in potentiis respectu objectorum, quibus suo modo volunt uniri; ergo ubi major est, et vivacior appetitus, ibi de necessitate verior et intimior erit unio: sed major est appetitus materiae ad formam substantialem, quam ad accidentalem: quod patet, quia appetibile est quaedam perfectio appetentis, ut patet in fine: major enim est perfectio, quam forma substantialis materiae, quam illa quam dat accidens subjecto, sicut verius est ens substantia quam accidens. Tunc etiam, quia materia secundum cursum naturae non potest subsistere, sed desinit esse nisi forma actuetur. Et hoc est, quod dicit Commentator supra primum secundi de Anima, texi. com. 8. Mate ria (inquit) nullum habet esse in actu in naturalibus, secundum quod est materia, et esse non est in actu nisi formae, et hoc valde manifestatur in formis rerum simplicium, quoniam cum forma fuerit abla ta, nihil remanet. Et illud est intelligendum secundum ordinem naturae. Non sic autem accidens, inquantum tale, respectu subjecti. Et dico etiam inquantum tale, hoc est, inquantum accidens, quia quamvis destructo proprio aliquo accidente, ut caliditate in igne, ignis non posset remanere, ut dicit Commentator super 5. Physic. text. 10. ostendens quod qualitates elementorum non sint formae substantiales eorum, hoc fit, quia per corruptionem talis accidentis, fit materia indisposita ad conservationem formae substantialis, et ita corrupto proprio accidente, corrumpitur subjectum per accidens.
Item, primum in quolibet genere verius est tale, ut patet de igne 2. Metaphys. text. 4. sed prima unio duorum principiorum realiter est unio materiae et formae, secunda accidentis et subjecti; ergo, etc.
Est autem advertendum, ad explanationem omnium dictorum, quod quamvis compositum essentialiter sit unum, ex essentiali unione formae ad materiam, illa tamen unitas compositi principalius surgit ex unitate formae quam ex unitate materiae, et magis est ei attribuenda tanquam actuanti, vel determinanti, quam materiae suscipienti. Si enim materia ut pars compositi, ens actu prope nihil, aliquid haberet in sua actualitate formae, nunquam ex eis fieret unum, nisi per aggregationem, sicut quia hic lapis habet aliquo modo materiam alterius actu, quia uterque est lapis, nunquam ex eis fit unum, nisi per aggregationem. Nunc autem materia ut est actu, et pars compositi in illa actualitate quam habet, ut est effectus Dei, cum illa sit indivisa, omnino indeterminata, nihil habet omnino de actualitate alicujus formae; sed est in potentia passiva, et receptiva omnium formarum universaliter, circa quod tanquam ex parte potentiali pure (dico ita ad excludendum omnem formam et actum ejus) et pure primo actuali fit unum per essentiam, ex materia scilicet et forma, ut dicit Commentator, super 9. Metaphys. comm. 16. Materia, inquit, dum est in potentia, non est perfecta, neque habet esse, quod habet forma; et cum venerit ad actum, tunc perficietur per formam, et habebit esse, quia habet formam.
Quamvis autem unitas compositi essentialis surgat ex unione talium principiorum, sic de ratione sua unibilium essentialiter: unitas tamen illa, quia est unitas determinata, utpote lignum, vel simile, magis est attribuenda formae quam materiae, non quod materia ita et essentialiter, et intime non sit unibilis formae, sicut e contrario; sed illa unitas est determinati generis, quam determinationem habet a forma, non a materia. Et hoc est quod dicit Commentator, super illud Philosophi circa princi pium 2. de Anima, text. comment. 7. Unde non oportet quaerere si unum est anima et corpus, sicut neque ceram et figuram, neque omnino uniuscujusque materiam, et id cujus est materia; unum enim et esse cum multipliciter dicatur, quod proprie est actus est. Est autem sensus verborum, quod quamvis unum est ens dicantur de materia et forma, forma magis et principalius est unum et ens; forma enim actum vocat. Si enim materia aequaliter esset ens cum forma,
aliquod ens determinatum esset, et tunc sic ostendi non posset facere unum essentialiter cum materia. Ita exponit Commentator illa verba, dicens: Haee (inquit, ) nomina, unum et ens, licet dicantur pluribus modis, tamen prima perfectio in omnibus istis, scilicet forma magis digna est, ut habeat hoc nomen, scilicet unum et ens, quam illud quod est congregatum ex materia et forma, congregatum enimnon dicitur unum, nisi propter unitatem existentem in forma, et materia non est hoc nisi per formam; et si materia et forma essent in composito existentes in actu, tunc compositum non diceretur unum, nisi sicut dicitur in rebus, quae sunt unum per contactum, et ligamentum.
Patet igitur, cum actualitas compositi sit actualitas determinata, et hanc determinationem habeat a forma, non a materia, quod unitas compositi magis est attribuenda formae quam materiae, ut sit verum dicere, compositum est unum per formam, et non per materiam, quia est unum unitate determinata quam a forma, non a materia habet. Sic igitur patet primus articulus, quomodo scilicet, et quare ex materia et forma sit unum essentialiter, et non sit ita unum ex substantia et accidente.