Caput VI.

1 tur. Et factum est in sabbato secundo primo, cum transiret per sata et vellerent di . . cipuli illius spicas, manibus conterentes, et edebant. 2 Quidam autem Phari- . . . orum . . . ant: Quid . . . sabbatis, quod non licet? 3 Et respondens, dixit illis Jesus: Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esuriit ipse, et qui cum 4 eo erant? Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis accepit, et manducavit, et dedit eis qui secum erant; quos non licet ede . . . - si so. . . † . . acer- 5 dotibus? Et diceb. . illis: Quoniam Dominus est Filius hominis etiam sabbati. 6 Factum est autem in alio sabbato intrare illum in Synagoga, et docere. Et erat ibi homo, et manus illius dextra erat arida. 7 Observabant autem Scribae, et Pharisa. . . sabbato † . . ur. . ret. . . nir. . . t et ac. . . arent 8 illum. Ipse autem sciebat cogitationes illorum. Dixit autem homini, qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medio †. Et surgens, stetit. 9 Dixit autem Jesus ad illos: Interrogabo vos, si licet sabbatis be- . . . acere, . . . ale . . . 10 Circumspiciens omnes illos † esse in ira, † dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus illius. 11 Ipsi autem inpleti sunt stupore, et conloquebantur ad invicem quidnam facerent J. . u. 12 Factum. . . rat pernoctans in oratione 13 Dei. Et cum dies horta est, vocavit discipulos suos, et eligens ex eis duodecim, quos et Apostolos nominavit. 14 Simonem, quem et cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, et † Jacobum, et Johannen, et Philippum, . . Ba. . . 15 . . et Ma. . heum, et Thoman, et Jacobum Alphei †, et Simonem qui appellatur 16 Zelotes, et Judan Jacobi, et Judan, qui erat proditor. 17 Et descendens cum illis, stetit in loco campense, et turba discipulorum ejus, et multitudo ingens populi ab omni Judea, et Hierusalem, et trans fretum, et maritima Tyri, et Sidonis, 18 qui venerant audire illum, et curari a languoribus suis. Et qui vexabantur ab spiritibus immundis, curabantur. 19 Et omnis turba quaerebat tangere eum; quoniam virtus ab illo exibat, et sanabat omnes. 20 Et ipse adlevans oculos in discentes suos, dicebat: Beati pauperes spiritu; quoniam vestrum est regnum Dei. 21 Beati, qui esuritis nunc, et sititis; quoniam saturi eritis. Beati, qui ploratis nunc; quoniam ridebitis. 22 Beati estis, cum odierint vos homines, et cum segregaverint vos, et cum ejecerint vos, et cum exprobraverint nomen vestrum, tamquam nequam. causam Fili hominis. 23 Gaudete in illa hora, et exultamini; ecce enim merces vestra copiosa est in caelo: similiter faciebant Profetis Patres illorum. 24 Verumtamen vae vobis divitibus, quoniam habetis consolationem vestram. 25 Vae vobis saturis; quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc; quia lugebitis, et 26 flebitis. Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines: similiter faciebant Pseudoprophetis Patres eorum. 27 Sed vobis dico audientibus: Diligite inimicos vestros, benefacite eis, qui oderunt vos. 28 Benedicite maledicentes † vos, orate † pro his, qui calumniantur 29 vos. Percutienti te in maxilla, preve ei † alteram. Et ab eo, qui auferet vestimentum tuum, et palleum vetare 30 noli. Omni autem poscenti te, da: et ab eo qui tollit tua, repetere 31 noli. Et, quemadmodum vultis ut faciant vobis homines, sic facite eis. 32 Et, si diligites eos, qui vos diligunt, quae vobis gratia est? nam et peccatores, eos, qui se diligent, diligunt. 33 Et, si benefeceritis, qui bene faciunt vobis, quae gratia est vobis? etenim peccatores hoc 34 faciunt. Et, si feneretis eis, a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? etenim peccatores peccatoribus fenerant, ut recipiant †. 35 Verumtamen diligite inimicos vestros, et benefacite, et fenerate, nihil desperantes †: et erit merces vestra multa in caelo, et eritis fili Excelsi; quoniam ipse suavis est super ingratos, et nequas. 36 Estote † misericordes, sicut et Pater vester miseretur. 37 Nolite judicare, ne judicemini: nolite condemnare, ut non condemnemini. Dimittite, et dimittemini. 38 Date, et dabitur vobis; mensuram bonam, agitatam, cumulatam, superfluentem † dabunt in sinu vestro. Eadem mensuram, qua metitis, remetietur vobis. 39 Dicebat autem et parabolam illis: Numquid potest caecus caecum ducere? nonne utrique in foveam 40 incident? Non est discens super magistrum: consumatus autem omnis erit, si sit sicut magister illius. 41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? 42 Aut quomodo potes dicere fratri tuo: sine † eiciam festucam de oculo tuo: et ecce in oculo tuo trabes subiacet †? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo; et tunc perspicies eicere festucam de oculo fratris 43 tui. Non est arbor bona, faciens fructus malos: nec arbor mala, faciens fructus 44 bonos. Unaquaeque arbor ex fructu suo dinoscitur. Neque legunt de spinis † ficus; sed nec de rubo vindemiant uvam. 45 Bonus enim homo, de bono thensauro cordis sui profert bonum; et nequa †. de malo profert malum. Ex abundantia cordis os illius † loquitur. 46 Quid autem me vocatis, Domine, Domine; et non facitis quae 47 dico? Omnis, qui venit ad me et, audit verba mea, et facit illa, demonstrabo vobis cui sit similis: 48 similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamenta super petram; tempestate horta, impulit † flumen domui illi, nec valuit movere illam: fundata enim erat supra petram. 49 Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum supra terram sine fundamento: inpulit flumen domui illi, et cecidit, et facta est ruina domus illius magna.