REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum in aliqua transmutatione circa species Eucharistiae necesse sit creari a Deo novam substantiam ?
Vide Doctores citatos quaest, antecedenti.
Arguitur quod non. Quantitas separata habet modum substantiae in essendo, et in flendo, et patiendo; igitur quidquid possit generari a substantia naturali, si ibi esset, potest generari ex quantitate separata.
Item, agens naturale approximatum passo naturaliter transmutat; igitur non requiritur novum miraculum necessario, ad hoc quod in Eucharistia fiat alia nova mutatio. Sed si substantia rediret, hoc non esset nisi per novum miraculum; igitur propter nullam transmutationem salvandam circa species Eucharistiae oportet ponere novam substantiam redire.
Item, agens naturale necessario agit; ergo non dependet a voluntate divina contingenter agente; sed si rediret alia nova substantia in Eucharistia, hoc esset per voluntatem divinam contingenter; igitur.
Item Augustinus 7. de Civ. cap. 30. Sic Deus res omnes administrat, et eas proprios motus habere sinil; igitur ad hoc quod agens naturale causet aliquam transmutationem circa species Echaristiae, non requiritur quod per miraculum aliqua substantia redeat.
Contra, illae species possunt nutrire, ut dicit quaedam glossa 1. Corinth. 12. Alius enim esurit, dicit Apostolus, alius quidem ebrius est, etc. igitur nutrimentum specierum transmutatur in carnem, quia non possunt nutrire, nisi ex eis generetur substantia; substantia non potest generari nisi ex substantia; igitur oportet substantiam redire ad hoc ut illae species possent nutrire.
Item, ad sensum videmus quod ex hostia consecrata potest generari ignis, quia species possunt comburi. Similiter ex eis potest generari vermis per putrefactionem: sed substantia non generatur nisi ex substantia: igitur oportet substantiam redire.