Bar 5
1 Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum.
2 Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est, et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni. 3 Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est, splendorem tuum. 4 Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei. 5 Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum
verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei. 6 Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis; inducet autem illos ad te portatos cum gloria sicut thronum regni; 7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut
ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei. 8 Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei. 9 Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso.