Isa 17
1 Oraculum Damasci. “ Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum. 2 Derelictae civitates Aroer gregibus erunt; et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. 3 Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus
exercituum. 4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet; 5 et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle
Raphaim. 6 Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque
in cacuminibus arboris fructiferae ”, dicit Dominus Deus Israel. 7 In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient; 8 et non attendet ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius; non respiciet lucos et thymiateria.
9 In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie
filiorum Israel; et erit desolatio, 10 quia oblita es Dei salutis tuae et petrae fortitudinis tuae non es recordata: propterea plantabis plantationes iucundas
et germen alienum seminabis. 11 In ipso die plantationis tuae saepies eas et mane semen tuum florere facies; evanescet messis in die penuriae, et dolor
insanabilis erit. 12 Heu!, strepitus populorum multorum; strepunt quasi strepitu maris, et tumultus turbarum quasi sonitu aquarum sonabunt.
13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium
a facie venti et sicut turbo coram tempestate. 14 In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium
nos.