Codex Vercellensis. Caput Primum.

1 In principio erat Verbum, et Verbum erat aput Deum, et Deus erat Verbum. 2 Hoc erat in principio 3 aput Deum. Omnia per illum facta sunt: et sine illo factum est nihil. Quod factum 4 est, in illo vita est †, et vita erat lux hominum. 5 Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt. 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat 7 Johannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnis credant per 8 illum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9 Erat lumen verum, quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum. 10 In hoc mund . . . et mundus per ipsum factus est, et mundus illum non cognovit. 11 In sua venit, et sui eum non receperunt. 12 Quodquod autem receperunt illum, dedit illis potestatem filios De fieri, his, qui credunt in nomine ejus: 13 non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo 14 nati sunt. Et Verbum caro factum est, et inhabitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam sicut unici filii a patre, plenus gratia, et veritate. 15 Johannes testificatur de illo, et clamat, dicens: Hic est, de quo dixi: Post me veniens, ante me factus est: quoniam prior me erat. 16 Quia † de plenitudine ejus, nos omnes accepimus gratiam pro 17 gratia. Quoniam lex per Moysen data est, gratia autem, et veritas per Jesum Christum facta est. 18 Deum nemo vidit umquam: nisi unicus filius solus, sinum patris, ipse enarravit. 19 Et hoc est testimonium Johannis, quando miserunt ad eum Judaei ab Hierosolymis Sacerdotem et Levitas ut interrogarent eum: 20 Tu qui es? Et confessus est, et non negavit: confessus est autem: Quia ego non sum Christus. 21 Et interrogaverunt eum iterum: Quid ergo? Helias es? Ait: Non sum, Quid ergo? Propheta es? Et respondit: Non. 22 Et dixerunt ei: Dic ergo: Quis es ut responsum demus iis, qui nos miserunt? quid dices de te ipso? 23 Qui respondit: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut Dixit Eseias profeta. 24 Et qui missi erant ex Phariseis. 25 Discipuli, et Levvitae dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non est Christus, neque Haelias, neque Profeta. 26 Respondens illis Johannes, dicens: Ego baptizo vos in aqua in paenitentiam: medius autem stat inter vos, quem vos ignoratis. 27 Qui post me venit, ante me factus est: cujus non sum dignus ego solvere corrigiam calciamenti ejus. 28 Haec autem gesta sunt in Bethania trans Jordanen, ubi erat Johannes baptizans. 29 Altera die vidit Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 30 Hic est, de quo ego dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quoniam prior me erat. 31 Et ego ignorabam illum, sed ut manifestaretur in Istrahel, ideo veni ego in aqua baptizans. 32 Et testimonium perhibuit Johannes, dicens: Quoniam vidi Spiritum tamquam columbam descendentem de caelo, et mansit super illum. 33 Et ego ignorabam illum: sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem in illo, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. 34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quoniam hic est electus Filius Dei. 35 Altera die iterum stabat Johannes, et ex discipulis 36 ejus duo. Et respiciens Jesum ambulantem, ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 37 Et audierunt ex discipulis ejus duo loquentem illum, et secuti sunt Jesum. 38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, ait illis: Quid quaeritis? Ad illi dixerunt ei: Rabbi, (quod dicitur interpraetatum Magister) ubi manes? 39 Dicit eis: Venite, et videte. Venerunt ergo, et viderunt ubi habitaret, et aput ipsum manserunt illa die: hora autem erat fere decima. . 40 Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant ab Johanne, et secuti erant illum. 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et ait illi: Invenimus Messiam, (quod est interpretatum Christus.) 42 Et duxit illum ad Jesum. Et respiciens eum Jesus, dixit: Tu Simon filius Johannes: tu vocaveris Cephas quod est interpraetatum Petrus. 43 Altera die voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et ait illi Jesus: Sequere me. 44 Erat autem Philippus a Bedsaida, de civitate Andraee, et Petri. 45 Invenit Philippus Nathanael, et dicit illi: Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazaret. 46 Ait illi Nathanael: A Nazaret potest aliquid boni esse? Dixit illi Philippus: Veni, et vide. 47 Videns autem Jesus Nathanael venientem ad se, dixit de Nathanaele: Ecce vere Istrahelita, in quo dolus 48 non est . . t ait illi Nathanael: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit illi: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficus arbore, vidi 49 te. Respondit illi Nathanael, et dixit: Rhabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Istrahel. 50 Respondens Jesus, dixit illi: Quoniam dixi tibi: Quia vidi te cum esses sub ficus arbore, credes: majora horum videbis. 51 Et ait illis: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium