Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Nona. De eo quod scriptum est: Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? et transgrediens modica, pervenit usque ad locum in quo scribitur: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum, aut in excelsum. Cap. VI, VII.
0934C
1141. Et audivi vocem Domini dicentis, quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et dixi: Ecce ego sum, mitte me. Et ait: vade, et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis, et reliqua. De eo qui nunc lectus est Isaiae Prophetae sermone, oremus Deum, ut nobis gratiam largiatur, ut digna prophetico spiritu valeamus exponere. Et audivi, inquit (Exod. IV) , vocem Domini dicentis: Quem mittam? Postquam purgatus est labiis (( Al. labia)) Propheta, paratus suscepit ministerium Domini, et dicit: Ego sum, mitte me. Sed ut paratior esset 0934D ad hoc, meminerat vocis Mosei. Nam et ille eadem utens voce, mitte me, princeps populi, judexque factus, et famulus Dei nuncupatus est. Audivi autem quemdam Hebraeum exponentem hunc locum, atque dicentem, quia libenter quidem Prophetes, et paratus prophetiam suscepit ad populum, ignorans quae essent ei dicenda. Porro audiens tristia, quae essent populo nuntianda, hoc est, aure audietis, et non intelligetis, etc. (Isai. XL) , in sequentibus pigrior fit: dicente ei voce Dei; Clama, respondit ei, et dicit: Quid clamabo? Arbitror autem haec prophetari de Salvatore; quia futurum erat, ut audientes non audirent, et videntes non viderent. Manifestius porro fiet 1142 quod dicitur, si consideremus paululum 0935A locum istum: cernentes aspicietis, et non videbitis, istiusmodi est. Videbant quidem videre tunc caecos respicientes, rationem autem visionis ignorabant. Audiebant parabolas, quas dissolvebat secreto discipulis Salvator. Ipsi vero non audiebant, nescientes quae dicebantur, propter hoc testificans eos dixit: Qui habet aures audiendi audiat. Nec enim privati erant his auribus, ut non audirent; sed interiores eorum aures gravatae erant ad audiendum. Propter hoc praedicat eis, et per Prophetam futura praefatur dicens: Aure audietis, et non intelligetis: et cernentes aspicietis, et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi hujus. Quid sit hoc quod dicitur: Incrassatum est enim cor populi hujus, inspiciamus. Omnibus, qui in praesentis vitae curis versantur, cor incrassatum 0935B est: haud aliter eis, qui in saecularibus morantur incrassatum est cor, quam si a spinis enecentur. Idcirco pinguescit cor, et non potest tenuioris spiritus suscipere notiones. Fugiamus ergo a talibus curis, ut attenuatum cor nostrum Deo acceptabile fiat. Fugiamus terrena negotia. Ista sunt enim, quibus cor incrassatur. Propter hoc sermo subtilis erat, ut in Exodo scribitur de eo, quod ait: Quicumque fuerint propter 1143 tenuitatem cordis ejusmodi, isti Deum videbunt (Exod. XXIV) . Talibus enim oculis Deus videtur. Tria sunt quae dicuntur. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus suis graviter audierunt, et oculos suos clauserunt. Possunt autem et aliter manifestius intelligi, quae hoc dicuntur in loco. Multi enim hominum putant inspicientes 0935C creaturas, et mundum istum contemplantes, videre se ea. Et quid dico hominum? Ecce volucres et quadrupedia vident solem et lunam, et universum simul coelum cum stellarum choro; sed rationes eorum non intelligunt. Soli vero justi et sancti per sapientiae Dei rationem comprehendentes inspiciunt ea. Ideo in octavo psalmo David dicit: Quoniam videbo coelos tuos opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti. Quid enim nunc Propheta non videt coelum et lunam? Sed hoc quod ait videbo, si consideremus, poterimus intelligere. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 0935D . . . . . . . . . . . . . . . . .
a Conversi sunt ad iniquitates. Quorum? Non ait mpliciter, patrum, sed cum additamento, patrum 0936A suorum priorum. Diximus haec de nobis dici, et his qui in nobis sunt peccatores. Quomodo igitur qui inter nos sunt peccatores, conversi sunt ad iniquitates patrum, et patrum suorum priorum? Duplices habemus patres, et una species est pessimorum patrum. Siquidem antequam crederemus, diabolus pater noster fuit, ut sermo Evangelicus ostendit, dicens: Vos de patre zabulo nati estis. Cum autem credidimus, facti sumus filii Dei. Si ergo post haec peccaverimus, convertimur ad iniquitates patrum, non simpliciter, sed patrum priorum. Ad probationem autem hujus rei, quia duplices habemus patres, utimur et 1144 David testimonio, in quadragesimo quarto psalmo, ita dicentis: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, 0936B et domum patris tui. Quasi pater quippe coepit: Audi, filia. Ergo duplices nostri patres sunt. Sed obliviscere, inquit, domum patris tui prioris. Si igitur oblitus domum patris tui prioris rursus fueris ad peccata conversus, incidisti in id quod nunc dicitur peccatum: Conversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum. Dicebamus dudum zabulum patrem nostrum fuisse, antequam Deus factus sit pater, si tamen nunc non habemus etiam zabulum patrem: quod etiam de Joannis Epistola approbamus, in qua ita scribitur: Omnis qui peccatum facit, ex zabulo natus est. Toties ex zabulo nascimur, quoties peccamus. Infelix iste qui semper generatur a zabulo. Rursumque multum beatus qui semper ex Deo nascitur. Neque enim semel dicam, justum ex Deo natum, 0936C sed per singula virtutis opera semper justus nascitur ex Deo. Hoc autem ut plenius possit probari, etiam de Salvatoris nostri quotidiana nativitate dicamus, liquido id in justis obtinentes quod in Domino praecesserit. Salvator noster splendor est gloriae, splendor autem non semel nascitur, et deinceps desinit nasci: quotiescumque ortum fuerit lumen, ex quo splendor oritur, toties oritur et splendor gloriae. Salvator noster sapientia est Dei. Sapientia vero splendor est lucis aeternae. Sic igitur Salvator semper nascitur, et idcirco dicit: Ante omnes colles generat me, non, ut quidam male legunt, generavit. Si semper ex Patre nascitur Dominus, etiam tu in similitudinem ejus tantum adoptionis scriptum habens, semper generaris a Deo per singulos intellectus, 0936D per singula opera, et efficeris filius Dei in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.