Jdt 10
1 Et factum est, ut cessavit clamans ad Deum Israel et consummavit omnia verba ista, 2 surrexit de prostratione sua et vocavit abram suam et descendit in domum suam, in qua commorabatur in diebus sabbatorum et
in diebus festis suis. 3 Et abstulit cilicium, quod induerat, et exuit se vestimenta viduitatis suae et lavit corpus suum aqua et unxit se unguento
spisso et pectinavit capillos capitis sui et imposuit mitram super caput suum et induit se vestimenta iucunditatis suae, quibus
vestiebatur in diebus vitae viri sui Manasses. 4 Et accepit soleas in pedes suos et imposuit periscelides et dextralia et anulos et inaures et omnem ornatum suum et composuit
se nimis in seductionem oculorum virorum, quicumque viderent eam. 5 Et porrexit abrae suae ascopam vini et vas olei et peram implevit alphitis et massa fici et panibus et caseo et plicavit omnia
vasa sua et imposuit ei. 6 Et abierunt ad portam civitatis Betuliae et invenerunt adstantem ad eam Oziam et seniores civitatis Chabrin et Charmin. 7 Qui cum vidissent eam, et erat mutata facies eius, et vestem mutatam, mirati sunt valde et dixerunt ei: 8 “ Deus patrum nostrorum det te in gratiam et consummet cogitationes tuas in gloriam filiorum Israel et in exaltationem Ierusalem
”. 9 Et procidens in faciem adoravit Deum et dixit ad eos: “ Praecipite aperiri portam civitatis, et exeam in consummationen verborum,
quae locuti estis mecum ”. Et constituerunt iuvenibus aperiri ei, sicut locuti sunt; 10 et fecerunt sic. Et exiit Iudith, ipsa et ancilla eius cum ea; et speculabantur eam viri civitatis, quoadusque descendit montem,
usquedum transiit convallem, et iam non videbant eam. 11 Et ibant in convallem in directum, et obviavit ei prima custodia Assyriorum. 12 Et comprehenderunt eam et interrogaverunt eam: “ Quorum es et unde venis et quo vadis? ”. Dixitque eis: “ Filia sum ego Hebraeorum
et recedo a facie ipsorum, quoniam incipiunt tradi vobis in devorationem. 13 Et ego venio ad faciem Holofernis principis militiae virtutis vestrae, ut renuntiem ei verba veritatis et ostendam ante faciem
ipsius viam, per quam vadat et dominetur universae montanae, et non discumveniat ex viris eius caro una, nec spiritus vitae
”. 14 Et, ut audierunt viri verba eius et inspexerunt faciem eius — et erat in conspectu eorum mirabilis specie valde — dixerunt
ad eam: 15 “ Salvasti animam tuam in bonum festinans descendere ad faciem domini nostri. Et nunc accede ad tabernaculum eius; et ex nostris
praemittent te, quousque tradant te in manibus eius. 16 Si autem steteris in conspectu eius, noli timere corde tuo, sed renuntia illi secundum verba tua, et bene tibi faciet ”.
17 Et elegerunt ex seipsis viros centum et adiunxerunt ei et abrae eius et perduxerunt eas ad tabernaculum Holofernis. 18 Et factus est concursus in omnibus castris; innotuit enim in tabernaculis adventus eius. Et venerunt et circumdederunt eam
stantem extra tabernaculum Holofernis, quoadusque nuntiaverunt ei de ea. 19 Et mirabantur ad speciem eius et percipiebant verba eius, quia erant bona valde, et laudabant filios Israel propter eam. Et
dixit unusquisque ad proximum suum: “ Quis contemnet populum hunc, qui habet in se mulieres tales? Quoniam non est bonum derelinquere
virum unum ex eis, qui relicti possint decipere totam terram ”. 20 Et exierunt omnes cubicularii Holofernis et omnes famuli eius et induxerunt eam in tabernaculum eius. 21 Et erat Holofernes requiescens in lectu suo in conopeo, quod erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus pretiosissimis
contextum. 22 Et nuntiaverunt ei de ea. Qui cum audisset, exiit in proscaenium; et lampades argenteae praecedentes eum multae valde. Et
induxerunt eam ad eum. 23 Cum autem venit contra faciem eius Iudith et famulorum eius, laudaverunt omnes speciem faciei eius; procidensque in faciem
adoravit eum, et suscitaverunt eam servi eius.