Caput XIX.

1 Tunc ergo Pilatus acceptum Jesum, flagellavit 2 eum; et milites nectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et vestimentum purpureum induerunt 3 eum, et veniebant ad illum, dicentes: Habe Rex Judaeorum: et dabant illi palmas in faciem. 4 Egressus est rursum Pilatus foris, et ait illis: Ecce ego adduco illum vobis foris, ut sciatis quia non invenio in eo causam. 5 Exiit ergo Jesus foris † habens spineam coronam, et purpuream tunicam. 6 Quem cum vidissent Sacerdotes, et ministri, exclamaverunt, cruci eum figerent. Ait illis Pilatus: Sumite eum vos, et crucifigite: ego enim in eo culpam non invenio. 7 Responderunt Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium se Dei fecit. 8 Cum audisset autem Pilatus hunc verbum, magis timuit, 9 et intravit rursus in praetorio, et ait ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit. 10 Ait ergo illi Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigendi te, et potestatem habeo dimittendi te? 11 Respondit ei Jesus, et dixit: Non haberes potestatem . . me nullam, nisi data tibi fuisset de sus . . . Propter hoc, qui me tibi tradidit, magnum peccatum . . - 12 bet. Et ex hoc Pilatus quaerebat illum dimittere. Judaei autem exclamaverunt, dicentes: si hunc dimiseris, non es amicus Caesaris. Omnis enim, qui Regem se facit, contradicit Caesari. 13 Cum audisset ergo Pilatus haec verba, produxit fo . . . Jesum, et sedit pro tribunali in locum †, qui appellatur Lithostrotus, Hebreice autem Gennaesa. 14 Erat autem praeparatio Phaschae, hora erat circiter sexta, et ait Judaeis: Ecce Rex vester. 15 Ad illi exclamaverunt: † Tolle, tolle, cruci eum fige. Ait illis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? . . esponderunt Sacerdotes: Nos non habemus Regem, nisi Caesarem. 16 Tunc tradidit eum illis, ut crucifigeretur. Adsumpserunt igitur † Jesum; 17 et gestans sibi crucem, pervenit in locum, qui appellatur Calbariae locus, quod dicitur Haebraice Golgotha, 18 ubi illum crucifixerunt, et cum eo alios duos latrones, hinc, adque illinc, medium autem Jesum. 19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit supra crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazaraenus Rex Judaeorum. 20 Hunc ergo titulum multi legerunt Judaeorum, quia in proximo erat civitati locus, ubi crucifixus erat Jesus: et erat scriptum Hebraeice, Graece, et Latine. 21 Dicebant ergo Pilato Principes Sacerdotum, et Principes Judaeorum: Noli scribere Rex Judaeorum; sed, quia ipse dixit: Rex sum Judaeorum. 22 Respondit illis Pilatus: Quod scribsi, scribsi. 23 Milites ergo, cum crucifixissent Jesum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem. Erat autem tunica de summo, sed texta in . . tum. 24 Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus illam, set sortiamur cujus sit: ut Scriptura adimpleretur: Diviserunt vestimenta mea sibi, et supra vestimentum meum miserunt sortem. 25 Stabant autem secus crucem Jesu mater ejus Maria, et soror matris ejus maria Cleophaes. 26 Jesus autem, ut vidit matrem suam, et discipulum adstantem †, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce Filius tuus. 27 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Ex illa hora accepit illam discipulus ille in sua. 28 Post hoc, videns Jesus quod perfecta sunt omnia, et consumantur Scripturae, ait: Sitio. 29 Pelvis posita erat aceto plena: hysopo circumdantes, optulerunt 30 ori ejus. Cum accepisset acetum, dixit: Consumatum est. Et inclinans caput, tradidit spiritum. 31 Judaei ergo, quoniam cena pura erat, ne sabbato manerent corpora in cruce, (erat aut . . magnus d . . . illius sabbati) rogaver . . Pilatum, ut crura illis frangere . . tur, et tollerentur de cruce. 32 Venerunt ergo milites; et primi quidem, crura fregerunt, et alterius similiter, qui simul crucifixus erat †. 33 Ad Jesum autem cum venissent, et viderunt eum jam mortuum, non fraegerunt crura 34 ejus, sed unus ex militibus lancia latus ejus percussit, et exiit confestim sanguis, 35 et aqua. Et qui vidit, testificatur, et testimonium ejus verum est. Et ipse scit, quod vera dicit, ut et vos credatis. 36 Haec enim facta sunt illi, . . . Scriptura adimpleretur: Ossum ejus non confringitis ab eo. 37 Et iterum altera Scriptura: Viderunt in quem compunxerunt. 38 Post haec autem rogavit Philatum Joseph ab Arimathia, qui erat discipulus Jesu, absconditus autem propter timorem Judaeorum, ut tolleret corpus Jesu . . . et permisit Pilatus. Venerunt ergo, et tulerunt illum. 39 Venit ergo Nicodemus, is qui pridem venerat ad Jesum nocte, feren . . mixturam murrae, et alo . . . , fere libras 40 centum. Et acceperunt corpus Jesum, et adligaverunt illum linteaminibus cum aromatibus, sicut est consuetudo Judaeis sepelire. 41 Erat autem in locum, ubi crucifixus erat, hortus: et in ho . . . monum . . . m no- . . . 42 ta erat monumentum, posuerunt Jesum.