Caput XIV.

1 suis: Ne conturbetur cor vestrum. Credite in Deum, et in me creditis. 2 In domo Patris mei mansiones multae sunt; alioquin dixissem vobis, eo, ut praeparem vobis locum. 3 Si abiero, et praeparavero vobis. rursum veniam, et adsumam vos ad me, et ego ubi sum, et vos 4 sitis. Et quo vado †, nostis viam. 5 Dicit illi Thomas: Domine, nescimus quo vadis: quomodo novimus † viam? 6 Ait illi Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem. nisi per 7 me. Si me cognovistis, et Patrem meum cognovistis: jam ex hoc nostis illum, et vidistis illum. 8 Dixit illi Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. 9 Respondit Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non me cognovistis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? 10 Non credis † quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae vobiscum loquor, non a me loquor. Sed Pater, qui in me manet, ipse loquitur, et opera, quae. ego facio, ip- 11 se facit. Credite mihi † quia ego in Patre, et Pater in 12 me: alioquin vel propter opera ipsa credite mihi. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: et quia ego ad Patrem vado. 13 Et quidquid petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut honorificetur Pater 14 in Filio. Si quid petieritis in nomine meo, ego faciam. 15 Si diligitis me, mandata mea servate. 16 Et ego rogabo Patrem, et alium advocatum davit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, 17 Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere, quoniam non videt illum, nec agnoscit. Vos agnoscitis eum, quia vobiscum manet †, et in vobis est †. 18 Non relinquam vos orphanos: veniam ad 19 vos. Adhuc pusillum, et hic mundus amplius me non videbit. Vos videbitis me: quia ego vivo, et 20 vos vivitis. Illa die scietis vos quia ego † in Patre meo, et vos in me, et ego 21 in vobis. Qui habet praecepta mea, et custodit illa, ille est, qui me diligit. Qui autem me diligit, diligitur a Patre meo: et ego diligam illum, et ostendam illi me ipsum. 22 Ait illi Judas, non ille Scarioth: Domine, quid factum est, quod manifestas te nobis, et non huic mundo? 23 Respondit Jesus, et dixit illi: Si quis me diligit, sermonem meum custodiat, et Pater meus diligit illum, et ad illum veniemus, et aput eum manebimus. 24 Qui non me diligit, sermones meos non custodit. Et sermo meus, non est meus; sed ejus, qui me misit, Patris. 25 Haec locutus sum vobis aput vos manens. 26 Advocatus est autem Paracletus ille Spiritus sanctus, quem missurus est Pater in nomine meo, ille vos docebit, et commemorabit vos omnia, quaecumquae dixero. 27 Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo hic mundus dat, ego do vobis. Non conturbetur cor vestrum, neque formidet. 28 Audistis quia dixi vobis: Eo, et venio ad vos. Si me amaretis, gauderetis, quia eo ad Patrem: quia Pater meus major est me. 29 Et nunc dixi vobis antequam fiat; ut, cum factum fuerit, credatis. 30 Jam non multa loquor vobiscum. Venit enim hujus mundi princeps, et in me nihil habet invenire. 32 Sed, ut cognoscat hic mundus quia ego diligo Patrem, et sicut Pater mandatum dedit mihi, sic facio. Surgite, eamus hinc.