Dan 6
1 Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duos. 2 Placuit Dario et constituit super regnum satrapas centum viginti, ut essent in toto regno suo, 3 et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat, ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
4 Igitur ille Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo. Porro rex cogitabat constituere
eum super omne regnum; 5 unde principes et satrapae quaerebant, ut invenirent occasionem Danieli ex latere regni, nullamque causam et suspicionem reperire
potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo. 6 Dixerunt ergo viri illi: “ Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte inveniamus adversus eum in lege Dei
sui ”. 7 Tunc principes et satrapae illi concurrerunt ad regem et sic locuti sunt ei: “ Darie rex, in aeternum vive! 8 Consilium inierunt cuncti principes regni, magistratus et satrapae, optimates et iudices, ut decretum regis promulget et edictum
confirmet, ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mittatur
in lacum leonum. 9 Nunc itaque, rex, confirma sententiam et signa decretum, ut non immutetur iuxta legem Medorum et Persarum, quam praevaricari
non licet ”. 10 Porro rex Darius signavit edictum et decretum. 11 Daniel autem, cum comperisset decretum signatum esse, ingressus est domum suam et, fenestris apertis in cenaculo suo contra
Ierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat.
12 Viri ergo illi accesserunt et invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum. 13 Tunc accesserunt et locuti sunt coram rege super edicto: “ Rex, numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaret
quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in lacum leonum? ”. Respondens rex ait: “
Verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet ”. 14 Tunc respondentes dixerunt coram rege: “ Daniel de filiis captivitatis Iudae non curavit de te, rex, et de edicto, quod constituisti,
sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua”. 15 Quod verbum cum audisset, rex satis contristatus est; et pro Daniele posuit cor, ut liberaret eum, et usque ad occasum solis
laborabat, ut erueret illum. 16 Viri autem illi accesserunt ad regem et dixerunt ei: “ Scito, rex, quia lex Medorum est atque Persarum, ut omne decretum et
edictum, quod constituit rex, non liceat immutari ”. 17 Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: “ Deus tuus, quem colis
semper, ipse liberet te ”. 18 Allatusque est lapis unus et positus est super os laci; quem obsignavit rex anulo suo et anulo optimatum suorum, ne quid fieret
contra Danielem. 19 Et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt illati coram eo; insuper et somnus recessit ab eo. 20 Tunc rex primo diluculo consurgens festinus ad lacum leonum perrexit; 21 appropinquansque lacui Danielem voce lacrimabili inclamavit et affatus est Danielem: “ Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus,
cui tu servis semper, putasne valuit liberare te a leonibus?”. 22 Et Daniel regi respondens ait: “ Rex, in aeternum vive! 23 Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo iustitia inventa est in me; sed
et coram te, rex, delictum non feci ”. 24 Tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danielem praecepit educi de lacu; eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio
inventa est in eo, quia credidit Deo suo. 25 Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum
et uxores eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
26 Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: “Pax vobis multiplicetur!
27 A me constitutum est decretum, ut in universo imperio regni mei tremescant et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens
et permanens in saecula, et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum; 28 ipse liberator atque salvator et faciens signa et mirabilia in caelo et in terra. Liberavit autem Danielem de manu leonum
”. 29 Porro Daniel prosperatus est in regno Darii et in regno Cyri Persae.