Jer 43
1 Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus
Deus eorum ad illos omnia verba haec, 2 dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Ieremiam: “ Mendacium tu loqueris; non
misit te Dominus Deus noster dicens: “Ne ingrediamini Aegyptum, ut illic peregrinemini”, 3 sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manu Chaldaeorum, ut interficiant nos et traducant in Babylonem
”. 4 Et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini, ut manerent in terra
Iudae. 5 Sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iudae, qui reversi fuerant de cunctis
gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut peregrinarentur in terra Iudae, 6 viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam, quam reliquerat Nabuzardan princeps satellitum cum Godolia
filio Ahicam filii Saphan, et Ieremiam prophetam et Baruch filium Neriae, 7 et ingressi sunt terram Aegypti, quia non oboedierunt voci Domini; et venerunt usque ad Taphnas. 8 Et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Taphnis dicens: 9 “ Sume lapides grandes in manu tua et absconde eos in caemento, sub pavimento, quod est ad portam domus pharaonis in Taphnis,
cernentibus viris Iudaeis; 10 et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum
meum et ponam thronum eius super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos; 11 veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem et, quos in captivitatem, in captivitatem et, quos in gladium,
in gladium; 12 et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et comburet ea et captivos ducet illos et excutiet terram Aegypti, sicut pastor
pediculis excutit pallium suum, et egredietur inde in pace; 13 et conteret statuas domus Solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni ”.