Isa 35

1 Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. 2 Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans : gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. 3 Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. 4 Dicite pusillanimis : Confortamini, et nolite timere : ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos. 5 Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt ; 6 tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum : quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine ; 7 et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci. 8 Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur : non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam. 9 Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi ; et ambulabunt qui liberati fuerint. 10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum : gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]