TESTIMONIORUM LIBRI TRES ADVERSUS JUDAEOS.

 TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS.

 CAPITULA.

 CAPUT I.---JUDAEOS IN OFFENSAM DEI GRAVITER DELIQUISSE, QUOD DOMINUM DERELIQUERINT ET IDOLA SECUTI SINT.

 CAPUT II.---QUOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT.

 CAP. III.---ANTE PRAEDICTUM QUOD DOMINUM NEQUE COGNITURI NEQUE INTELLECTURI NEQUE RECEPTURI ESSENT.

 CAP. IV.---QUOD SCRIPTURAS SANCTAS INTELLECTURI JUDAEI NON ESSENT, INTELLIGI AUTEM HABERENT IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS POSTEA QUAM CHRISTUS VENISSET.

 CAP. V.---NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM.

 CAP. VI.---QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI.

 CAP. VII.---ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI.

 CAP. VIII.---QUOD CIRCUMCISIO PRIMA CARNALIS EVACUATA SIT, ET SECUNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT.

 CAP. IX.---QUOD LEX PRIOR, QUAE PER MOYSEN DATA EST, CESSATURA ESSET.

 CAP. X.---QUOD LEX NOVA DARI HABERET.

 CAP. XI.---QUOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTUM NOVUM DARI HABERET.

 CAP. XII.---QUOD BAPTISMA VETUS CESSARET ET NOVUM INCIPERET.

 CAP. XIII.---QUOD JUGUM VETUS EVACUARETUR ET JUGUM NOVUM DARETUR.

 CAP. XIV.---QUOD PASTORES VETERES CESSATURI ESSENT, ET NOVI INCIPERENT.

 CAP. XV.---QUOD DOMUS ET TEMPLUM DEI CHRISTUS FUTURUS ESSET, ET CESSARET TEMPLUM VETUS, ET NOVUM INCIPERET.

 CAP. XVI.---QUOD SACRIFICIUM VETUS EVACUARETUR, ET NOVUM CELEBRARETUR.

 CAP. XVII.---QUOD SACERDOTIUM VETUS CESSARET, ET NOVUS SACERDOS VENIRET, QUI IN AETERNUM FUTURUS ESSET.

 CAP. XVIII.---QUOD PROPHETA ALIUS, SICUT MOYSES, PROMISSUS SIT, SCILICET QUI TESTAMENTUM NOVUM DARET, ET QUI MAGIS AUDIRI DEBERET.

 CAP. XIX.---QUOD DUO POPULI PRAEDICTI SINT, MAJOR ET MINOR, ID EST VETUS JUDAEORUM, ET NOVUS, QUI ESSET EX NOBIS, FUTURUS.

 CAP. XX.---QUOD ECCLESIA, QUAE PRIUS STERILIS FUERAT, PLURES FILIOS HABITURA ESSET EX GENTIBUS, QUAM QUOT SYNAGOGA ANTE HABUISSET.

 CAP. XXI.---QUOD GENTES MAGIS IN CHRISTUM CREDITURAE ESSENT.

 CAP. XXII.---QUOD PANEM ET CALICEM CHRISTI ET OMNEM GRATIAM EJUS AMISSURI ESSENT JUDAEI, NOS VERO ACCEPTURI ET QUOD CHRISTIANORUM NOVUM NOMEN BENEDIC

 CAP. XXIII.---QUOD AD REGNUM COELORUM MAGIS GENTES QUAM JUDAEI PERVENIANT.

 CAP. XXIV.---QUOD SOLO HOC JUDAEI ACCIPERE VENIAM POSSINT DELICTORUM SUORUM, SI SANGUINEM CHRISTI OCCISI BAPTISMO EJUS ABLUERINT, ET IN ECCLESIAM EJUS

 LIBER SECUNDUS.

 CAPITULA.

 CAP. I.---CHRISTUM PRIMOGENITUM ESSE, ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QUEM OMNIA FACTA SUNT.

 CAP. II.---QUOD SAPIENTIA DEI CHRISTUS ET DE SACRAMENTO INCARNATIONIS EJUS ET PASSIONIS, ET CALICIS ET ALTARIS, ET APOSTOLORUM QUI MISSI PRAEDICAVERU

 CAP. III.---QUOD CHRISTUS IDEM SIT SERMO DEI.

 CAP. IV.---QUOD CHRISTUS IDEM MANUS ET BRACHIUM DEI SIT.

 CAP. V.---QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS.

 CAP. VI.---QUOD DEUS CHRISTUS.

 CAP. VII.---QUOD CHRISTUS DEUS VENTURUS ESSET ILLUMINATOR ET SALVATOR GENERIS HUMANI.

 CAP. VIII.---QUOD CUM A PRINCIPIO FILIUS DEI FUISSET, GENERARI DENUO HABERET SECUNDUM CARNEM.

 CAP. IX.---QUOD HOC FUTURUM ESSET SIGNUM NATIVITATIS EJUS, UT DE VIRGINE NASCERETUR HOMO ET DEUS, HOMINIS ET DEI FILIUS.

 CAP. X.---QUOD ET HOMO ET DEUS CHRISTUS, EX UTROQUE GENERE CONCRETUS, UT MEDIATOR ESSE INTER NOS ET PATREM POSSET.

 CAP. XI.---QUOD DE SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM NASCI HABERET.

 CAP. XII.---QUOD IN BETHLEHEM NASCERETUR.

 CAP. XIII.---QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET.

 CAP. XIV.---QUOD IPSE SIT JUSTUS QUEM JUDAEI OCCISURI ESSENT.

 CAP. XV.---QUOD IPSE DICTUS SIT OVIS ET AGNUS QUI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.

 CAP. XVI.---QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT.

 CAP. XVII.---QUOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET IMPLERET TOTAM TERRAM.

 CAP. XVIII.---QUOD IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS IDEM MONS MANIFESTARETUR, SUPER QUEM GENTES VENIRENT, ET IN QUEM JUSTI QUIQUE ASCENDERENT.

 CAP. XIX.---QUOD IPSE SIT SPONSUS, ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QUA FILII SPIRITALES NASCERENTUR.

 CAP. XX.---QUOD CRUCI ILLUM FIXURI ESSENT JUDAEI.

 CAP. XXI.---QUOD IN PASSIONE CRUCIS ET SIGNO VIRTUS OMNIS SIT ET POTESTAS.

 CAP. XXII.---QUOD IN HOC SIGNO CRUCIS SALUS SIT OMNIBUS QUI IN FRONTIBUS NOTENTUR .

 CAP. XXIII.---QUOD MEDIO DIE IN PASSIONE EJUS TENEBRAE FUTURAE ESSENT.

 CAP. XXIV.---QUOD A MORTE NON VINCERETUR, NEC APUD INFEROS REMANSURUS ESSET.

 CAP. XXV.---QUOD AB INFERIS TERTIO DIE RESURGERET.

 CAP. XXVI.---QUOD, CUM RESURREXISSET, ACCIPERET A PATRE OMNEM POTESTATEM, ET POTESTAS EJUS AETERNA SIT.

 CAP. XXVII.---QUOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEUM PATREM NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM.

 CAP. XXVIII.---QUOD IPSE JUDEX VENTURUS SIT.

 CAP. XXIX.---QUOD IPSE SIT REX IN AETERNUM REGNATURUS.

 CAP. XXX.---QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX .

 LIBER TERTIUS .

 CAPITULA.

 CAP. I.---DE BONO OPERIS ET MISERICORDIAE .

 CAP. II---IN OPERE ET ELEEOMOSYNIS, ETIAMSI PER MEDIOCRITATEM MINUS FIAT, IPSAM VOLUNTATEM SATIS ESSE.

 CAP. III---AGAPEN ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.

 CAP. IV.---IN NULLO GLORIANDUM, QUANDO NOSTRUM NIHIL SIT.

 CAP. V.---HUMILITATEM ET QUIETEM IN OMNIBUS TENENDAM.

 CAP. VI.---BONOS QUOSQUE ET JUSTOS PLUS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QUIA PROBANTUR.

 CAP. VII.---NON CONTRISTANDUM SPIRITUM SANCTUM, QUEM ACCEPIMUS.

 CAP. VIII.---IRACUNDIAM VINCENDAM ESSE, NE COGAT DELINQUERE.

 CAP. IX.---INVICEM SE FRATRES SUSTINERE DEBERE.

 CAP. X.---IN DEUM SOLUM FIDENDUM ET IN IPSO GLORIANDUM ESSE.

 CAP. XI.---EUM QUI FIDEM CONSECUTUS EST, EXPOSITO PRIORE HOMINE, COELESTIA TANTUM ET SPIRITALIA COGITARE DEBERE, NEC ATTENDERE AD SAECULUM, CUI JAM RE

 CAP. XII.---NON JURANDUM.

 CAP. XIII.---NON MALEDICENDUM.

 CAP. XIV.---NUMQUAM MUSSITANDUM, SED CIRCA OMNIA QUAE ACCIDUNT BENEDICENDUM DEUM.

 CAP. XV.---AD HOC TENTARI HOMINES A DEO UT PROBENTUR .

 CAP. XVI.---DE BONO MARTYRII.

 CAP. XVII.---MINORA ESSE QUAE IN SAECULO PATIMUR QUAM SIT PRAEMIUM QUOD PROMISSUM EST.

 CAP. XVIII.---DILECTIONI DEI ET CHRISTI NIHIL PRAEPONENDUM.

 CAP. XIX.---VOLUNTATI NON NOSTRAE, SED DEI, OBTEMPERANDUM.

 CAP. XX.---FUNDAMENTUM ET FIRMAMENTUM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.

 CAP. XXI.---NON TEMERE DE ALTERO JUDICANDUM.

 CAP. XXII.---ACCEPTA INJURIA, REMITTENDUM ET IGNOSCENDUM.

 CAP. XXIII.---VICEM MALIS NON REDDENDAM.

 CAP. XXIV.---NON POSSE AD PATREM PERVENIRI NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM .

 CAP. XXV.---AD REGNUM DEI, NISI BAPTIZATUS ET RENATUS QUIS FUERIT, PERVENIRE NON POSSE.

 CAP. XXVI.---PARUM ESSE BAPTIZARI ET EUCHARISTIAM ACCIPERE, NISI QUIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.

 CAP. XXVII.---BAPTIZATUM QUOQUE GRATIAM PERDERE QUAM CONSECUTUS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.

 CAP. XXVIII.---NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QUI IN DEUM DELIQUERIT.

 CAP. XXIX.---DE ODIO NOMINIS ANTE PRAEDICTUM.

 CAP. XXX.---QUOD QUIS DEO VOVERIT CITO REDDENDUM.

 CAP. XXXI.---EUM QUI NON CREDIDERIT JAM JUDICATUM ESSE.

 CAP. XXXII.---DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.

 CAP. XXXIII.---NIHIL PATREM JUDICARE, SED FILIUM, ET PATREM AB EO NON HONORIFICARI A QUO NON HONORIFICATUR FILIUS.

 CAP. XXXIV.---FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE .

 CAP. XXXV.---DEUM AD HOC PATIENTEM ESSE, UT NOS POENITEAT PECCATI NOSTRI ET REFORMEMUR.

 CAP. XXXVI.---MULIEREM ORNARI SAECULARITER NON DEBERE.

 CAP. XXXVII.---FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA, NISI OB NOMEN SOLUM, PUNIRI.

 CAP. XXXVIII.---SERVUM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE, NE INCIDAT IN POENAM SAECULAREM.

 CAP. XXXIX.---DATUM NOBIS ESSE EXEMPLUM VIVENDI IN CHRISTO.

 CAP. XL.---NON JACTANTER NEC TUMULTUOSE OPERANDUM.

 CAP. XLI.---INEPTE ET SCURRILITER NON LOQUENDUM.

 CAP. XLII.---FIDEM IN TOTUM PRODESSE, ET TANTUM NOS POSSE QUANTUM CREDIMUS.

 CAP. XLIII.---POSSE EUM STATIM CONSEQUI QUI VERE CREDIDERIT.

 CAP. XLIV.---FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM JUDICEM EXPERIRI.

 CAP. XLV.---SPEM FUTURORUM ESSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM CIRCA QUAE PROMISSA SUNT PATIENTEM ESSE DEBERE.

 CAP. XLVI.---MULIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.

 CAP. XLVII.---DELICTO ET MERITO NOSTRO FIERI UT LABOREMUS, NEC DEI OPEM IN OMNIBUS SENTIAMUS.

 CAP. XLVIII.---NON FOENERANDUM.

 CAP. XLIX.---INIMICOS QUOQUE DILIGENDOS.

 CAP. L.---SACRAMENTUM FIDEI NON ESSE PROFANANDUM.

 CAP. LI.---QUOD NEMO IN OPERE SUO EXTOLLI DEBEAT.

 CAP. LII.---CREDENDI VEL NON LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.

 CAP. LIII.---DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.

 CAP. LIV.---NEMINEM SINE SORDE ET SINE PECCATO ESSE.

 CAP. LV.---NON HOMINIBUS, SED DEO, PLACENDUM.

 CAP. LVI.---DEUM NIHIL LATERE EX HIS QUAE GERUNTUR.

 CAP. LVII.---FIDELEM EMENDARI ET RESERVARI .

 CAP. LVIII.---NEMINEM CONTRISTARI MORTE DEBERE, CUM SIT IN VIVENDO LABOR ET PERICULUM, IN MORIENDO PAX ET RESURGENDI SECURITAS .

 CAP. LIX.---DE IDOLIS QUAE GENTILES DEOS PUTANT.

 CAP. LX.---CIBORUM NIMIAM CONCUPISCENTIAM NON APPETENDAM.

 CAP. LXI.---POSSIDENDI CONCUPISCENTIAM ET PECUNIAM NON APPETENDAM.

 CAP. LXII.---MATRIMONIUM CUM GENTILIBUS NON JUNGENDUM.

 CAP. LXIII.---GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS.

 CAP. LXIV.---QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT.

 CAP. LXV.---OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.

 CAP. LXVI.---DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.

 CAP. LXVII.---PRAEDICTUM QUOD DISCIPLINAM SANAM ASPERNATURI ESSENT.

 CAP. LXVIII.---RECEDENDUM AB EO QUI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVIT.

 CAP. LXIX.---NON IN SAPIENTIA MUNDI NEC IN ELOQUENTIA ESSE REGNUM DEI, SED IN FIDE CRUCIS ET IN VIRTUTE CONVERSATIONIS.

 CAP. LXX.---PARENTIBUS OBSEQUENDUM.

 CAP. LXXI.---PATRES QUOQUE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.

 CAP. LXXII.---SERVOS, CUM CREDIDERINT, PLUS DOMINIS CARNALIBUS SERVIRE DEBERE.

 CAP. LXXIII.---ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.

 CAP. LXXIV.---VIDUAS PROBATAS QUASQUE HONORANDAS.

 CAP. LXXV.---SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE.

 CAP. LXXVI.---MAJOREM NATU NON TEMERE ACCUSANDUM.

 CAP. LXXVII.---PECCANTEM PUBLICE OBJURGANDUM.

 CAP. LXXVIII.---CUM HAERETICIS NON LOQUENDUM.

 CAP. LXXIX.---INNOCENTIAM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.

 CAP. LXXX.---NIHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEUS PERMISERIT.

 CAP. LXXXI.---MERCEDEM MERCENARIO CITO REDDENDAM.

 CAP. LXXXII.---NON AUGURANDUM.

 CAP. LXXXIII.---CIRRUM IN CAPITE NON HABENDUM .

 CAP. LXXXIV.---NON VELLENDUM.

 CAP. LXXXV.---SURGENDUM CUM EPISCOPUS ET PRESBYTER VENIAT.

 CAP. LXXXVI.---SCHISMA NON FACIENDUM, ETIAMSI IN UNA FIDE ET IN EADEM TRADITIONE PERMANEAT QUI RECEDIT.

 CAP. LXXXVII.---FIDELES SIMPLICES CUM PRUDENTIA ESSE DEBERE.

 CAP. LXXXVIII.---FRATREM NON CIRCUMVENIENDUM.

 CAP. LXXXIX.---SUBITO VENIRE FINEM MUNDI.

 CAP. XC.---UXOREM A VIRO NON RECEDERE, AUT SI RECESSERIT, INNUPTAM MANERE.

 CAP. XCI.---TANTUM UNUMQUEMQUE TENTARI QUANTUM POTEST SUSTINERE.

 CAP. XCII.---NON QUICQUID LICET ESSE FACIENDUM.

 CAP. XCIII.---PRAEDICTUM QUOD HAERESES FUTURAE ESSENT.

 CAP. XCIV.---CUM TIMORE ET HONORE EUCHARISTIAM ACCIPIENDAM.

 CAP. XCV.---BONIS CONVIVENDUM , MALOS AUTEM VITANDOS.

 CAP. XCVI.---FACTIS, NON VERBIS, OPERANDUM.

 CAP. XCVII.---ET AD FIDEM ET AD CONSECUTIONEM PROPERANDUM.

 CAP. XCVIII.---CATECUMINUM PECCARE JAM NON DEBERE.

 CAP. XCIX.---JUDICIUM SECUNDUM TEMPORA FUTURUM, VEL AEQUITATIS ANTE LEGEM, VEL LEGIS POST MOYSEN.

 CAP. C. GRATIAM DEI GRATUITAM ESSE DEBERE.

 CAP. CI.---SPIRITUM SANCTUM IN IGNE FREQUENTER APPARUISSE.

 CAP. CII.---CORREPTIONEM BONOS QUOSQUE LIBENTER AUDIRE DEBERE.

 CAP. CIII.---A MULTILOQUENTIA TEMPERANDUM.

 CAP. CIV.---NON MENTIENDUM.

 CAP. CV.---FREQUENTER EMENDANDOS QUI DELINQUUNT IN DOMESTICO MINISTERIO.

 CAP. CVI.---INJURIA ACCEPTA, PATIENTIAM TENENDAM, ET ULTIONEM DEO RELINQUENDAM .

 CAP. CVII.---NON DETRAHENDUM.

 CAP. CVIII.---NON ESSE PROXIMO INSIDIANDUM.

 CAP. CIX.---INFIRMOS VISITANDOS.

 CAP. CX.---SUSURRONES MALEDICTOS ESSE.

 CAP. CXI.---SACRIFICIA MALORUM ACCEPTALIA NON ESSE.

 CAP. CXII.---GRAVIUS JUDICARI DE HIS QUI IN SAECULO PLUS HABUERUNT POTESTATIS.

 CAP. CXIII.---VIDUAM ET PUPILLOS PROTEGI OPORTERE.

 CAP. CXIV.---DUM IN CARNE EST QUIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE.

 CAP.---CXV. ADULATIONEM PERNICIOSAM ESSE.

 CAP. CXVI.---PLUS AB EO DILIGI DEUM, CUI IN BAPTISMO PLURA PECCATA DIMITTUNTUR.

 CAP. CXVII.---FORTEM CONGRESSIONEM ESSE ADVERSUS DIABOLUM, ET IDEO FORTITER NOS STARE DEBERE, UT POSSIMUS VINCERE.

 CAP. CXVIII.---ITEM, DE ANTICHRISTO, QUOD IN HOMINEM VENIAT .

 CAP. CXIX.---GRAVE FUISSE JUGUM LEGIS, QUOD A NOBIS ABJECTUM EST, ET LEVE ESSE JUGUM DOMINI, QUOD A NOBIS SUSCEPTUM EST.

 CAP. CXX.---ORATIONIBUS INSISTENDUM.

75. That every person ought to have care rather of his own people, and especially of believers.

The apostle in his first Epistle to Timothy: “But if any take not care of his own, and especially of those of his own household, he denies the faith, and is worse than an infidel.”723 1 Tim. v. 8. Of this same thing in Isaiah: “If thou shalt see the naked, clothe him; and despise not those who are of the household of thine own seed.”724 Isa. lviii. 7. Of which members of the household it is said in the Gospel: “If they have called the master of the house Beelzebub, how much rather them of his household!”725 Matt. x. 25.

CAP. LXXV.---SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE.

Apostolus ad Timotheum prima: Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, non agit curam, fidem denegat, et est deterior infideli (I Tim. V, 8). De hoc ipso apud Esaiam: Si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui non despicias (Isa. LVIII, 7). De quibus domesticis in Evangelio dictum est: Si patremfamilias dixerunt Beelzebub, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25)?