Caput X.

1 no Dei. Elegit † autem et alios LXXII. et misit illos binos ante faciem suam, in omnem locum, et civitatem †, ubi intraturus 2 erat. † Dicebat autem illis: Messis copiosa; operarii autem pauci. Praecamini ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. 3 Ecce mitto vos tamquam agnos in medio luporum †. 4 Nolite portare sacculum; non peram, nec calciamentum: et neminem circa viam salutaveritis. 5 In quamcumque primum domum intraveritis, dicite: Pax huic domui. 6 Si ibi fuerit filius pacis, requie . . . cet super illum pax vestra; sin autem, super vos † revertetur. 7 In eadem domo manete, edentes, et bibentes quae ab illis apponuntur vobis; dignus est enim operarius mercedem suam. Nolite migrare de domo in domum. 8 Et in quacumqu . . . vitate intraveritis, et receperint vos, manducate quae adponuntur vobis, 9 et curate, qui in ea sunt, infirmos, et dicite illis: Adpropinquavit in vos regnum Dei. 10 In quacumque autem civitate intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in platea ejus, 11 dic . . e: Etiam pulv . . . qui ad . . . nobis de civitate vestra in pedes †, excutimus super vos: adtamen scitote adpropinquasse regnum 12 Dei, Dico autem vobis; Sodomis in regno † remissius erit, quam civitati illi. 13 Vae tibi Corozain, et Bed . . . da †; quia, si in Tyro, et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim fors in cinere, et cilicio sedentes, paenitentiam 14 egissent. Verumtamen Tyro, et Sidoni in judicio remissius erit, quam vobis. 15 Et tu Capharnaum, numquit usque ad caelum exaltaveris? . . usque ad inferos demergeris. 16 † Qui audit vos, me audit; et qui spernit vos, me spernit, et eum †, qui me misit. Qui autem me audit, audit eum, qui me misit †. 17 Reversi sunt autem Septuaginta et duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemones subiacent nobis in nomine 18 tuo. Dixit autem illis: Vi- . . bam Satanam, tanquam fulgur de caelo ca . . ntem. 19 Ecce . . . statem calcandi super viperas, et scorpiones, et super omnem viam inimici: nihil vos nocebit. † 20 Verum in hoc nolite gaudere, quod spiritus vobis obaudiunt: gaudete autem, quia nomina vestra scripta sunt in caelo †. 21 In illa hora exultavit in † Spiritu Sancto, et dix . . . Confiteo . . . Domine . . . et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus, et sensatis, et revelasti ea parvolis. Ita Pater; quia sic placuit ante te. 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre. Et nemo nobit quis est Pater, nisi Filius; et cuicumque voluerit Filius, revelavit. 23 Et conversus ad discipulos †, dixit: Beati oculi, qui videtis, quae vos videtis. 24 Dico enim vobis, quia multi Prophetae voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt. 25 Et ecce quidam Legis doctor surrexit, temptans illum, . . dicens: Magister, quid faciens vitam aeternam possidebo? 26 Et dixit ad illum: In lege, quid scriptum est? quomodo 27 legis? Qui respondens, dixit: Diliges Dominum Deum tuum in † toto corde tuo, et in tota anima tua, et ex totis viribus tuis †: et diliges proximum tuum, tanquam te ipsum. 28 Dixit autem † illi: Recte respondisti: hoc fac, et vibes. 29 Qui, cum se vellet justificare, dixit ad Jesum: Et quis est mihi proximus? 30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hierico, et hic incidit in latrones qui, expoliantes eum, et plagis impositis, abierunt, semivivo eo 31 relicto. Fortuito Sacerdos quidam descendebat per viam illam, et viso illo, praeteriit. 32 Similiter autem et Levites, cum transiret per eodem loco, et vidisset illum pertransiit. 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit per eum, et videns eum, misertus est. 34 Et conligavit vulnera ejus, infundens oleum, adque vinum; et inpositum eum in suo jumento, duxit in stabulo, et curam habuit ejus. 35 Et in crastinum diem protulit duos denarios, et dedit stabulario, et dixit illi: Diligenter curam illius habe; et quodcumque amplius erogaveris, ego revertens, reddam tibi. 36 Quis horum videtur proximus fuisse ejus, qui inciderat in latrones? 37 Ad ille dixit: Qui fecit misericordiam in illo. Dixit autem illi Jesus: Recte respondisti: vade, et tu fac similiter. 38 Factum est autem, dum irent, ipse intravit in vicum quendam; mulier autem quaedam nomine Martha excepit illum in domo sua: 39 et huic erat soror, quae, vocabatur Maria; quae, cum consedisset ad pedes Domini, audiebat verbum 40 ejus. Martha autem turbabatur circa plurimum ministerium. Adstans autem, dixit: Domine, non adtinet at te, quod soror mea reliquid me solam ministrare? dic ergo ei, ut adjuvet 41 me. Respondens autem, dixit ei Dominus: Martha, Martha, 42 Maria optimam partem sibi elegit, quae non auferetur ei.