DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM QUILIBET SACERDOS POSSIT UTI CLAVE QUAM HABET, IN QUEMLIBET HOMINEM CIRCA deeimamnonam distinctionem quaeritur : Utrum quilibet sacerdos possit uti clave quam habet, in quemlibet hominem. Et arguitur quod sio. Quia potestas clavium in (6) Vide, in secunda conclusione, responsionem quam dat huic argumento S. Thomas, 4. Senteni., dist. 17, q. 3, ari 4 qi"2, ad 4""". sacerdotes descendit ex illa Domini auctoritate, qua dixit (Joan. 20, v. 22 et23): Accipite Spiritum Sanctum ; quorum remiseritispeccata,remittuntur eis. Sed illud indeterminate dixit de omnibus. Ergo habens clavem potest eauti indifferenter in quemlibet. Inoppositumarguitur.Quia,inDecretis,caus.(a)16, q.l (dict. Grat. ad can. 19), dicitur : Nulli sacerdotum licet parrochianum alterius absolvere aut ligare. Ergo non quilibet potest quemlibet absolvere. Ergo, etc. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.