DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Mutatio (I) autem nulla est infinita. Hoc est tertium capitulum hujus tractatus, in quo Aristoteles reprobat opinionem Heracliti, ponentis omnia continue moveri : et dividitur, quia primo probat quod nulla mutatio alia a motu locali, potest esse infinita. Secundo ostendit, quod nullus motus rectus potest esse infinitus: et tertio ostendit, quod motus circularis potest esse infinitus.
Secunda ibi : Loci autem mutatio. Tertia ibi: Sed si esset. Primo dicit, quod nulla mutatio alia a motu locali potest esse infinita, quia nulla mutatio inter duos terminos potest esse infinita ; sed omnis mutatio alia a motu locali est inter duos terminos ; ergo, etc. Major patet ; quia si infinitum clauderetur inter duos terminos, jam esset finitum, quod implicat : et minor est nota, inducendo ; nam generatio, et corruptio sunt inter esse, et non esse ; alteratio inter qualitates contrarias ; augmentatio, et diminutio sunt inter ejusdem rei quantitatem perfectam, et imperfectam.
Loci autem (2) mutatio ponitur. Secunda conclusio : Nullus motus localis rectus potest esse infinitus. Probatur : quia impossibile est mobile moveri tali motu, quali impossibile est ipsum motum esse ; sed impossibile est mobile esse motum motu recto infinito ; igitur impossibile est ipsum moveri motu recto infinito. Major patet, quia illud est impossibile fieri, quod impossibile est factum esse, aliter enim frustra fieret : et minor probatur ; quia si aliquod motum est motu recto infinito, tunc illud spatium infinitum non clauditur duobus terminis, scilicet termino a quo est motus, et termino in quem mobile est mutatum.
Sed si essepossit sic. Tertia conclusio est : Impossibile est circulationem esse infinitam, et primo declarat hoc in diversis motibus, ut scilicet primo sit alteratio, deinde corruptio, et iterum generatio, et sic semper circulando, ut patet secundo de Generatione, text. 63 et inde, tamen impossibile est aliquem unum motum fieri infinitum, nisi motum caeli, ut patebit in 8 hujus.
Explicit expositio 6, libri Physicorum.
FINIS LIBRI SEXTI