Heb 8
1
Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,
2
sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.
3
Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.
4
Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera,
5
qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide (inquit) omnia
facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.
6
Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus
sancitum est.
7
Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.
8
Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum
novum,
9
non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti : quoniam
ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.
10
Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et
in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :
11
et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me
a minore usque ad majorem eorum :
12
quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.
13
Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.