UTRUM ANTE GENERATIONEM COMPOSITI SUBSTANTIALIS PRAECEDAT ALIQUID FORMAE PER GENERATIONEM INDUCENDAE. mCA decimamseptimam distinctionem (y) secundi Sententiarum, quaeritur: Utrum ante generationem compositi substantialis praecedat aliquid formae per generationem inducendae. Et arguitur quod sic. Quia Deus indidit materiae rationes seminales. Sed illae non sunt aliud, ut videtur, nisi quaedam inchoatio formae in esse diminuto, praecedens formam completam. Igitur, etc. Major patet per Magistrum , 2. Sentent., dist. 18. Minor probatur; quia non apparet quid aliud essent illae rationes seminales. In oppositum arguitur sic. Si aliquid formae praecederet in materia ante ejus complementum quod per generationem accipit, tunc forma substantialis non esset entitas simplex, sed habens partem et partem. Consequens est falsum. Igitur et antecedens. In hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponentur aliquae conclusiones. In secundo adducentur objectiones. In tertio dabuntur solutiones.