Caput VI.

1 Post haec abiit Jesus trans mare Galileae Tiberiadis: 2 sequebatur autem † illum turba multa, quoniam videbant signa, quae faciebant supra infirmos. 3 Abiit ergo in montem Jesus: et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erant autem in proximo Pascha dies solemnis Judaeorum. 5 Elevavit ergo oculos Jesus, et vidit quod turbae multae veniunt ad illum: ait Philippo: Unde ememus panes, ut hi manducent? 6 Hoc autem dicebat temptans illum: ipse enim sciebat quid esset 7 facturus. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt illis, u. . . 8 accipiat. Dicit illi unus ex discipulis ejus, Andreas frater Simonis Petri: 9 Est puer † hic, qui habet V. panes hordiaceos, et duos pisces: sed haec quid sunt in tam multos? 10 Ait Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem faenum multum in loco illo. Recubuerunt ergo homines, fere V. milia. 11 Accepit pane. . Jesus: et gratias egit, et † distribuit recumbentibus: similiter et de piscibus quantum voluerunt. 12 Quibus saturatis, dicit discipulis suis: Colligite fragmenta quae superaverunt, ne quid pereat. 13 † Et collegerunt, et impleverunt cophinos XII. fragmentorum ex V. panibus hordia . . . quae superaverunt his, qui manducaverunt. 14 Homines ergo illi videntes quae fecit † signa, dicebant: Hic est vere pr . .- feta, qui in hunc mundum venturus est. 15 . . ergo ut cog- . . . vit quod . . . nturi essent . . . rapturi . . . m, ut face- . . . sibi eum . . . git . . . te ipse solus. 16 Et cum sero factum esset, descenderunt discipuli 17 ejus ad mare. Et ascenderunt in nave, et ibant trans mare in Capharnaum: . . t tenebrae jam erant: et nondum venerat Jesus ad illos. . . 18 magno vento flante, jam surgebat. 19 . . cum remi- . . ssent fe- . . . stadia XXV vel XXX, vident Jesum ambulantem supra mare, et prope nave fieri, timuerunt. 20 Quibus ipse ait: Ego snm, nolite timere. 21 Volebant ergo accipere illum in navem: et navis confestim facta est ad terram, in 22 qua ibant. Altera die turbae, quae stabant trans mare, viderunt quia al. .- a navicula non erat nisi una, in qua ascenderant discipuli Jesu, et quod non simul cum discipulis suis intravit Jesus in navicula, sed tantum discipuli ejus abierant: 23 aliae autem naviculae venerunt de Tiberiade prope locum ubi manducaverunt panem. 24 Cum ergo. . - dissent. . .- bae quod. . . non e. . . .- que di. . . li ejus, ascenderunt confestim in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes 25 Jesum. Et invenerunt illum trans mare, et dixerunt illi: Rabbi, quando hoc venisti? 26 Respondit illis Jesus, dicens: Amen, amen dico vovis: quaeritis me non quia vidistis signa, et prodigia †, sed quia manducastis de panibus, et saturati estis. 27 Operamini non escam, quae perit, sed escam, quae manet in vitam aeternam, quam Filius hominis davit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. 28 Dixerunt ergo ad illum: Quid faciemus ut operemus opera Dei? 29 Respondit illis Jesus, et dixit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. 30 Dixerunt ergo illi: Quod ergo facis tu signum, ut videamus, et credamus tibi? quid operaris? 31 Patres nostri manducaverunt manna in diserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit illis manducare. 32 Respondens Jesus, dixit illis: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo illum verum. 33 Panis enim Dei est, qui descendit de caelo, et vitam dat huic mundo. 34 Dixerunt ergo ad illum: Domine, semper da nobis hunc panem. 35 Ait illis Jesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet: et qui credet, non sitiet unquam. 36 Sed dixi vobis, quoniam et videtis, et non creditis. 37 Omne, quod dat mihi Pater, ad me venit: et qui venit ad me, non abicio 38 eum: quoniam descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus, qui me misit 39 Patris †. Haec est autem voluntas ejus, qui misit Patris: ut omne, quod dedit mihi, nihil † ex illo perdam, sed resuscitabo illum in novissima die. 40 Haec est enim † voluntas Patris mei †: ut omnis, qui videt Filium, et credit in illum, habeat vitam aeternam, et † resuscitem illum ego in novissima die. 41 Amurmurabant ergo Judaei de illo, quod dixisset: Ego sum panis †, qui descendi 42 de caelo, et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus Patrem, et Matrem? Quomodo dicit: Quoniam de caelo descendi? 43 Respondit Jesus, et dixit illis: Nolite murmurare inter 44 vos: nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui me misit, adtraxerit illum: et ego resuscitabo illum in novissima 45 die. Scriptum est enim in P. . oletis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis , qui audit † a Patre, et didicerit, venit ad me. 46 Non quod Patrem vidit quisquam: nisi qui a Deo est, hic vidit 47 Deum †. Amen, amen dico vobis: Qui credet in me, habet vitam aeternam. 48 Ego sum panis 49 vitae. Patres vestri manducaverunt Pa. . † mannam in deserto, et mortui 50 sunt. Hic est autem panis, qui de caelo descendit: ut si quis ex illo manducaverit, non moriatur. 51 Ego sum panis vitae, qui de caelo descendi. 52 Si quis manducaverit ex meo pane, vivet in aeternum: panis, quem ego dabo, corpus meum est pro hujus mundi vita. 53 . . itigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis corpus suum da- . . manducare †? 54 Et ait illis Jesus: Amen, amen dico vobis Nisi acceperitis corpus Fili hominis, sicut panem vitae, et sanguem illius biberitis, non habebitis vitam in vovis 55 ipsis. Qui. . det meam carnem, et bibet sanguem meum, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum novissima die. 56 Caro enim mea vere esca est: et sanguis meus vere et potus est. 57 Qui edet meam carnem, et bibet meum sanguinem, in me manebit, et ego in eum. Si acceperit homo corpus Filii hominis, quemadmodum panem vitae, habebit vitam 58 in eo. Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui me manducabit. . . le vivet propter 59 me. Hic est panis, qui de caelo descendit, Non sicut manducaverunt Patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducant hunc panem, vive- . . in aeternum. 60 Haec dixit in synagoga docens, in Capha . .- naum sabbato 61 Multi ergo audi . . - tes ex discipulis ejus, dixerunt: Du. . . mo, et quis potest illum audire? 62 Cognovit Jesus intra se quod murmurarent de hoc discipuli ejus: dixit ad illos: Hoc vos scandalizat? 63 Quod si videritis Filium hominis ascendentem ubi ante erat? 64 Spiritus est, qui vivificat; nam caro nihil prodest: verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita s. . . 65 Sed ex vobis sunt aliqui, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et qui esset, qui illum traditurus 66 erat. Et dicebat: Propterea dixi vobis, nemo potest venire ad me, nisi illi datum fuerit a Patre † 67 Ex hoc multi ex discipulis ejus abierunt retro: et amplius cum illo non ambulaverunt. 68 Ait Jesus ad XI: Numquid et vos 69 vultis ire? Respondit Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae 70 habes. Et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. 71 Respondit Jesus, et dixit illis: Nonne ego vos XII. elegi: et ex vobis unus diabolus 72 est? Dicebat autem Judam Simonem Scarioth: hic enim illum erat traditurus, cum esset unus de XII.