Caput XI.

1 Et factum est cum esset ipse † in quodam loco orans; et †, ut quievit, dixit quidam ex discentibus ejus: Domine, doce nos orare, sicut Johannes docuit discipulos suos. 2 Dixit autem illis: Cum orabitis, dicite: Pater Sancte, qui es in caelis †, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas 3 tua †. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie. 4 Et dimitte nobis peccata nostra, sicut et ipsi dimittimus omni debitori nostro. Et ne ind . . cas . . . 6 adponam illi, et ille de . . . tro resp . . dens, di . . . 8 gens, dabit il- . . . quantos de- . . . rat. 9 . . vobis . . . 11 si † petierit piscem, numquid pro pisce serpen- . . . m illi por- 12 . . si pe- . . . 26 et adsumit † adhuc alios septem spiritus nequiores se, et intrantes, inhabitant. Et fiunt nobissima hominis illius pejora priorum. 27 Factum est autem, cum diceret haec ipse, levata voce quaedam mulier dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti: 28 Qui ait illi: Beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt †. 29 Turba autem conveniente, coepit dicere: Gens haec, gens nequa est: signum quaerit; et non dabitur ei, nisi signum Jonae. 30 Sicut enim fuit Jonas signum Ninevitis; sic erit et Filius hominis huic generationi: et sicut Jonas in ventre coeti fuit; sic erit et Filius hominis in terram. 31 Regina Austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnavit eos; quoniam venit de finibus terrae audire sapientiam Solomonis: et ecce hic plus Solomone. 32 Viri Ninevitae † surgent in judicio cum gent. . hac, et condemnabunt eam; quia paenitentiam egerunt in praedicatione Jonae: et ecce hic plus quam Jona. 33 Nemo lucernam accensam in occulto ponit, neque sub modium, sed super candelabrum, ut intrantes, lumen videant. 34 Lucerna corporis tui est oc. . . tuus. Si oculu . . . simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum est: si vero oculus tuus nequa fuerit, et corpus tuum tenebrosum 35 erit. Si ergo lumen, quod est in te, tenebrae sunt, tenebrae rese- . . . ntae sunt †? 37 Loquente autem eo, rogavit eum quidam Pharisaeus, ut pranderet secum. Ingressus autem. . cubuit. 38 Pharisaeus autem coepit, recogitans intra se, dicere; quod non prius baptizatus esset. 39 Dixit autem Dominus ad illum: Nunc vos Pharisaei, utrum ne exteriorem partem calicis, et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina, et nequitia? 40 Stulti, nonne qui fecit interiora, et exteriora 41 fecit? Verum, quod superest, date elemosynam: et ecce omnia munda vobis erunt. 42 Sed vae vobis Pharisaeis, quoniam decimatis mentam, et rutam, et omnem olus, et praeteristis judicium, et caritatem Dei. Haec oportet fieri, et illa non relinquere. 43 Vae vobis Pharisaei †, quoniam diligitis primos consessus in Synagogis, et salutationes in foro. 44 Vae vobis, quoniam estis monumenta † ignobilia, et homines ambulantes supra, ignorant 45 Respondens autem quidam ex Legis doctoribus, dixit ei: Magister, haec dicens, et nobis contumeliam 46 facis. Qui dixit: Et vobis Legis doctoribus vae, quia honeratis homines sarcinas inportabiles, et ipsi uno digitorum vestrorum non attingitis ea. 47 Vae vobis, quoniam aedificatis monumenta Prophetarum: nam Patres vestri occiderunt 48 illos. Ergo testimonium perhibetis, non consentientes † operibus Patrum vestrorum; quoniam illi quidem occiderunt eos, vos autem aedificatis †. 49 Ideo † et sapientia Dei dicit: Mittam in illis Prophetas, et Apostolos; et ex illis occident, et persequentur: 50 ut exquiratur sanguis omnium Prophetarum, qui effusus est ab origine mundi, usque in gente hac, 51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, quem occiderunt inter altarium, et aedem. Ita dico vobis: exquiretur a gente hac. 52 Vae vobis Legis doctoribus, quoniam abscondistis † clavem scientiae, et † ipsi non intratis, et introeuntes, prohibuistis. 53 Dicente autem illo haec coram omni populo, coeperunt tam Scribae, quam et Legis doctores male se habere, et comminare illi de pluribus, 54 quaerentes occansonem aliquam invenire ab illo, ut accusarent eum.