Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXXXII.
Canticum graduum.
Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Duo dicit: bonum et jucundum. Bonum est martyrium, sed non est jucundum: habet enim supplicia et poenas, et semper in cruciatibus dolor 1217C est, et utique in dolore non est jucunditas. Ecce quam bonum et quam jucundum. Rursum voluptas jucunda est. Ac si dicat: Cibum dulcem comedere, videtur jucundum esse, compellit enim ad libidinem. Hic ergo duo posuit, et quod sibi videbatur esse contrarium, bonum scilicet et jucundum, uno sermone conjunxit. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum. Fratres mente, non corpore. Esau et Jacob fratres fuerunt, et quia simul habitabant, fuit eis causa discordiae. Ergo quod dixit hic, fratres: non fratres dicit corpore, sed fratres spirituales. Fratres de quibus loquebatur et Salvator, et dicebat ad mulieres: Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII) . Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum. Proprie psalmus 1217D iste coenobiis et monasteriis convenit. Licet enim et de Ecclesiis intelligatur, sed ibi propositi diversitate non videtur esse tanta concordia. Quae est enim ibi fraternitas? Utique alius ad domum ire festinat: alius ad circum, alius in Ecclesia de usuris cogitat. In monasteriis autem sicut unum propositum, unus et animus est. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Vere bonum, vere jucundum. Unum fratrem dimisimus, et ecce quantos invenimus. Frater meus saecularis (quod de meo loquor, de singulis loquor) non tantum me amat, quam substantiam meam. Caeterum fratres spirituales: 1218A qui sua utique negligunt, alia non quaerunt. Sicut et legimus in Actibus apostolorum: quoniam multitudinis credentium erat cor unum, et anima una (Act. IV) . Et erant, inquit, illis omnia communia. Recte erant eis omnia communia, qui unum Christum possidebant. Multa diximus, sed ad reliqua festinemus.
Sicut unguentum in capite: quod descendit in barbam, barbam Aaron. O si esset tempus, ut de singulis disputaremus, dies nobis sufficere non poterat. Legimus in Exodo, quomodo conficiatur unguentum sacerdotale (Exod. XXV, XXX) . Deinde legimus quomodo aliud unguentum quo ungebantur reges, erat aliud unguentum quo ungebantur prophetae. Et quid plura loquar? Omnia unguenta habebant diversitates 1218B et mysteria sua. Miramur de sanctis? Leprosus postquam purgatus fuerit, postquam hyssopo fuerit aspersus, et sanguine gallinae, et dimittitur una gallina in eremum, et ipse habet unguentum proprium. Non sanctificatur aliquid, nisi per unguentum. Propterea dicunt et adolescentulae in Cantico canticorum: Unguentum exinanitum nomen tuum. Post te in odorem unguentorum curremus (Cant. I) . Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron. Pulchre dixit, in capite, quod descendit in barbam Aaron. Barba virilitatis indicium est. Mulierem enim et virum hoc signo natura distinguit: barba igitur virilitatis indicium est. Caput ergo divinitas dicitur, hoc est, deitas. Barba vero virum indicat. Ut, inquit, perveniamus in virum perfectum, qui est Christus 1218C (Coloss. I) . Vide ergo quid dicat: Sicut unguentum, sicut benedictio unguenti de capite, hoc est, de divinitatis sermone descendit in barbam, descendit in virum perfectum, qui est Christus, postea descendit ipsum unguentum in oram vestimenti ejus. Sic benedictio, et ros montis Hermon descendit in montem Sion. Unguentum vero hic pro benedictione ponitur. Dilexisti justitiam, inquit, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV) . Videte quid dicat: Dilexisti, inquit, justitiam, et odisti iniquitatem. Non sufficit diligere justitiam, sed econtrario odisse iniquitatem. Videte quid dicat: Et odisti iniquitatem. Pro his virtutibus, quid accepit? Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis 1218D prae participibus tuis. Hoc ad Christum dicitur: Ideo tu unctus es, ut caeteros ungeres. Unctus es oleo exsultationis prae participibus tuis, hoc est, plusquam Apostoli tui. Tu enim unguenti habuisti fontem: illi stillas habuerunt. Sicut unguentum in capite. Praestet et nobis Dominus hoc unguentum divinitatis: quod venit in barbam, hoc est, in virum perfectum Aaron, in Aaron sacerdotem. Aaron autem interpretatur montanus. Videtis quoniam iste sacerdos non est de vallibus, sed de montibus est. Barba, inquit, Aaron. Quod unguentum in capite, venit in barbam, a Verbo Deo venit ad hominem, 1219A quem est dignatus assumere. Et quid nobis prodest barba ista uncta, et vir iste perfectus? Videamus quos profectus habeat. Quod descendit in oram vestimenti ejus. Nos si vestimentum Christi sumus, nuditatem ejus nostra vestimus fide. Ecce nudus pependit in cruce: scandalum Judaeis, gentibus stultitia (I Cor. I) , et tamen nostra fide et sermone et confessione vestitur. Noe in domo sua nudus jacuit, et apparuit ignominia ejus: major filius irrisit, et minor texit (Gen. IX) . Et hoc totum quare dico? Ut ostendam vestimentum nos esse Christi. Rem dico vobis novam: immo non novam, sed de Scripturis. Nos vestimentum Christi sumus, et cum illum nostra confessione vestierimus, rursum ipsum Christum induimus. Dicit enim et Apostolus, quod vestimentum 1219B nostrum, Christus sit (Galat. III) . Quando enim baptizamur, Christo induimur et vestimur. Vultis scire quomodo vestiamus Dominum? Legimus in Jeremia: Accipe, inquit, tibi lumbare, et vade, inquit, ad Euphraten, et pone illud in foramine petrae. Et feci, inquit, quod praeceperat mihi Dominus. Et post dies aliquos reversus sum ad Euphraten, et ecce, inquit, putruerat lumbare, quod nulli usui esset utile. Et locutus est, inquit, Dominus ad me: diligenter animadvertite: Sicut, inquit, tu lumbare habuisti circa lumbos tuos, ita et ego habui populum istum circa me, dicit Dominus (Jerem. XIII) . Hoc totum quare dixi? Ut ostenderem credentes vestimentum esse Christi. Quod descendit in oram vestimenti ejus: quod descendit in barbam, barbam 1219C Aaron. Non est hujus temporis de sacerdotalibus dicere vestimentis. Siquidem pontifex octo habet species vestimentorum. Longum est nunc dicere de ephod, de tunica. Longum est dicere de rationali, de manifestationibus, de catenulis, de zona, de femoralibus, de fimbriis, de resti, de tintinnabulis, quibus virtutibus sacerdos debeat ingredi templum Domini, et in sancta sanctorum. Et nos ergo si velumus de vestimento esse sacerdotali, aut superhumerale sumus, quod interpretatur ephod, ut habeamus bona opera, et in humeris nostris Christi mandata portemus, aut certe tunica debemus esse interior: quae tunica stricta est, et adhaeret corpori: non est laxa: non funditur, sed haeret tota ad corpus. Vides ergo quoniam quicumque interior est, et 1219D interior tunica, vicinius jungitur corpori. Si quis vero rationale est, quod dicitur λογεῖον· iste non est nisi in pectore constitutus. Animadverte Scripturae ordinem: Quicumque rationale est, λογεῖον, et ratio est, et in pectore constitutus est. Caeterum fieri potest ut aliquis habeat prudentiam, ut habeat λόγον, ut habeat sermonem. Quicumque ergo vere sacerdos est, debet habere δηλώσεις, hoc est, manifestationes, hoc est, ut quodcumque mente conceperit, proferat, et omne doceat. Et haec omnia frustra sunt, si castitas aucta et ornata non fuerit. Ideo zona est, et cingit lumbos, stringit et mortificat. Deinde dicitur, 1220A quod habeat femoralia, ut quodcumque in nobis ignominiosum est et sordidum, quasi hoc cingulo mundetur et mortificetur. Deinde dicitur quod debeamus habere poderem, quod ornet quasi pedes nostros. In ipso podere diversi flores sunt: sunt ibi malogranata, sunt ibi etiam fimbriae. Ego puto quod illa mulier sanguine fluens istam fimbriam tetigerit, et sanata est (Matth. IX) . Deinde et haec considerate: quoniam ad extremos pedes, inter malogranata erant et tintinnulae, et non ingrediebatur pontifex in sancta sanctorum, nisi illa tintinnabula personarent. Tintinnabula et illa malogranata, diversitates virtutum sunt quae habent singulae voces suas, et egressus ipse sancti sanctorum vocalis est. Sive enim manducemus, sive bibamus, omnia 1220B in nomine Domini facimus (I Cor. X) . Minora promisimus, et majora diximus.
Sicut ros Hermon qui descendit in montem Sion. Ros Hermon. Legimus in quodam libro apocrypho, eo tempore quo descendebant filii Dei ad filias hominum, descendisse illos in montem Hermon, et ibi inisse pactum, quomodo venirent ad filias hominum, et sibi eas sociarent. Manifestissimus liber est, et inter apocryphos computatur, et veteres interpretes de ipso locuti sunt: nonnulla autem nos diximus: non in auctoritatem, sed in commemorationem. Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Legi in cujusdam libro, de isto libro apocrypho suam haeresim confirmantis. Quid enim dicit? Filii, inquit, Dei qui de coelis descendebant, venerunt in 1220C Hermon, et concupierunt filias hominum. Angeli, inquit, sunt de coelestibus descendentes, et animae quae desideraverunt corpora. Siquidem corpora filiae hominum sunt. Vidistis quomodo Manichaei dogma consurgit? Sicut enim Manichaei dicunt animas desiderasse corpora humana, et sociatas esse voluptati corporum: sic et isti qui dicunt angelos desiderasse corpora, hoc est, filias hominum, nonne vobis videntur idipsum dicere quod et Manichaei? Longum est nunc contra illos dicere: sed tantummodo judicare volui, de quo volumine quasi per occasionem istius, suum dogma confirmant. Hermon in lingua nostra interpretatur, ἀνάθημα, hoc est, condemnatio. Ros ergo Domini ante fuit in populo Judaeorum, qui postea anathematizatus est, et benedictio illa quae 1220D ante descendebat in populo anathematizato, postea descendit in montem Sion, hoc est, in Ecclesiam. Nos, si tamen de Ecclesia sumus (Ecclesiam autem dico dogmatum veritatem, Christi confessionem), nos in aedificium sumus. Et quanti sancti in deserto sunt, quanti de nobis non sunt in Ecclesia, et illi qui non sunt de Ecclesia, versantur in Ecclesia Christi. Si ergo sumus in Ecclesia, si habemus fidem Ecclesiae, fidem apostolorum, fidem Christi, dogmatum veritates, montes sumus Sion. Nolumus esse de Sion valles, sed montes Sion. Habet enim Sion valles suas, habet et campum. Quicumque peccator 1221A est, vallis est Sion: non est mons Sion. Dicat aliquis: De tuo sensu loqueris. Vocemus testem Isaiam, eo tempore quo peccaverat Sion, post multas visiones, ubi dicitur: visio contra Idumaeam: visio contra Moab: visio contra Edom et filios Amon (Isai. XIII seq.) , in ultimo ponitur: visio vallis Sion (Ibid. XXII) . Quoniam enim de fidei sublimitate descenderat: propterea de monte in vallem corruit. Nos ergo primum fugiamus vallem Sion: veniamus ad campum, de campo veniamus ad colles: de collibus veniamus ad montes. Christum sequamur in montibus. Siquidem fratruelis noster quasi caprea, et hinnulus cervorum transilit colles, et salit per montes (Can. II) . Unde et secundum ascensus veritatem, non ascendit in coelum post resurrectionem 1221B de valle, sed de monte. Nos nisi in virtutibus montes fuerimus, ad coelum non possumus ascendere. Illic enim, hoc est, in montibus Sion, in virtutibus, in fide, in confessione, in dogmatum veritate, illic est benedictio.
Et vitam usque in aeternum. Vita nostra, Christus est. Qui confitetur Christum, vitam accipiet in saecula saeculorum. Amen.