Hos 1

1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel. 2 Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee: “ Vade, sume tibi mulierem fornicationum et filios fornicationum, quia fornicans fornicatur terra a Domino ”. 3 Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium.  4 Et dixit Dominus ad eum: “ Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel;  5 et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel ”. 6 Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “ Voca nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.  7 Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus ”.  8 Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium.  9 Et dixit: “ Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.