Isa 5
1 Cantabo dilecto meo canticum amici mei de vinea sua: Vinea facta est dilecto meo in colle pingui; 2 et saepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit in ea vites electas et aedificavit turrim in medio eius et torcular
exstruxit in ea; et exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas. 3 Nunc ergo, habitator Ierusalem et vir Iudae, iudicate inter me et vineam meam. 4 Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas? 5 Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius,
et erit in conculcationem. 6 Et ponam eam desertam: non putabitur et non fodietur, et ascendent vepres et spinae; et nubibus mandabo, ne pluant super
eam imbrem. 7 Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium,
et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. 8 Vae, qui coniungunt domum ad domum et agrum agro copulant usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio
terrae? 9 In auribus meis iuravit Dominus exercituum: “ Certe domus multae desertae erunt, grandes et pulchrae absque habitatore ”.
10 Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. 11 Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et ad potandum usque ad vesperam, ut vinum inflammet eos! 12 Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis eorum, et opus Domini non respiciunt, nec opera manuum eius
considerant. 13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius
siti exaruit. 14 Propterea dilatavit infernus fauces suas et aperuit os suum absque ullo termino; et descendunt fortes Ierusalem, et populus
eius, et sublimes et tripudiantes in ea. 15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur; 16 et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia, 17 et pascentur agni iuxta ordinem suum velut in prato suo, et alieni comedent in ruinis pinguium. 18 Vae, qui trahunt iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum! 19 Qui dicunt: “ Festinet et cito veniat opus eius, ut videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus
illud! ”. 20 Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras, ponentes amarum in dulce et
dulce in amarum! 21 Vae, qui sapientes sunt in oculis suis et coram ipsis prudentes! 22 Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem! 23 Qui absolvunt impium pro muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo! 24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos
eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt. 25 Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes;
et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus
eius extenta. 26 Et levabit signum nationibus procul; et sibilabit ad eum de finibus terrae; et ecce festinus velociter veniet. 27 Non est deficiens neque laborans in eo, non dormitabit neque dormiet; neque solvetur cingulum renum eius, nec rumpetur
corrigia calceamenti eius. 28 Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti; ungulae equorum eius ut silex reputantur, et rotae eius quasi impetus
tempestatis. 29 Rugitus eius ut leonis: rugiet ut catuli leonum et frendet; et arripiet praedam et in tuto collocabit, et non erit qui
eruat. 30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris. Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata
est in caligine eius.