Heb 1
1 
               Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :
               2 
               novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :
               3 
               qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens,
                  sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
                  
               4 
               tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.
               5 
               Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit
                  mihi in filium ?
                  
               6 
               Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.
               7 
               Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
               8 
               Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.
               9 
               Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.
               10 
               Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.
               11 
               Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :
               12 
               et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
               13 
               Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
               14 
               Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?