Lev 12
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Mulier, si, suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta
dies separationis menstruae, 3 et die octavo circumcidetur infantulus; 4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium,
donec impleantur dies purificationis eius. 5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit
in sanguine purificationis suae. 6 Cumque expleti fuerint dies purificationis suae pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum
columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi conventus et tradet sacerdoti. 7 Qui offeret illa coram Domino et expiabit eam; et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum
aut feminam. 8 Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum
et alterum pro peccato; expiabitque eam sacerdos, et sic mundabitur ”.