TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digressio declarans naturam phantasiae.
De phantasia post hoc determinantes dicimus ipsam esse potentiam componentem imagines cum intentionibus, et intentiones cum imaginibus, et imagines et intentiones cum intentionibus ad duplicem finem qui est in particularibus. Unus autem finis est cognitio particularium major quam in sensibili anima haberi potest : et illius finis est scientia de hoc quod sit id et de alio quod sit aliud : et sic de omni eo de quo sententia profertur per modum affirmationis vel negationis. Secundus autem finis est opus quod intenditur ex hujusmodi particularibus, sicut opus in habentibus rationem est finis artis : et quia talis cognitio in pluribus animalibus expresse apparet, eo quod videmus ea quaedam eligere, et alia quaedam quasi refutare : ad electionem autem et refutationem praeexigitur sententia et de- cretum, et ideo multi dixerunt quod phantasia est aliquid rationis. Non autem est intentio nostra veram esse electionem animae sensibilis, sed aliquid simile electioni quod expresse videtur quibusdam in brutis, et in uno plus et alio minus : nos autem videmus ea per modum artis facere casas, et providere cibum in longum tempus : cujusmodi operum oportet esse principium animae sensibilis potentiam aliquam: hoc autem esse non potest, nisi illa virtus quae componit et dividit imagines et intentiones modo supra dicto : haec etiam opera non in omnibus Audemus in quibus est imaginatio, et aestimatio, sed in,quibusdam quae perfectiora sunt. Oportet igitur phantasiam secundum aliquid esse differentem ab imaginatione et aestimativa : licet enim omnes istae potentiae passivae animae sint et patiantur a formis individui, quae sunt principia cognitionis sensibilis, quae formae eaedem esse videntur, tamen motus passionis non est idem, sed est secundum differentem gradum abstractionis : propter quod et ipsae potentiae non penitus sunt eaedem : sed, sicut superius diximus de sensu communi, videtur tota formalitas sensibilis virtutis esse phantasia : et hoc materialiter differentiam habet secundum quod inchoat ab organo unius motus ejus, vel ab organo alterius : et hoc modo videntur omnes istae vires animae sensibilis esse interiores in una essentialitate communi et substantia, differentes autem secundum esse materiale in diversis partibus cerebri, in quo organizantur istae potentiae : quae omnes sunt organicae. Et haec est causa quare Aristoteles plerisque in loci utitur istis virtutibus tanquam eisdem, et aequivoce ponit nomen unius pro alterius nomine, sed si tamen subtiliter distinguantur, ut hic sunt distinctae, sic habent distingui.
Oportet autem non latere, quod quando hae potentiae conjunctae sunt rationi, sicut sunt in homine, accipiunt ordinem agendi et operandi et regimen a ratione : et quia ratio diversificatur secundum diversitatem eorumdem de quibus ratioci-
natio fit, ideo operationes etiam phantasiae multiplicantur valde : quando autem sunt non cum ratione, tunc ipsae regunt ad instinctum naturae solum : et quia natura uno modo est in habentibus speciem unam, ideo opera phantasiae in omnibus habentibus speciem unam in irrationabilibus sunt uno modo : et ideo omnis hirundo uno modo facit nidum, et omnis formica uno modo providet cibum, et sic de aliis secundum visa phantasiae ad instinctum naturae operantibus. Homo autem non sic operatur propter diversa principia operis de quibus inquirit per rationem. Et hoc est quod dixerunt Philosophi quidam in philosophia naturali admodum excellentes, quod istae virtutes in brutis potius aguntur a natura quam agant, in homine autem potius agunt quam agantur : quia in homine natura instrumentaliter tantum subservit eis, in brutis autem secundum aliquid movet eas potius quam moveantur ab eis : ita etiam vis est quae multum impedit intellectum, eo quod nimis occupat animam compositione et divisione imaginationum et intentionum, quarum magna copia est apud eam : et non tantum potest componere accepta a sensibus, sed etiam fingere his similia : et quia intellectus conceptiones ut frequenter sunt similes imaginationibus et Actionibus phantasiae, ideo quando miscet concepta imaginibus et intentionibus, plerumque generat deceptionem et errorem, maxime autem quando aliquid de caelestibus et divinis intellectui imprimitur. Haec est causa quod somnia quae sunt prophetiae futurorum, plerumque applicata ad imagines, fiunt illusiones et deceptiones. Sed quando applicat conceptibus intellectus imaginationes et intentiones congruas, tunc adhuc indigent interpretationibus propter compositiones imaginationum et intentionum : eo quod non conveniunt conceptibus divinis et caelestibus imagines sensibilium et intentiones, nisi secundum metaphoram. De his autem in scientia de somno et vigilia dicemus. Multa vero sunt animalium hanc potentiam non haben- tium : cujus causa est cerebri defectus in talibus animalibus vel diminutio. Totum enim cerebrum talium parumper differt a medullosa natura fluida, in qua est sensus et tenuis imaginatio : et ideo spiritus istorum non depurantur, et cerebrum eorum non confortatur ad hujusmodi operationes animales perfectas.