Cujusmodi sit principium generationis, quando dicitur quod ex spermate fit generatio ?
His autem sic determinatis, et probato quod sperma non exit ex omnibus membris corporis, oportet primum inquirere naturam spermatis, et ipsam determinate cognoscere : quoniam si hoc perfecte fuerit a nobis cognitum, de facili cognoscemus omnes operationes spermatis, et causas accidentium quae accidunt ei per se et secundum naturam.
Dicamus igitur, quod sperma ex quo fit generatio, oportet quod sit in quo est sustentatio naturaliter totius genitura : hoc autem non convenit ei, nisi sit primum quod subjicitur in generatione, et ex quo exit quod primum fundamentum et sustentamentum est creaturae formandae: et hoc est videre in spermate quod exit ab homine : hoc enim est in virtute sicut homo in actu, et est sicut homo a quo primo exit operatio hominis. Similiter autem est in aliis animalibus.
Oportet autem scire, quod aliquid fit ex alio secundum multos modos. Uno enim modo dicitur aliquid fieri ex alio, sicut fit imago idoli ex aere vel ex lapide, et scamnum ex ligno, et generaliter secundum quod aliquid ex aliquo dicitur esse et fieri sicut ex materia. Secundum alium autem modum dicitur fieri aliquid ex alio, sicut fit ex musico non musicum, et ex sano aegrum, et universaliter ex contrario contrarium. Secundum tertium autem modum diversum ab ambobus dictis dicitur aliquid fieri ex alio, sicut dixit Antiphon, quod ex incenso fiunt olympia, aut etiam ex sulphuratione fiunt pugnae, aut etiam ex alio ex quo pugna sequitur. Odorato enim sulphure vel incendio, tirones scientes esse hostes incendentes patriam prope, movebunt pugnam : et cum sic ex incendio fit pugna, nec unum fit ex alio sicut ex materia, neque sicut ex contrario, sed potius sicut ex signo. Quocumque autem istorum modorum dicatur unum fieri ex alio, oportet quod habeat aliud principium motus. Quidam autem praedictorum modorum habent principium motus in seipsis, sicut duo modi quos ultimo diximus : incendium enim sive injectio ignis sulphurati, est principium movens ad pugnam. Quidam autem habent causam extrinsecam ut aliquid fiat ex ipsis, sicut diximus, quod ars est principium apotelesmatis sive artificiati, sicut quando idolum fit ex aere, et sicut diximus, quod candela quae nihil domus est, est principium illuminationis in domo.
Manifestum autem est, quod sperma cadit in aliquo dictorum modorum, quando dicimus quod sperma est principium generationis sicut ex quo fit generatio: id enim quod est ex spermate, non est ex ipso sicut ex materia. Vel sicut ex motore: non enim potest esse, quod significet hoc esse post hoc, sicut quando dicimus, quod ex mane fit meridies, sicut dixit Homerus, quod ex navigatione Achivorum submersa est navis. Neque potest esse ex spermate creatura sicut unum contrariorum ex alio: non enim modus est, quod dicam contrarium fieri ex contrario, et aliquid fieri ex elemento
et subjecto : quia contrarium numquam est elementum vel subjectum: elementum enim potest esse per se sine utroque contrariorum : contrariorum autem nullum est sine subjecto sive elemento : m contrariis enim semper oportet esse aliam rem subjectam ex qua est id quod fit praeter contraria. Ex quo igitur sperma, aut est sicut motor, aut forte sicut utrumque, oportet considerare naturam seu dispositionem spermatis utrum sit sicut materia. Si enim sic est, tunc est sicut id quod agitur et movetur. Considerandum etiam est si non est sicut materia, utrum sit sicut forma faciens sicut est ars et artifex.
Manifestum est autem ex ipsa natura et operatione spermatis, quod sperma erit aequaliter principium generationis utroque istorum modorum : et sic sperma erit ambo haec aequaliter, quod videlicet est aliquid ejus sicut materia, et aliquid sicut forma et artifex. Generatio autem quae est ex contrariis, est quidem naturalis, quia est primorum generabilium simplicium, sicut diximus in libro Peri geneseos: et haec contraria quae sunt elementorum qualitates, Sunt in spermatibus: et ex eis etiam sicut ex transmutantibus est generatio, quae est ex spermatibus secundum quod est transmutatio physica. Est autem substantia spermatis in horum principiorum ratione, et in se habens contraria transmutatio aliquando ex mare et foemina: aliquando autem non est emissa nisi ex uno, sicut est videre in semine arborum et generaliter omnium plantarum: et sic etiam est in quibusdam animalibus, de quibus diximus in antehabitis, quod non est in eis differentia sexus maris et foeminae : et tunc fit ex uno habente virtutes utriusque sexus, sicut esset ex mare et foemina, sicut in libro de Plantis diximus esse unitas virtutes sexuum in ovo. Sperma enim est substantia quae exit a generante secundum omnes species et modos animalium coeuntium et non coeuntium quae generant, et est naturaliter primum sub- jectum in quo uniuntur virtutes utriusque coeuntium generantium, sive non coeuntium, permixtas tamen virtutes sexuum habentium, sicut habent arbores, et animalia in quibus non est sexuum differentia, ut diximus: in his enim est sperma sicut esset ex mare et femina habens virtutes unitas, sicut unitae sunt in ovo, ut diximus subtiliter in libro de Plantis. In talibus enim seminibus est utraque virtus, quae in quibusdam exit ex duobus divisis, scilicet mare, et foemina. In plantis tamen inter semen et fructum aliquando sunt idem secundum subjectum : fructus enim est id quod primum exit ex planta, sicut mala, pira, et citonia, et malangi, et hujusmodi: et ideo fructus quoddam principium est seminis. Semen autem est, quod est completum ultimum et finis, quod ut germinativum similem sibi producit plantam. Si autem in aliquibus plantis haec non invenitur differentia, in illa res una sunt fructus et semen, sicut est in tritico, et caeteris granis seminum, quae in substantia carnosa non crescunt.
Ex dictis autem colligitur, quod sperma est principium generationis, habens se ad generationem ut materia, et ut artifex, ex hoc quod in ipso sunt unitae virtutes amborum sexuum.