Caput VII.

1 Factum est autem, cum inplesset † omnia verba in auribus populi, intravit in Capharnaum. 2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, incipiebat mori, qui erat ei carus. 3 Audiens autem de Jesu, misit seniores Judaeorum rogans illum, ut veniret, et sanaret servum illius. 4 Qui, cum venissent, rogabant Jesum sollicite, dicentes: Quoniam dignus est, ut illi praestes 5 hoc; diligit enim gentem nostram, et Synagogam ipse aedificavit 6 nobis. Ibat autem cum illis Jesus. Cumque jam non longe abesset a domo, misit ad illum Centurio amicos, dicens ei: Domine, noli vexare te: non sum enim dignus, ut sub tectum meum intres; sed dic † verbo, et sanabitur puer meus. 8 Nam et ego homo sum potestati subjectus: habeo sub me milites: dico huic vade, et vadit: et alio veni, et venit: et servo meo fac hoc, et facit. 9 His auditis, Jesus miratus est: et conversus sequenti se turbae, dixit: Amen dico vobis, in nullo tantam fidem inveni in Istrahel. 10 Et reversi sunt domum, qui missiserant, et invenerunt servum sanum. 11 Et factum est, deinceps ibat Jesus in civitatem, quae appellatur Nain; et comitabantur cum illo discipuli sui, et turba magna. 12 Factum est autem cum adpropinquaret † portae civitatis; et † ecce efferebatur mortuus filius unicus matris suae; et haec erat vidua, et turba civitatis magna 13 cum illa. Et visam eam Dominus, misertus est ei, et dixit ei: Noli flere. 14 Et accedens, tetigit loculum, (et qui portabant, steterunt) et ait: Adulescens, adulescens, tibi dico, surge. 15 Et consedit mortuus, et coepit loqui. Et dedit eum matri suae. 16 Adprehendit autem timor omnes, et honorificabant Deum, dicentes: Quoniam Propheta magnus surrexit in nobis; et quia visitavit Deus populum suum in bono. 17 Et exibit verbum hoc in tota Judaea, de illo, et in omni finitima regione. 18 Et renuntiaverunt Johanni discipuli 19 sui. Et, convocatis duobus quibusdam ex discipulis suis, Johannes misit ad Dominum, dicens: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus? 20 Et venerunt viri ad eum, et dixerunt: Johannes Baptista misit nos, dicens: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus? 21 Eadem hora curabat † multos a languoribus, et verberibus, et spiritibus malignis; et caecis multis donavit 22 visum. Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Johanni, quae vidistis, et audistis: Caeci vident, clodi ambulant, leprosi purgantur, surdi audiunt, mortui resurgent, pauperes evangelizantur: 23 et, beatus erit, quicumque non scandalizabitur in me. 24 Cumque discessissent nuntii Johannis, coepit dicere de Johannen ad turbas: Quid existis in deserto videre? harundinem a vento moveri? 25 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste praetiosa et in deliciis superabundant, in domibus regum sunt. 26 Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam dico vobis: Nemo major in natis mulierum, amplior est Johannen Baptista, et amplius quam Propheta. 27 Hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparavit viam tuam. 28 Dico autem vobis: Major in natis mulierum Johannen Baptista nemo est. Et qui minimus est in regno Dei, major illo 29 est. Et omnis populus cum audissent, et publicani justificaverunt Deum, baptizati baptismum † Johannis. 30 Pharisaei autem, et legis doctores consilium. . ei spreverunt in se, cum non . . . nt bap- . . . ati. 31 Cu. . † ergo adsimilabo homines gentis hujus? et cui sunt similes? 32 Similes sunt infantibus in foro sedentibus, qui clamant ad alterutrum, dicentes †: Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus vobis, et non planxistis. 33 Venit Johannis. . aptista ne. . . cans, ne. . . bibens †, e. . . citis: Daem. .nium habet. 34 Venit Filiu hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum. 35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. 36 Rogavit † autem eum qui dam Pharisaeus, ut cibum caperet secum. Et ingressus in domum Pharisaei, discubuit 37 . . t ecce mulier in civitate, quae erat † peccatrix, cognito eo accumbere in domo Pharisaei, adferebat ampullam unguenti: 38 et stans. a retro pedes illius, flens lacrimis in- rigabat, † et capillis capitis sui extergebat, et osculabatur pedes illius, et ungebat unguento. 39 Videns autem Pharisaeus, qui invitaverat eum, dixit intra se dicens: Hic, si erat Propheta, sciret utique quae, et qualis est mulier, quae tangit illum; quoniam peccatrix est. 40 Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. Qui ait: Dic, Magister. 41 Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius denarios quinquaginta. 42 Non habentibus illis unde redderent, utrisque donavit. Quis ergo illum amplius diliget? 43 Respondens autem Simon, dixit: Aestimo, quod is, cui amplius redonavit. Qui dixit ei: Recte judicasti. 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam in pedibus mihi non dedisti: haec autem lacrimis inrigavit mihi pedes, et capillis suis extersit. 45 Osculum mihi non dedisti: haec autem, ex quo intravit, non desiit osculando pedes meos. 46 Oleo non unxisti pedes meos: haec autem unguento unxit 47 †. Qua ex causa tibi dico: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. 48 Et ait ad illam Jesus: Remittuntur tibi peccata. 49 Et coeperunt, qui discumbebant, pariter dicere intra se: Quis est hic qui peccata remittit? 50 Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.