Caput XVIII.

1 His dictis, Jesus exiit, et discipuli ejus trans torrentem Cedri †, ubi erat hortus, in quem introiit simul cum discipulis 2 suis. Sciebat autem et locum illum: quia frequenter convenerat ibi Jesus cum discipulis suis. 3 Igitur Judas, accepta cohorte a Principibus Sacerdotum, et de Pharisaeis ministros, venit ibi cum lancternis, et lampadibus, et armis. 4 Jesus autem † sciens omnia, quae erant sibi ventura, exiit, et ait illis: Quem quaeritis? 5 Responderunt illi: Jesum Nazaraenum. Dixit illis: Ego sum. Jesus autem stabat, et Judas, qui eum traditurus erat, cum illis. 6 Ut ergo dixit illis: Ego sum: abierunt retro, et ceciderunt in terram. 7 Iterum illos interrogavit: Quem quaeritis? Ad illi dixerunt: Jesum Nazaraenum. 8 Dixi vobis, ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos ire: 9 ut impleatur verbum, quod dixit: Quoniam, quos dedisti mihi, neminem ex his perdidi. 10 Simon igitur Petrus habens gladium, eduxit illum, et percussit servum Principis Sacerdotum, et amputavit illi auriculam dextram. Erat autem nomen servi illius Malachus. 11 Ait ergo Jesus Petro: Remitte gladium † in teca sua. Calicem, quem mihi dedit Pater, non vis bibam illum? 12 Cohors igitur, et tribunus, et ministri Judaeorum adprehenderunt Jesum, et adligaverunt 13 eum, et duxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui fuit Princeps Sacerdotum anno illo. 14 Hic est autem Caiphas, qui consilium Judaeis dederat: Quia expedit unum hominem mori pro plebe, et non tota gens pereat. 15 Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille notus erat Principi Sacerdotum, et simul † intravit cum Jesu in atrium Principis Sacerdotum. 16 Petrus vero stabat foris ad januam. Egressus ergo discipulus ille alius, qui erat notus Principi Sacerdotum, dixit ostiariae: et induxit Petrum. 17 Dicit ergo ancilla ostiaria Petro: Numquid et tu de discipulis es hominis illius? Et ait ille: Non sum. 18 Stabant autem servi, et ministri ad carbones, quia frigus erat: stabat autem et Petrus cum illis calficiens se. 19 Princeps igitur Sacerdotum interrogavit Jesum de discipulis ejus, et de doctrina. 20 Respondit Jesus: Ego palam locutus sum huic mundo: et ego semper docui in Synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto nihil locutus 21 sum. Quid me interrogas? Interroga, qui audierunt quid illis locutus sum: et ecce hi sciunt, quae dixi ego. 22 Cum haec ille dixisset, unus adstans ex ministris dedit palmam in faciem Jesu. dicens. Si. . res pondis Principi Sacerdotum? 23 Respondit illi Jesus: Si male locutus sum, testimonium dic de malo; si autem bene, quid me caedis? 24 Misit ergo illum Anna vinctum ad Caiphan Principem Sacerdotum. 25 Erat autem Simon Petrus stans, et calficiens se ad ignem. Dixerunt ergo illi: Numquid et tu unus es de discipulis ejus? Ad ille negavit, et dixit: Non sum. 26 Dicit unus ex servis Principis Sacerdotum, qui cognatus erat illius, cujus absciderat Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto 27 cum eo? Iterum ergo negavit, et statim gallus cantavit. 28 Adducunt ergo Jesum missum ad Caipham Principem Sacerdotum in praetorium. Erat autem mane, et ipsi non introierunt in praetorium, polluerentur, sed ut manducarent Pascha. 29 Exiit autem Pilatus ad illos foris, et dixit: Quam accusationem adfertis de hoc homine? 30 Responderunt Judaei, et dixerunt illi: Si non esset malefaciens hic, numquam illum tradidissemus. 31 Ait illis Pilatus: Accipite illum ergo vos, et secundum legem vestram judicate de illo. Dixerunt ergo illi Judaei: Nobis non licet quemquam occidere; 32 ut verbum Jesu impleretur, quod dixit, significans qua morte esset moriturus. 33 Intravit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit ad se Jesum, et dixit ad eum: Tu es Rex Judaeorum? 34 Et respondit Jesus: A te haec dicis, an alii tibi dixerunt? 35 Respondit Pilatus: Numquid et ego Judaeus sum? Gens tua, et Principes Sacerdotum tradiderunt te mihi: quid fecisti? 36 Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo: si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei concertarent, ne ego traderer Judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. 37 Ait Pilatus: Tu ergo Rex es Judaeorum? Respondet Jesus: Tu dicis, quia Rex sum ego. Ad hoc natus sum, et ad hoc veni in hunc mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis, qui de veritate est, audit vocem meam. 38 Ait illi Pilatus: Quid est veritas? Et, cum hoc dixisset, iterum foris egressus est ad Judaeos, et ait illis: Ego nullam in illo invenio 39 causam. Est autem vobis consuetudo, ut unum dimittam vobis: vultis ergo Regem Judaeorum? 40 Clamaverunt autem omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabban. Erat autem Barabbas latro.