Lev 12
1
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2
Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies
separationis menstruæ.
3
Et die octavo circumcidetur infantulus :
4
ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium,
donec impleantur dies purificationis suæ.
5
Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit
in sanguine purificationis suæ.
6
Cumque expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum
columbæ sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti,
7
qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui : ista est lex parientis masculum
aut feminam.
8
Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum,
et alterum pro peccato : orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.