Zech 4
1
Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.
2
Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem
lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus.
3
Et duæ olivæ super illud : una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.
4
Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens : Quid sunt hæc, domine mi ?
5
Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt hæc ? Et dixi : Non, domine mi.
6
Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu
meo, dicit Dominus exercituum.
7
Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? In planum : et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus.
8
Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
9
Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
10
Quis enim despexit dies parvos ? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini,
qui discurrunt in universam terram.
11
Et respondi, et dixi ad eum : Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus ?
12
Et respondi secundo, et dixi ad eum : Quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria
ex auro ?
13
Et ait ad me, dicens : Numquid nescis quid sunt hæc ? Et dixi : Non, domine mi.
14
Et dixit : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.