Nisus avis est quae et sperverius vocatur, accipitre multo minor, sed colore similis : a nisu, hoc est, conamine praedae sic vocatur, quia nititur capere aves se fortiores, sicut columbam, anatem, et corniculam. Haec avis sola praedatur sociis dedignans : et expertus sum, quod si duo sunt, ave dimissa, unus invadit alium.
Dicitur autem quod avem hieme tenet vivam sub pedibus propter calorem, et in mane memor beneficii vivam abire permittit : sed non sum expertus. De nutritum autem hujus avis in antehabitis determinatum est.