Caput V.

1 Factum est autem, dum turba incumbit ei ad audiendum verbum Dei, et ipse erat stans juxta stagnum Gennesaret †. 2 Vidit naviculas duas stantes ad litus; de quibus piscatores egressi, lababant retias suas. 3 Ascendens autem in unam naviculam, quae erat Simonis, rogavit eum, ut producerent terra quantulumcumque. Sedens autem, docebat de navicula 4 turbas. Cumque desiit loqui, dixit ad Simonem: Leva in alto, et expandite retias vestras ad capiendum. 5 Et respondens Simon, dixit illi: Magister, per totam noctem laborantes, nihil cepimus: sed in verbo tuo expandam retiam. 6 Et, cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem magnam: rumpebantur autem retiae eorum. 7 Et adnuebant sociis in alia navic . . . t ve . . . nt, et adjuvarent eos. Et venerunt, et repleverunt ambas naves, ita ut mergerentur 8 †. Hoc viso, Simon † procidit genibus Jesu, dicens: Exi a me, quia vir peccator sum, Domine. 9 Pavor enim adprehenderat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quae 10 ceperant: similiter Jacobus, et Joannes filii Zebedei, qui erant socii Simonis. Et dixit ad Simonem Jesus: Noli timere: jam amodo eris vivificans homines. 11 Et, deductis naviculis ad terram, relictis omnibus secuti sunt eum. 12 Et factum est, dum esset ipse in una civitatium, et ecce vir plenus lepra, et ipse prostratus in faciem, orabat illum, dicens: Quoniam, si vis, potes me mundare. 13 Et extendens manum, tetigit illum, dicens: Volo mundare. Et protinus lepra discessit 14 ab illo; et ipse praecepit ei nemini diceret: sed: Vade, et ostende te Sacerdoti, et offers pro purgatione tua, sicut praecepit Moyses, ut sit in testimonium hoc vobis. † 15 Divulgabatur autem magis fama de eo; et conveniebant turbae multae audire, et curari a languoribus 16 suis. Ipse autem erat secedens in desertis, et orans. 17 Et factum est in una dierum, et ipse erat † docens. Et er . . . arisae . . . ente . . . doctores, qui convenerat ex omni municipio Galileae, et de Judaea, et Hierusalem: et virtus erat Domini ad sanandum eos. 18 Et ecce viri adferentes super lectum hominem, qui erat paralyticus: et quaerebant inferre illum, et ponere ante eum. 19 Et, cum non . . . issent . . . erre . . . propter turbam, ascenderunt super tectum, et per tegulas dimiserunt eum cum lectulo in conspectu Jesu. 20 Et, visa fide illorum, dixit homini: Remissa sunt tibi peccata 21 tua. Et coeperunt cogitare Scribae, et Pharisaei, dicentes: Quis Qest, qui loquitur blasphemias? Quis poterit dimittere peccata, nisi unus 22 Deus? Cognitis . . . Jesus cogitationibus eorum, dixit † ad illos: Quid cogitatis in cordibus 23 vestris? Quid est facilius dicere: Remittuntur tibi peccata tua: aut dicere: Surge, et ambula? 24 Ut sciatis autem quia potestatem habet Filius hominis in terra remittendi peccata, ait paralytico: Tibi dico, surge, et tolle lectu- . . . tuum, et vade in domum tuam. 25 Et confestim surgens coram omnibus, sustulit grabattum suum, in quo jacebat . . abiit in domum suam honorificans Deum. 26 Et pavor adprehendit omnes. Et inpleti sunt timore, dicentes: Quoniam vid . . . rifi . . . 27 Et . . . exiit, et intuitus est publicanum . . . ine Levi sedentem ad theloneum, et dixit illi: Sequere 28 me. Et, relictis omnibus, surgens sequebatur illum. 29 Et fecit illi cenam magnam Levi in domo sua: et erat turba ingens publicanorum, et aliorum, qui. . rant cum illis d. . cum 30 b. . . Et m. . . uraverunt Pharisaei, et Scribae eorum, dicentes ad discipulos illius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat, et bibit †. 31 Et responden Jesus, dixit ad illos: Non egent sani medicos, sed qui se male habent. 32 Non veni vocare justos, sed peccatores in paenitentiam. 33 Qui dixerunt ad illum: Quare discipuli Johannis jejunant frequenter, et Pharisaeorum (et) orationes faciunt: tui autem manducant, et bibent? 34 Qui dixit ad illos: Numquid possunt fili sponsi, quandiu sponsus cum illis est, jejunare? 35 † Venient dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc jejunabunt in illis diebus. 36 Dixit autem et parabolam ad eos: Quia nemo insumentum tunicae rudis adsuit panno veteri: alioquin et novum scindet, et veteri non conveniet insumentum a novo. 37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum n . . vum utres, et ipse effunditur, et utres peribunt. 38 Sed vinum in utres novos mittunt †, et ambo servan-