Clementine Vulgate : Ecclesiastes : Chapter 6

Eccl 1
Eccl 2
Eccl 3
Eccl 4
Eccl 5
Eccl 6
Eccl 7
Eccl 8
Eccl 9
Eccl 10
Eccl 11
Eccl 12

Eccl 6

1 Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines : 2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est. 3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. 4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. 5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali. 6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia ? 7 Omnis labor hominis in ore ejus ; sed anima ejus non implebitur. 8 Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ? 9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. 10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. 11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.]