UTRUM ALIQUA ACTIO HUMANA POSSIT ESSE INDIFFERENS AD BONUM ET MALUM MORALE iRCA quadragesimam distinctionem 2. Sen-tent., quaeritur : Utrum aliqua actio humana possit esse indifferens ad bonum et malum morale. Et arguitur quod sic. Nulla species est, quae sub se non contineat vel continere possit aliquod individuum. Sed aliquis actus est indifferens secundum suam speciem, ut levare festucam; et beatus Augustinus dicit, in libro de Sermone Domini in monte (lib. 2, cap. 18), quod sunt aliqua facta media, quae possunt bono vel malo animo peri, de quibus temerarium est judicare. Ergo sub his speciebus poterit inveniri aliquis actus individualis indifferens. In oppositum arguitur sic : Quia privative opposita, sic se habent circa subjectum aptum natum, quod alterum eorum inest de necessitate. Sed bonum et malum opponuntur privative; actus autem moralis susceptivus est bonitatis et malitiae. Ergo omni actui morali necesse est alterum inesse. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.