Caput II.

1 Factum est autem in illis diebus, exiit edictum a Caesare A . .- gusto, ut profiteretur per universum o . . bem. 2 Haec . . . ma fac . . . profes . . . aeside Syria . . Cyr . . no: 3 et ibant omnes profi . . . ri unus- . . . que in . . . m civi- . . . m. 4 Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazaret in terram Judeam in civitatem David, quae vocatur Bethlem: eo quod esset de domo, et patria 5 David, profiter . . um Mari . . . re s . . . regnan . . . 6 Factum est autem, . . m ibi essent, inpleti sunt dies ut . . . 7 ret. Et pe . . . rit Fili . . . suum primogenitum, et pannis eum involuvit, et conlocavit eum in praesepio; quoniam non erat locus in diversorio. 8 Pastores autem † erant in illa regione, vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem 9 suum. Et ecce Angelus Domini stetit super eos, et majestas Domini circumluxit eos, et timuerunt timore magno. 10 Dixitque eis Angelus: Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni 11 populo: quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12 Et hujus hoc vobis signum istut: invenietis infantem pannis involutum, positum in praesepio. 13 Et subito facta est cum illis Angelorum multitudo exercitus caelestis laudantium Deum, et dicentium: 14 Gloria in ex- c. . sis Deo, et super terram pax hominibus bonae voluntatis. 15 Et factum est, ut abierunt . . . n caelum Angeli, pastores loquebantur ad invicem, et dixerunt: Pertranseamus usque Bethlem, et videamus hoc verbum quod factum est, sicut Dominus ostendit nobis. 16 Et venerunt festinantes; e. . . nvenerunt Mariam, et Josef, et infantem positum in praesepio. 17 Videntes autem, et cogno. . . de ver. . . , quod eis dictum erat de 18 puero; et omnes, qui audierunt, mirati sunt de iis †, quae ad eos locuti sunt pastores. 19 Maria vero conservabat omnia verba ista, committens in corde suo. 20 Et reversi sunt pastores magnificantes, et laudantes Deum in omnibus, quae audierunt, et viderunt sicut dicta sunt ad eos. 21 Et, cum inpleti sunt dies octo, ut eum circumciderent, vocatum est nomen ejus Jesum, quod vocatum erat ab Angelo priusquam conciperetur 22 in utero. Et, cum expleti essent dies purgationis ejus secundum legem Moysi, duxerunt eum in Hierusalem, ut offerrent eum Domino, 23 sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum, quod aperit volvam, sanctum Domino vocabitur. 24 Et, ut darent hostias secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, vel duos pullos columbarum. 25 Et ecce erat homo in Hierusalem, cui nomen Symeon, et homo iste justus, et timoratus, expectans exortationem Istrahel, et Spiritus Santus erat super 26 eum. Et erat ei responsum a Spiritu Sancto, non visurum eum mortem, priusquam videret Christum Domini. 27 Et venit in spiritu in templum. Et, cum inducerent parentes puerum Jesum, ut facerent de illo secundum consuetudinem legis; 28 et ipse accepit eum in amplexum, et benedixit Deum, et ait: 29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum, 31 quod praeparasti secundum omnium faciem populorum. 32 Lumen revelatione gentium, et gloriam populi tui Israhel. 33 Et erat Joseph, et Mater ejus † mirantes in his, quae dicebantur 34 de eo. Et benedixit illos † Symeon, et ait ad Mariam Matrem ejus: Ecce hic positus est in ruinam, et resurrectionem multorum in Israhel, et in signum, quod contra- 35 dicitur. Et tuam vero ipsius animam pertransiit gladius, uti revelentur multorum cordium † cogitationes. 36 Et erat Anna Prop . . . issa, filia P. . . nuel de trib. . Aseri: haec processerat in diebus multis, quae vixerat cum viro annis VII. a virginitate sua. 37 Et haec vidua annorum † Lxxxiiii. quae non descendebat de templo, in jejuniis, et orationibus serviens nocte, 38 ac die. Et haec, stans ipsa hora, c. . nfitebatur Deum. . . et lo. . ebatur. . . omn . . bus expectantibus redemptionem Istrahel. 39 Et, ut perfecerunt omn . . quem . . . dum legem Domini, regressi sunt in Galileam in civitatem suam Nazaret, sicut dictum est per Prophetam: qu . . . Nazoreus vocabitur. 40 Puer autem crescebat, et confortabatur repletus in sapientia: et gratia Dei erat super 41 eum. Et ibant Joseph, et Maria per omnes annos in Hierusalem, die sollemni Paschae. 42 Et cum essent illi anni duodecim, et ascenderunt in Hierosolyma secundum consuetudinem diei solemnis azymorum. 43 Et eum consummassent dies, revertentibus illis, remansit Jesus in Hierusalem, et nescierunt parentes ejus. 44 Arbitrati enim esse eum in comitatu, venerunt iter diei, et quaerebant eum inter cognatos, et notos. 45 Et non invenientes eum, reversi sunt Hierusalem, q . . erentes † eum. 46 Et factum est, post dies tres invenerunt eum et in templ . . sedentem in medio docentium . . dientem illos, ed interrogantem. 47 Stupe- . . . utem omnes, qui audiebant eum, super sapientia, et responsis 48 ejus. Et videntes eum, expaverunt. Et ait ad illum Mater ejus: Fili, quid ita fecisti nobis? dolentes, et tristes quaerebamus te. 49 Et ait ad illos: Quid e . . quod me qu . . erebatis? nescitis † qu . . in . . . Patris mei oportet me 50 esse? Et. . . non . . . lexeru . . verbum, quod locutus est illis. 51 Et descendit cum illis, et venit Nazaret, et erat subjectus illis. Et Mater ejus conservabat verba ejus omnia in corde suo. 52 Et Jesus proficiebat aetate, et sapientia, et gratia aput Deum, et homines.